<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Tua in me beneuolentia, quae adparet litteris tuis, grata <lb/>
            mihi est . sed quam te redamari a me oportet amantem me, <lb/>
            tam tristis sum, quod tenaciter inhaesisti suspicionibus falsis <lb n="5"/>
            partim aduersus me, partim aduersus ipsam, quae mutari non <lb/>
            potest, ueritatem. sed quod de animo meo non uerum sentis, <lb/>
            facile contemno; hoc enim sentis, quod etsi in me non <lb/>
            agnosco, fieri tamen potest, ut sit in homine. ergo etiamsi <lb/>
            erras in me, non tamen ita erras, ut me de hominum numero <lb n="10"/>
            eximat tua opinio, quia id de me credis, quod fieri potest in <lb/>
            animo humano, etiamsi non sit factum in animo meo. non <lb/>
            igitur opus est, ut tibi hanc suspicionem magnopere coner <lb/>
            auferre. non enim spes tua pendet ex me aut bonus esse non <lb/>
            poteris, nisi ego fuero. senti de Augustino quicquid libet, <lb n="15"/>
            sola me in oculis dei conscientia non accuset. quod enim ait <lb/>
            apostolus, mihi minimum est, ut a uobis iudicer aut <lb/>
            ab humano die. ego autem uicem tibi non rependam, ut de <lb/>
            tua mente aliquid existimare in malam partem audeam, quod <lb/>
            intueri non ualeo. nec dico, quod me subdole lacerare uolueris, <lb n="20"/>
            sed tantum de te opinor, quantum de te indicas uerbis. quamobrem <lb/>
            etsi non bona de me suspicatus sis, quod carnali timore

<note rend="script" type="footnote">17 I Cor. 4, 3 <lb/>
            2 INCI SCI AVGVSTINI RESPONSIO <hi rend="italic">fol</hi>. 31x <hi rend="italic">C</hi> eiusdem ditd aurelii <lb/>
            aug. hipp. opi contra Secundinum manicheum liber incipit <hi rend="italic">b</hi> 8 tua <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> que <hi rend="italic">C</hi> 4 redemari <hi rend="italic">C</hi> 5 inhesisti <hi rend="italic">C</hi> 6 que <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            7 (et 9) po.test <hi rend="italic">C</hi> non <hi rend="italic">ante</hi> uerum <hi rend="italic">om. b</hi> 8 ęnim <hi rend="italic">C</hi> sen///tis <lb/>
            (si <hi rend="italic">uidetur eras.) C</hi> 9 agnusco <hi rend="italic">C</hi> cognoaco <hi rend="italic">b</hi> *omine (h <hi rend="italic">er.) C</hi> <lb/>
            11 oppinio <hi rend="italic">C</hi> 12 anim*o (a <hi rend="italic">er.) C</hi> nec b 13 tibi] *ibi (h <hi rend="italic">uid. eras.) C</hi> <lb/>
            snspitionem <hi rend="italic">C</hi> 15 agustino (v <hi rend="italic">m. 1 add.) C</hi> quicquid (d ita c <lb/>
            mut.) <hi rend="italic">C</hi> 16 me* <hi rend="italic">C</hi> acuaet <hi rend="italic">C</hi> quo <hi rend="italic">C</hi> 17 apostolos <hi rend="italic">C</hi> miniun, <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            diiudicarer <hi rend="italic">C</hi> 18 umano <hi rend="italic">C</hi> 19 stimare <hi rend="italic">C</hi> 20 uolueri*s <hi rend="italic">C</hi> 21 oppiaor<lb/>
             <hi rend="italic">C</hi> iudicas <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="906"/>
            alicuius incommoditatis, quae de uestra societate mihi accidere <lb/>
            poterat, haeresim Manichaeorum reliquerim, uel cupiditate <lb/>
            honoris, quem in catholica adeptus sum, tamen non de <lb/>
            te uicissim male sentiens credo esse beneuolam suspicionem <lb/>
            tuam et hoc non criminandi causa, sed corrigendi studio<lb n="5"/>
            scripsisse te existimo. si autem mihi adcommodares credendi . <lb/>
            beneuolentiam, quoniam latebras animi mei arguis, quas utique <lb/>
            promere ad oculos tuos et demonstrare non possum, . <lb/>
            facile de ipso mutares sententiam et nolles amplius temere <lb/>
            adfirmare, quod nescis. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>