Tua in me beneuolentia, quae adparet litteris tuis, grata mihi est . sed quam te redamari a me oportet amantem me, tam tristis sum, quod tenaciter inhaesisti suspicionibus falsis partim aduersus me, partim aduersus ipsam, quae mutari non potest, ueritatem. sed quod de animo meo non uerum sentis, facile contemno; hoc enim sentis, quod etsi in me non agnosco, fieri tamen potest, ut sit in homine. ergo etiamsi erras in me, non tamen ita erras, ut me de hominum numero eximat tua opinio, quia id de me credis, quod fieri potest in animo humano, etiamsi non sit factum in animo meo. non igitur opus est, ut tibi hanc suspicionem magnopere coner auferre. non enim spes tua pendet ex me aut bonus esse non poteris, nisi ego fuero. senti de Augustino quicquid libet, sola me in oculis dei conscientia non accuset. quod enim ait apostolus, mihi minimum est, ut a uobis iudicer aut ab humano die. ego autem uicem tibi non rependam, ut de tua mente aliquid existimare in malam partem audeam, quod intueri non ualeo. nec dico, quod me subdole lacerare uolueris, sed tantum de te opinor, quantum de te indicas uerbis. quamobrem etsi non bona de me suspicatus sis, quod carnali timore 17 I Cor. 4, 3 2 INCI SCI AVGVSTINI RESPONSIO fol . 31x C eiusdem ditd aurelii aug. hipp. opi contra Secundinum manicheum liber incipit b 8 tua om. C que C 4 redemari C 5 inhesisti C 6 que C 7 (et 9) po.test C non ante uerum om. b 8 ęnim C sen///tis (si uidetur eras.) C 9 agnusco C cognoaco b *omine (h er.) C 11 oppinio C 12 anim*o (a er.) C nec b 13 tibi] *ibi (h uid. eras.) C snspitionem C 15 agustino (v m. 1 add.) C quicquid (d ita c mut.) C 16 me* C acuaet C quo C 17 apostolos C miniun, C diiudicarer C 18 umano C 19 stimare C 20 uolueri*s C 21 oppiaor C iudicas b alicuius incommoditatis, quae de uestra societate mihi accidere poterat, haeresim Manichaeorum reliquerim, uel cupiditate honoris, quem in catholica adeptus sum, tamen non de te uicissim male sentiens credo esse beneuolam suspicionem tuam et hoc non criminandi causa, sed corrigendi studio scripsisse te existimo. si autem mihi adcommodares credendi . beneuolentiam, quoniam latebras animi mei arguis, quas utique promere ad oculos tuos et demonstrare non possum, . facile de ipso mutares sententiam et nolles amplius temere adfirmare, quod nescis.