Deficere autem non iam nihil est, sed ad nihilum tendere. cum ea enim, quae magis sunt, declinant ad ea, quae minus sunt, non illa, in quae declinant, sed illa, quae declinant, deficiunt et minus esse incipiunt quam erant, non quidem, ut ea sint, ad quae declinauerunt, sed pro suo genere minus. non enim cum animus ad corpus declinat, corpus efficitur, sed tamen defectiuo adpetitu quodam modo corporascit; ita et angelica quaedam sublimitas, cum magis delectata est suo dominatu in se ipsa, ad id quod minus est inclinauit adfectum et minus esse coepit quam erat et pro 4 I Cor. 15, 26 sqq. 1 e 1 merius C immortale C 3 cum] c5 C 5 enim om. C 7 coaexendo (t M. 1 superscr.) C 8 et om. Cb 10 questionem C 14 p«rtinati 0 16 repperies C 19 que C 21 que C 22 qua C qtte C 28 erat b 24 sunt C que C 25 animos C1 26 appetito Cl 27 quedam C dilectata C . suo gradu tetendit ad nihilum. quanto enim quaeque res minus est, tanto uicinior nihilo est. cum autem isti defectus uoluntarie fiunt, recte reprehenduntur et peccata nominantur; cum autem sequuntur istas uoluntarias defectiones incommoda, molestiae, dolores, aduersitates, quae omnia contra uoluntatem patimur, recte utique peccata uel subpliciis puniuntur uel exercitationibus diluuntur. quae si animo sereno intueri uelis, profecto desinas accusare naturas atque ipsas in crimen uocare substantias. si quid autem de hac re copiosius explicatiusque desideras, lege tres libros nostros, qui inscribuntur "de libero arbitrio, " quos in Campania Nolae poteris inuenire apud Paulinum nobilem dei famulum. Nunc uero meminisse debeo epistulae me tuae quamuis multo longiore, tamen epistula respondere. ideo quippe in aliis non tacui, ne ubique cogar eadem dicere. sed promiseram ex litteris tuis tibi persuadere, quam falsa credideris et quam uera sit fidei catholicae adsertio. certe enim non omnis inter nos discretio est, quod uos substantiam quandam malum esse dicitis. nos uero non substantiam, sed inclinationem ab eo, quod magis est, ad id, quod minus est, malum esse dicimus. audi igitur et ipsum. ponis enim in epistula et dicis de anima, quod carnis permistione ducatur ad peccatum, non propria uoluntate atque ibi statim, credo, cum uideres, si ita est, subueniendum esse ab omnipotenti deo prorsus omni animae nullamque omnino debere damnari, quoniam non uoluntate peccaret — quo constituto euerteretur sententia, quam Manichaeus de subpliciis animarum etiam de lucis parte uenientium terribiliter personat — uigilantissime subiecisti 1 que queres C 2 est om. C uitinior C 3 uoluntarie C 4 secuntur C 5 moleftias Cb que C 6 itaque b subpliciis C er 7 excitationibus (er m. 1 superscr.) C 8 uellis C desines b acusare C 11 mole C 12 aput C 13 non 01 mee Cb et tuae C 16 literis C 17 non om. b Maur . 18 discrecio C 19 substantiã∗ (e erat.) C habeo C 21 id ipsum b Maur . dici*s C • 25 animae (anim M rcu.) C uoluntate peccaret (tate peoca in rcu.) C 26 auerteretur C 27 manichans C subpliciie C dicens: at si, cum se ipsam cognouerit. consentiat malo et non se armet contra inimicum, uoluntate sua peccauit. bene quidem, quod aliquando confiteris fieri posse, ut sua uoluntate anima peccet; sed cui tandem malo si consentiat, uoluntate sua peccat? ei certe, quod substantiam dicis esse. At ego iam tria quaedam uideo; tu quoque, ut opinor, mecum uides. anima enim consentiens malo et ipsum malum, cui consentitur, duo sunt. tertia est autem ipsa consensio; non enim et hanc esse animam dicis, sed animae. horum igitur trium, ecce, anima substantia est; malum etiam illud. cui anima consentiendo uoluntarie peccat, ex uestra opinatione subtantia est . quaero igitur, quid sit ipsa consensio, utrum ipsam substantiam, an in substantia esse dicatis. si enim substantiam esse dixeris, non iam duas substantias, sed tres opinaberis. an propterea duas, quod animae consensio, qua consentit malo, eiusdem substantiae est cuius ipsa anima ? iam ergo quaero, mala an bona sit ista consensio. si bona est, non utique peccat anima, cum consentit malo. non solum autem ueritas clamat, sed tu quoque scribis tunc eam uolun- . tate peccare. mala est