Nunc uero meminisse debeo epistulae me tuae quamuis multo longiore, tamen epistula respondere. ideo quippe in aliis non tacui, ne ubique cogar eadem dicere. sed promiseram ex litteris tuis tibi persuadere, quam falsa credideris et quam uera sit fidei catholicae adsertio. certe enim non omnis inter nos discretio est, quod uos substantiam quandam malum esse dicitis. nos uero non substantiam, sed inclinationem ab eo, quod magis est, ad id, quod minus est, malum esse dicimus. audi igitur et ipsum. ponis enim in epistula et dicis de anima, quod carnis permistione ducatur ad peccatum, non propria uoluntate atque ibi statim, credo, cum uideres, si ita est, subueniendum esse ab omnipotenti deo prorsus omni animae nullamque omnino debere damnari, quoniam non uoluntate peccaret — quo constituto euerteretur sententia, quam Manichaeus de subpliciis animarum etiam de lucis parte uenientium terribiliter personat — uigilantissime subiecisti 1 que queres C 2 est om. C uitinior C 3 uoluntarie C 4 secuntur C 5 moleftias Cb que C 6 itaque b subpliciis C er 7 excitationibus (er m. 1 superscr.) C 8 uellis C desines b acusare C 11 mole C 12 aput C 13 non 01 mee Cb et tuae C 16 literis C 17 non om. b Maur . 18 discrecio C 19 substantiã∗ (e erat.) C habeo C 21 id ipsum b Maur . dici*s C • 25 animae (anim M rcu.) C uoluntate peccaret (tate peoca in rcu.) C 26 auerteretur C 27 manichans C subpliciie C dicens: at si, cum se ipsam cognouerit. consentiat malo et non se armet contra inimicum, uoluntate sua peccauit. bene quidem, quod aliquando confiteris fieri posse, ut sua uoluntate anima peccet; sed cui tandem malo si consentiat, uoluntate sua peccat? ei certe, quod substantiam dicis esse.