Deficere autem non iam nihil est, sed ad nihilum tendere. cum ea enim, quae magis sunt, declinant ad ea, quae minus sunt, non illa, in quae declinant, sed illa, quae declinant, deficiunt et minus esse incipiunt quam erant, non quidem, ut ea sint, ad quae declinauerunt, sed pro suo genere minus. non enim cum animus ad corpus declinat, corpus efficitur, sed tamen defectiuo adpetitu quodam modo corporascit; ita et angelica quaedam sublimitas, cum magis delectata est suo dominatu in se ipsa, ad id quod minus est inclinauit adfectum et minus esse coepit quam erat et pro 4 I Cor. 15, 26 sqq. 1 e 1 merius C immortale C 3 cum] c5 C 5 enim om. C 7 coaexendo (t M. 1 superscr.) C 8 et om. Cb 10 questionem C 14 p«rtinati 0 16 repperies C 19 que C 21 que C 22 qua C qtte C 28 erat b 24 sunt C que C 25 animos C1 26 appetito Cl 27 quedam C dilectata C . suo gradu tetendit ad nihilum. quanto enim quaeque res minus est, tanto uicinior nihilo est. cum autem isti defectus uoluntarie fiunt, recte reprehenduntur et peccata nominantur; cum autem sequuntur istas uoluntarias defectiones incommoda, molestiae, dolores, aduersitates, quae omnia contra uoluntatem patimur, recte utique peccata uel subpliciis puniuntur uel exercitationibus diluuntur. quae si animo sereno intueri uelis, profecto desinas accusare naturas atque ipsas in crimen uocare substantias. si quid autem de hac re copiosius explicatiusque desideras, lege tres libros nostros, qui inscribuntur "de libero arbitrio, " quos in Campania Nolae poteris inuenire apud Paulinum nobilem dei famulum.