<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="10" subtype="chapter" type="textpart"><p>At enim ait apostolus: non est nobis conluctatio <lb/>
            aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principatus <lb/>
            et potestates, qui ad amorem proprii fastus et honoris <lb/>
            uoluntate inpia declinando animis piis reditum inuideant. <lb n="10"/>
            sed hoc interest inter uestram opinionem et nostram fidem, <lb/>
            quia uos eosdem principes ex sua propria quadam natura <lb/>
            . exortos, quam deus nec genuerit nec fecerit, sed habuerit <lb/>
            aeterna uicinitate contiguam, aduersus deum belligerasse arbitramini <lb/>
            eique intulisse ante commixtionem boni et mali magnum <lb n="15"/>
            primo necessitatis malum, quod illis substantiam suam adfligendam <lb/>
            perturbandamque, in errore commutandam atque obliuione <lb/>
            sui penitus demergendam commiscere cogeretur, ut <lb/>
            liberatore. correctore, emendatore. praeceptore indigeret — quod <lb/>
            cernis quam stulte fabuloseque dicatur, quanto scelere inpietatis <lb n="20"/>
            obstringat — nobis autem per christianam fidem persuasum <lb/>
            est non esse contrarium deo, qui summe est, nisi quod omnino <lb/>
            non est; quicquid autem aliquo modo est, ab illo, qui summe <lb/>
            est, habere, ut quoquo modo sit, atque in suo genere bonum <lb/>
            esse, sed alia magis esse, alia minus . atque ita omnia bona, <lb n="25"/>
            quae a conditore deo facta sunt, certis ac distributis gradibus <lb/>
            ordinata partim locorum interuallis ae sedibus, sicut omnia <lb/>
            corporalia, partim meritis naturalibus, sicut anima praeponitur

<note type="footnote">7 Eph. 6, 12 </note>

<note type="footnote">1 prestantussimum <hi rend="italic">C</hi> ipseque <hi rend="italic">C</hi> 2 optiaeat <hi rend="italic">C</hi> cfter* <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            5 obliuiscaris <hi rend="italic">C</hi> 6 et <hi rend="italic">om. C</hi> 9 que <hi rend="italic">b</hi> amorem] morem <hi rend="italic">b</hi> factus <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 <hi rend="italic">post</hi> inter <hi rend="italic">ras. C</hi> 12 natura. exortus <hi rend="italic">C</hi> 13 quem <hi rend="italic">C</hi> 15 ante]<lb/>
             arte <hi rend="italic">Cb</hi> 16 necessitate. <hi rend="italic">C</hi> necessitate <hi rend="italic">b</hi> afflgendam <hi rend="italic">b</hi> 17 adque <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            obliuionem <hi rend="italic">Cb</hi> 18 nfiscere <hi rend="italic">C</hi> 21 ubstringat <hi rend="italic">C</hi> per <hi rend="italic">om. C</hi> 23 quid <lb/>
            quid <hi rend="italic">C</hi> 24 habet <hi rend="italic">b</hi> quoquo] quo <hi rend="italic">b</hi> adque <hi rend="italic">C</hi> 2o maius <hi rend="italic">b</hi> ita)<lb/>
             ista b .26 que <hi rend="italic">C</hi> hac <hi rend="italic">C</hi> 27 hac <hi rend="italic">C</hi> 28 preponitur <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="920"/>
            corpori, partim meritis praemiorum atque poenarum, sicut <lb/>
            anima uel adtollitur ad quietem uel doloribus subditur. ac <lb/>
            per hoc illi principes, contra quos habere nos conlucationem <lb/>
            dicit apostolus, poenam peccatorum suorum priores patiuntur, <lb/>
            ut noceant. nullus enim inuidus, ut alterum laedat, non sibi<lb n="5"/>
            prior ipse tormento est. nocent autem infirmioribus fortiores; <lb/>
            nam nullus alterum superat, nisi quo est potentior. sed tamen <lb/>
            ipsi infirmiores sunt principes iniqui, quam si in statu pristino <lb/>
            atque iustitia permanerent. interest autem, unde sit quisque <lb/>
            alio fortior: utrum corpore, ut equi hominibus, an animae<lb n="10"/>