igitur ista consensio ac per hoc etiam animae substantia, si et animae substantia est et utrumque una substantia. uidesne, quo coactus es, ut animam et illud malum non iam unam substantiam bonam, alteram malam, sed duas malas esse perhibeas ? hic fortasse conaberis consensionem culpabilem non animae tribuere, quae consentit. malo, sed ipsi malo, cui consentit, ut hoc modo possint esse duae substantiae, una bona, altera mala, cum anima de parte boni esse dicitur, consensio uero eius qua consensit malo et malum ipsum cui consentit, simul ex alia parte constituitur, et anima malae substantiae utrumque deputatur. quis 1 ipsem C malo. (0 in ras.) C 2 cnntra C 6 quedam C 8 est. om. C 11 uoluntarieO oppinatione C 12 quero C 13 in substantiA C 15 opinaueru C anime C 16 aubstantie C 17 quero C 18 consentiat b 19 uoluntatem C 21 anima C 22 ut om. Cb 84 conaueria C 25 que C 26 sentit C 29 lima! et C 80 male C absurdius delirauerit? non enim anima consentit, si non est eius consensio; ipsa autem consentit: eius est igitur. porro, si eius est consensio, et mala est ista consensio, eius est hoc malum. nam si et hoc malum illius mali est, cui anima consentit, non habebat necesse hoc malum, priusquam ei consentiret anima. quale igitur bonum est anima, cuius aduentu uel duplicatur illud malum uel, ut mitius dicamus, augetur? Deinde si substantia est ista consensio, quam malam esse constat, inuenimus esse in animae potestate, ut aliqua mala substantia uel sit uel non sit, quandoquidem ista consensio in animae potestate est. nam si non est, non ergo sua uoluntate consentit. tu autem pro hac consensione uoluntate sua peccare dixisti. habet ergo anima, ut dixi, in potestate, ut quaedam mala substantia uel sit uel non sit. quid est autem aliud substantia quam natura? erit ergo aliqua natura, quae nec animae naturalis sit, quoniam, si nolit, non erit, nec illi malo, cui anima uoluntate consentit; non enim potestis dicere naturale malum esse gentis tenebrarum, quod ibi aliena uoluntate instituitur, hoc est animae uoluntate. cui ergo naturae deputabitur ista natura, id est ista consensio, si natura est, quae neque animae neque tenebrarum genti naturalis est, nisi, ut contra Manichaeum disputes, non duas, sed tres esse naturas ? quia et si aliquando fuerunt duae, nunc tamen iam, posteaquam exorta est ista consensio, tres utique factae sunt. quam sane tertiam, quae nata est ex anima consentiente et ex malo, cui consentit, quasi utriusque filiam cogeris dicere; sed cum ex duabus naturis nata sit, quarum altera bona est, altera mala, quaero, cur non aliquid neutrum natum sit, sicut enim ex equo et asino quod nascitur, nec equus 1 deliberanerit C 7 auge∗ τ ur (re ereu.) C 12 tn antem] tuam C 14 quedam C 15 autem om. C 16 que C nollit C 18 gentea C 21 que C nequę C 22 manicheum 28 quia] que b n5 fuerunt b r dne C om. b 25 faete C sana C que 0 et ex b 27 qualum (1 paone eras . r m. 1 superscr.) C 28 quero C aliquod b 29 aeqnna C nec asinus est, ita, quod de bona et mala natura natum est, si et ipsa natura est, nec bona nec mala esse debebat. tu autem consensionem malam esse confiteris; dicis enim tunc animam uoluntate sua peccare, dum consentit malo. an forte naturam bonam et naturam malam quasi duos sexus masculinum et femininum esse arbitraris, ut, quemadmodum ex masculo et femina non aliquid neutrum, sed aut masculus aut femina gignitur. sic ex bono et malo non aliquid tertium, quod nec bonum esset nec malum, sed alterum malum esse contendas natum ? quod si ita est, ubi est illa uictrix animae natura? itane separata est, ut non alterum bonum potius nasceretur? deinde non uides te sexus diuersos iam dicere, non naturas? nam si inter bonum et malum naturarum esset diuersitas, non oreretur ex utroque nisi aliquid tertium, quod nec bonum posset esse nec malum; aut certe sterilis esset ipsa commixtio nec inde tertia substantia pareretur. si enim ex illis animalibus, quae supra commemoraui, cum sibi miscentur, nihil aliud quam mulus uel mula gignitur. quod neque hoc neque illud sit, quanto magis ita fieri oportuit in tam magna et summa diuersitate boni