<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nunc uero meminisse debeo epistulae me tuae quamuis <lb/>
            multo longiore, tamen epistula respondere. ideo quippe in aliis <lb/>
            non tacui, ne ubique cogar eadem dicere. sed promiseram ex <lb n="15"/>
            litteris tuis tibi persuadere, quam falsa credideris et quam <lb/>
            uera sit fidei catholicae adsertio. certe enim non omnis inter nos <lb/>
            discretio est, quod uos substantiam quandam malum esse dicitis. <lb/>
            nos uero non substantiam, sed inclinationem ab eo, <lb/>
            quod magis est, ad id, quod minus est, malum esse dicimus. <lb n="20"/>
            audi igitur et ipsum. ponis enim in epistula et dicis de <lb/>
            anima, quod carnis permistione ducatur ad peccatum, non <lb/>
            propria uoluntate atque ibi statim, credo, cum uideres, si <lb/>
            ita est, subueniendum esse ab omnipotenti deo prorsus omni <lb/>
            animae nullamque omnino debere damnari, quoniam non uoluntate <lb n="25"/>
            peccaret — quo constituto euerteretur sententia, quam <lb/>
            Manichaeus de subpliciis animarum etiam de lucis parte <lb/>
            uenientium terribiliter personat — uigilantissime subiecisti

<note rend="script" type="footnote">1 que queres <hi rend="italic">C</hi> 2 est <hi rend="italic">om. C</hi> uitinior <hi rend="italic">C</hi> 3 uoluntarie <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            4 secuntur C 5 moleftias <hi rend="italic">Cb</hi> que <hi rend="italic">C</hi> 6 itaque <hi rend="italic">b</hi> subpliciis <hi rend="italic">C <lb/>
            er</hi><lb/>
             7 excitationibus (er m. <hi rend="italic">1 superscr.) C</hi> 8 uellis <hi rend="italic">C</hi> desines <hi rend="italic">b</hi> acusare <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 mole <hi rend="italic">C</hi> 12 aput <hi rend="italic">C</hi> 13 non 01 mee <hi rend="italic">Cb</hi> et tuae <hi rend="italic">C</hi> 16 literis<lb/>
             C 17 non om. <hi rend="italic">b Maur</hi>. 18 discrecio <hi rend="italic">C</hi> 19 substantiã∗ (e erat.) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            habeo <hi rend="italic">C</hi> 21 id ipsum <hi rend="italic">b Maur</hi>. dici*s <hi rend="italic">C</hi> • 25 animae (anim M rcu.) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            uoluntate peccaret (tate peoca in <hi rend="italic">rcu.) C</hi> 26 auerteretur <hi rend="italic">C</hi> 27 manichans <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> subpliciie <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="924"/>
            dicens: at si, cum se ipsam cognouerit. consentiat malo <lb/>
            et non se armet contra inimicum, uoluntate sua peccauit. <lb/>
            bene quidem, quod aliquando confiteris fieri posse, ut <lb/>
            sua uoluntate anima peccet; sed cui tandem malo si consentiat, <lb/>
            uoluntate sua peccat? ei certe, quod substantiam dicis esse. <lb n="5"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>