At ego iam tria quaedam uideo; tu quoque, ut opinor, mecum uides. anima enim consentiens malo et ipsum malum, cui consentitur, duo sunt. tertia est autem ipsa consensio; non enim et hanc esse animam dicis, sed animae. horum igitur trium, ecce, anima substantia est; malum etiam illud. cui anima consentiendo uoluntarie peccat, ex uestra opinatione subtantia est . quaero igitur, quid sit ipsa consensio, utrum ipsam substantiam, an in substantia esse dicatis. si enim substantiam esse dixeris, non iam duas substantias, sed tres opinaberis. an propterea duas, quod animae consensio, qua consentit malo, eiusdem substantiae est cuius ipsa anima ? iam ergo quaero, mala an bona sit ista consensio. si bona est, non utique peccat anima, cum consentit malo. non solum autem ueritas clamat, sed tu quoque scribis tunc eam uolun- . tate peccare. mala est igitur ista consensio ac per hoc etiam animae substantia, si et animae substantia est et utrumque una substantia. uidesne, quo coactus es, ut animam et illud malum non iam unam substantiam bonam, alteram malam, sed duas malas esse perhibeas ? hic fortasse conaberis consensionem culpabilem non animae tribuere, quae consentit. malo, sed ipsi malo, cui consentit, ut hoc modo possint esse duae substantiae, una bona, altera mala, cum anima de parte boni esse dicitur, consensio uero eius qua consensit malo et malum ipsum cui consentit, simul ex alia parte constituitur, et anima malae substantiae utrumque deputatur. quis 1 ipsem C malo. (0 in ras.) C 2 cnntra C 6 quedam C 8 est. om. C 11 uoluntarieO oppinatione C 12 quero C 13 in substantiA C 15 opinaueru C anime C 16 aubstantie C 17 quero C 18 consentiat b 19 uoluntatem C 21 anima C 22 ut om. Cb 84 conaueria C 25 que C 26 sentit C 29 lima! et C 80 male C absurdius delirauerit? non enim anima consentit, si non est eius consensio; ipsa autem consentit: eius est igitur. porro, si eius est consensio, et mala est ista consensio, eius est hoc malum. nam si et hoc malum illius mali est, cui anima consentit, non habebat necesse hoc malum, priusquam ei consentiret anima. quale igitur bonum est anima, cuius aduentu uel duplicatur illud malum uel, ut mitius dicamus, augetur?