et mali? aut si nulla ex eorum commixtione noua natura existeret, mala non esset, etiamsi bona esse non posset. restat igitur, ut tam incredibilia deliramenta uitare nequeamus, nisi illam consensionem, quam constat malam esse atque culpabilem, fateamur non esse substantiam, sed in aliqua substantia esse dicamus. Deinde in qua substantia sit, diligentissime requiramus. quamquam cui non manifestum sit, ut sicut suasio non fit nisi in suadente, ita consensionem non esse nisi in consentiente natura? anima ergo cum consentit malo, ipsa substantia 5 sexus] senas C 8 aliquod b 9 esse b 12 te om. Cb diuersus C 14 oriretur b Maur . horeretnr C 15 possit b sterelis C 16 ipse C ter tiasubstantia C 17 que C commemoraai (com m. 1 superscr.) C miscerentur Cb 18 aut nihil C quam otn. C m∗ulus (a er.) C 19 ne (q m. 1 superscr.) C 20 magnam et summam C si om. C 22 possit b 24 adque C 28 esse (Ie in ras.) C nihil nisi C 29 cum om. C mala b est, censensio uero eius non est substantia. iam cernis, ut arbitror, in qua substantia sit, id est, in anima esse istam consensionem profecto uides, quam consensionem peccatum esse- ac per hoc malum esse non dubitas. ex quo iam intel- legis fieri posse, ut in bona substantia, sicuti est anima, sit aliquod malum, quod non est substantia, sicuti est ista consensio, ex quo malo appelletur etiam anima mala. peccatrix enim utique mala est; peccat autem. cum consentit malo. una igitur eademque res, id est anima, in quantum substantia est, bona est; in quantum autem habet aliquid mali, quod non est substantia. id est consensionem istam, in tantum mala est. non enim ex profectu, sed ex defectu habet hanc consensionem. deficit quippe, cum consentit malo, minusque iam esse ac propterea minus ualere incipit quam ualebat, dum nulli consentiens in uirtute consisteret: tanto utique deterior, quanto ab eo, quod summe est, ad id, quod minus est. uergit. ut etiam ipsa minus sit: quanto autem minus est, tanto utique fit propinquior nihilo. quod enim minus quoque fit. eo tendit, ut non sit omnino: quo quamuis non perueniat, ut penitus pereundo nihil sit. manifestum est tamen qualemlibet defectum exordium esse pereundi. aperi ergo iam cordis oculos et intuere, si potes, bonum aliquod esse qualemlibet substantiam, et ideo malum esse defectum substantiae, quia bonum est esse substantiam: nec tamen omnem defectum esse culpabilem, sed solum uoluntarium, quo anima rationalis ad ea, quae infra illam sunt condita, conditore suo deserto declinat, adfectum; hoc est enim. quod peccatum uocatur. ceteri autem defectus, qui non sunt uoluntarii, uel poenales sunt, ut peccata puniantur moderatrice summa atque ordinatrice iustitia, uel mensuris rerum infimarum interueniunt, ut 1 eios que C 8 per peccatum b 5 bona C snbstanttam C 6 substantism C ista om, b 7 malum C 8 peccata C cum om. C 10 habet abet C 12 enim (s. I. m. 1) C 16 habeo C quid C 21 quemlibet b Maur . 22 quamlibet b Mattr. 26 eaque C illo C 27 pa τ um C 2H moratvice C adque C 30 infirmarura C .. xxv. Aug. aeet. 6-(pars 8). 59 praecedentia succedentibus cedant, atque ita omnis temporalis pulchritudo uicibus suis atque suo genere peragatur. sicut enim sermo peragitur quasi morientibus atque orientibus Syllabis, quae per morarum certa interualla tenduntur et spatiis suis inpletis ordinata consequentium successione decedunt, donec ad suum finem tota perducatur oratio, nec in ipsis decurrentibus sonis, sed in loquentis moderatione positum est,. quantum producatur corripiaturue syllaba, uel qua specie litterarum singulae suorum locorum momenta custodiant, cum ars Ipsa, quae sermonem facit, nec sonis perstrepat nec peruoluatur uarieturque temporibus: sic ortu et occasu, decessu atque successu rerum temporalium certis ac definitis tractibus, donec recurrat ad terminum praestitutum, temporalis pulchritudo contexitur. quae non ideo mala est, quia in spiritalibus creaturis possumus intellegere mirarique meliora, sed habet proprium in suo genere decus atque insinuat bene uiuentibus summam dei sapientiam in alto secretam supra omnes temporum metas fabricatricem ac moderatricem suam.