            natura, ut rationale inrationali, an adfectione animi, ut iustus <lb/>
            iniusto, an ordine potestatis, ut imperator milite aut prouinciali. <lb/>
            potestas autem a, summa dei potestate omnino dari <lb/>
            creditur; saepe etiam deterioribus in meliores, id est iniquis <lb/>
            in eos, qui uel iam tenent iustitiam uel ad eam tenendam<lb n="15"/>
            peruenire nituntur. ad hoc enim datur, ut probati per patientiam <lb/>
            manifesti fiant, uel sibi ad spem uel aliis ad imitationem. <lb/>
            scientes, inquit apostolus, quoniam tribulatio patientiam <lb/>
            operatur, patientia probationem, probatio spem. <lb/>
            ex quo genere certaminis est, cum homo fidelis aduersus<lb n="20"/>
            principes et potestates praeuaricatorum angelorum et aduersus <lb/>
            spiritalia nequitiae conluctatur, cum illi accipiunt temptandi <lb/>
            potestatem, ille praecepta tolerandi: ex quo fit, ut in re inferiore <lb/>
            superent, in potentiore superentur: superant plerumque <lb/>
            corpus infirmius et mente firmiore superantur. contra uim <lb n="25"/>
            quippe eorum patientia pugnatur, contra insidias prudentia, <lb/>
            ut ad perniciosam consensionem nec cogendo nos flectant,

<note type="footnote">17 cf. I Cor. 11, 19 18 R,om. 5, 3 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 premiorum <hi rend="italic">C</hi> adque <hi rend="italic">C</hi> 2 quiętem <hi rend="italic">C</hi> hac <hi rend="italic">C</hi> 3 nus <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            O <lb/>
            6 ut] quam (in <hi rend="italic">mg</hi>. al. ut) <hi rend="italic">b c</hi>noe∗an<foreign xml:lang="grc">τ</foreign> <hi rend="italic">C</hi> ledat <hi rend="italic">C</hi> 8 ipse <hi rend="italic">C <lb/>
            post</hi> iniqui <hi rend="italic">add</hi>. in praesenti <hi rend="italic">b Maur</hi>. 9 adque <hi rend="italic">C</hi> iusticia C <lb/>
            10 utequis homines <hi rend="italic">C</hi> 11 racionale irracionali <hi rend="italic">C</hi> effectione <hi rend="italic">b</hi> iustus] <lb/>
            uirtuosus <hi rend="italic">b Maur</hi>. 12 imperatur <hi rend="italic">C</hi> 13 a* <hi rend="italic">C</hi> omnium moderari <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            14 cedatur <hi rend="italic">C</hi> credatur <hi rend="italic">b</hi> sepe <hi rend="italic">C</hi> 15 tenenda <hi rend="italic">C</hi> 18 inquid <hi rend="italic">C</hi> apoetoloa <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> tribulaeio <hi rend="italic">C</hi> 21 preuaricatorum <hi rend="italic">C</hi> 23 precepta <hi rend="italic">C</hi> ex] de b <lb/>
            inferiorf <hi rend="italic">C</hi> inferiori <hi rend="italic">b</hi> 25 et tenente <hi rend="italic">Cb</hi> 27 pernitiosam <hi rend="italic">C</hi> nec non <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="921"/>
            nec fallendo decipiant. quoniam uero uirtus et sapientia dei . <lb/>
            est, per quam facta sunt omnia, propterea in his, quae facta <lb/>
            sunt. cum superiora ad inferiora declinant, ubi est omne peccatum <lb/>
            et omne quod dicitur malum, uis imitatur uirtutem <lb/>
            et fallacia sapientiam; cum uero ea, quae declinauerant, recurrunt <lb n="5"/>
            et redeunt, magnanimitas uirtutem, doctrina sapientiam <lb/>
            imitatur. ipsum etiam deum patrem peccantes imitantur <lb/>
            inpia superbia, iusti pia liberalitate. spiritum denique sanctum <lb/>
            iniquorum cupiditas, rectorum caritas imitatur: utrique tamen <lb/>
            ab imitatione dei, a quo et per quem et in quo naturae ipsae <lb n="10"/>
            factae sunt, recedere, sed illi uitiosa, illi laudabili. nec mirum, <lb/>
            si quando proficientes deficientesque confligunt, imitatio deficientium <lb/>
            a proficientium imitatione superatur; illi enim elatione <lb/>
            praecipitantur, isti humilitate consurgunt. <lb/>
