<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="11" subtype="chapter" type="textpart"><p>Deficere autem non iam nihil est, sed ad nihilum tendere.<lb n="20"/>
            cum ea enim, quae magis sunt, declinant ad ea, quae <lb/>
            minus sunt, non illa, in quae declinant, sed illa, quae declinant, <lb/>
            deficiunt et minus esse incipiunt quam erant, non quidem, <lb/>
            ut ea sint, ad quae declinauerunt, sed pro suo genere <lb/>
            minus. non enim cum animus ad corpus declinat, corpus <lb n="25"/>
            efficitur, sed tamen defectiuo adpetitu quodam modo corporascit; <lb/>
            ita et angelica quaedam sublimitas, cum magis delectata <lb/>
            est suo dominatu in se ipsa, ad id quod minus est <lb/>
            inclinauit adfectum et minus esse coepit quam erat et pro

<note type="footnote"> 4 I Cor. 15, 26 sqq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 e <lb/>
            1 merius <hi rend="italic">C</hi> immortale <hi rend="italic">C</hi> 3 cum] c5 <hi rend="italic">C</hi> 5 enim <hi rend="italic">om. C</hi> 7 coaexendo <lb/>
            (t M. <hi rend="italic">1 superscr.) C</hi> 8 et <hi rend="italic">om. Cb</hi> 10 questionem <hi rend="italic">C</hi> 14 p«rtinati<lb/>
             <hi rend="italic">0</hi> 16 repperies <hi rend="italic">C</hi> 19 que <hi rend="italic">C</hi> 21 que <hi rend="italic">C</hi> 22 qua <hi rend="italic">C</hi> qtte <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            28 erat <hi rend="italic">b</hi> 24 sunt <hi rend="italic">C</hi> que <hi rend="italic">C</hi> 25 animos <hi rend="italic">C1</hi> 26 appetito <hi rend="italic">Cl</hi> <lb/>
            27 quedam <hi rend="italic">C</hi> dilectata <hi rend="italic">C</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="923"/>
            suo gradu tetendit ad nihilum. quanto enim quaeque res <lb/>
            minus est, tanto uicinior nihilo est. cum autem isti defectus <lb/>
            uoluntarie fiunt, recte reprehenduntur et peccata nominantur; cum <lb/>
            autem sequuntur istas uoluntarias defectiones incommoda, <lb/>
            molestiae, dolores, aduersitates, quae omnia contra <lb n="5"/>
            uoluntatem patimur, recte utique peccata uel subpliciis puniuntur <lb/>
            uel exercitationibus diluuntur. quae si animo sereno <lb/>
            intueri uelis, profecto desinas accusare naturas atque ipsas in <lb/>
            crimen uocare substantias. si quid autem de hac re copiosius <lb/>
             explicatiusque desideras, lege tres libros nostros, qui inscribuntur <lb n="10"/>
            "de libero arbitrio, " quos in Campania Nolae poteris <lb/>
            inuenire apud Paulinum nobilem dei famulum. 
</p></div></div></body></text></TEI>