            Si autem mouet, cur mente fortiores infirmiores sint corpore. <lb n="15"/>
            non est mirum, ut peccatorum remissione liberati mortalitate <lb/>
            corporis exerceantur, cuius inmortalitate coronabuntur. <lb/>
            non enim facile subplicium deuitatur, nisi ille, qui eo soluitur, <lb/>
            meritis uicerit. unde apostolus: si autem Christus in <lb/>
            uobis, corpus quidem mortuum est propter peccatum, <lb n="20"/>
            spiritus autem uita est propter iustitiam. si autem <lb/>
            spiritus eius, qui suscitauit legum Christum ex mortuis, <lb/>
            habitat in uobis, qui suscitauit Iesum Christum <lb/>
            ex mortuis, uiuificabit et mortalia corpora uestra <lb/>
            per inhabitantem spiritum eius in uobis. animus igitur <lb n="25"/>
            mortalem propter subplicium peccati carnem gerens, si commutatus <lb/>
            in melius, non secundum mortalem carnem uixeris,

<note type="footnote">19 Rom. 8, 10 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote">I <lb/>
            1 falendo (1 m. <hi rend="italic">1 superscr.) C</hi> uere <hi rend="italic">b Maur</hi>. 2 in hisj nihil fiunt <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            que <hi rend="italic">C</hi> 3 hubi <hi rend="italic">C</hi> 4 inmitatur <hi rend="italic">C</hi> 5 fallatia <hi rend="italic">C</hi> que <hi rend="italic">C</hi> 7 inmi- . <lb/>
            tatur <hi rend="italic">C</hi> deum] diu <hi rend="italic">b</hi> iminantur <hi rend="italic">C</hi> 10 imitationem <hi rend="italic">C</hi> ipse <lb/>
            focte <hi rend="italic">C</hi> 11 uitiosi <hi rend="italic">C</hi> 12 deficientes <hi rend="italic">om. Cb</hi> quę <hi rend="italic">Cb</hi> defitientium <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            13 immitåtione <hi rend="italic">C</hi> 14 precipitantur <hi rend="italic">C</hi> 15 quur <hi rend="italic">C</hi> 16 mirum] inimicum <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 18 subpliQ <hi rend="italic">C</hi> deuitatur] desubdatur <hi rend="italic">C</hi> desudatur <hi rend="italic">b</hi> soluit <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            20 <hi rend="italic">post</hi> nobis 6 <hi rend="italic">add. b</hi> 22 christam <hi rend="italic">om. C</hi> 24 uiuificauit <hi rend="italic">C</hi> 26 subplitium <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 27 uixerit <hi rend="italic">b MatW</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="922"/>
            et ipsam in melius commutat et inmortale corpus habere <lb/>
            merebitur; sed hoc in fine, quo nouissima inimica destruetur <lb/>
            mors, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, non fabuloso <lb/>
            illo globo uestro, sed ea mutatione, de qua dicit: omnes <lb/>
            resurgemus, sed non omnes inmutabimur. cum enim. <lb n="5"/>
            expressisset dicens: et mortui resurgent incorrupti et. <lb/>
            nos inmutabimur, tunc contexendo subiunxit ostendens, <lb/>
            qualem diceret inmutationem, et ait: oportet enim corruptibile <lb/>
            hoc induere in corruptionem et mortale hoc <lb/>
            induere inmortalitatem. quaestionem quippe tractabat de<lb n="10"/>
            corpore resurgentium, quam sic posuerat: sed dicet aliquis: <lb/>
            quomodo resurgent mortui? quo autem corpore uenient? <lb/>
            lege itaque totum ipsum locum pia cura intentus, <lb/>
            non pertinaci contentione turbatus et ingenium tuum deo <lb/>
            adiuuante nullo explanatore desiderato nihil aliud quam id,<lb n="15"/>
            quod dico. reperies: et tunc ad illud, quod tractare institueramus, <lb/>
            animum reuoca et uide iam, si potes, non hoc me <lb/>
            dicere, quod iusti contra nihil pugnant, sed contra eas substantias, <lb/>
            quae defecerunt non stando in ueritate. 
</p></div></div></body></text></TEI>