<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa031.opp-lat1"><div n="1" subtype="chapter" type="textpart"><p rend="script">Tua in me beneuolentia, quae adparet litteris tuis, grata <lb/>
            mihi est . sed quam te redamari a me oportet amantem me, <lb/>
            tam tristis sum, quod tenaciter inhaesisti suspicionibus falsis <lb n="5"/>
            partim aduersus me, partim aduersus ipsam, quae mutari non <lb/>
            potest, ueritatem. sed quod de animo meo non uerum sentis, <lb/>
            facile contemno; hoc enim sentis, quod etsi in me non <lb/>
            agnosco, fieri tamen potest, ut sit in homine. ergo etiamsi <lb/>
            erras in me, non tamen ita erras, ut me de hominum numero <lb n="10"/>
            eximat tua opinio, quia id de me credis, quod fieri potest in <lb/>
            animo humano, etiamsi non sit factum in animo meo. non <lb/>
            igitur opus est, ut tibi hanc suspicionem magnopere coner <lb/>
            auferre. non enim spes tua pendet ex me aut bonus esse non <lb/>
            poteris, nisi ego fuero. senti de Augustino quicquid libet, <lb n="15"/>
            sola me in oculis dei conscientia non accuset. quod enim ait <lb/>
            apostolus, mihi minimum est, ut a uobis iudicer aut <lb/>
            ab humano die. ego autem uicem tibi non rependam, ut de <lb/>
            tua mente aliquid existimare in malam partem audeam, quod <lb/>
            intueri non ualeo. nec dico, quod me subdole lacerare uolueris, <lb n="20"/>
            sed tantum de te opinor, quantum de te indicas uerbis. quamobrem <lb/>
            etsi non bona de me suspicatus sis, quod carnali timore

<note rend="script" type="footnote">17 I Cor. 4, 3 <lb/>
            2 INCI SCI AVGVSTINI RESPONSIO <hi rend="italic">fol</hi>. 31x <hi rend="italic">C</hi> eiusdem ditd aurelii <lb/>
            aug. hipp. opi contra Secundinum manicheum liber incipit <hi rend="italic">b</hi> 8 tua <lb/>
            <hi rend="italic">om. C</hi> que <hi rend="italic">C</hi> 4 redemari <hi rend="italic">C</hi> 5 inhesisti <hi rend="italic">C</hi> 6 que <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            7 (et 9) po.test <hi rend="italic">C</hi> non <hi rend="italic">ante</hi> uerum <hi rend="italic">om. b</hi> 8 ęnim <hi rend="italic">C</hi> sen///tis <lb/>
            (si <hi rend="italic">uidetur eras.) C</hi> 9 agnusco <hi rend="italic">C</hi> cognoaco <hi rend="italic">b</hi> *omine (h <hi rend="italic">er.) C</hi> <lb/>
            11 oppinio <hi rend="italic">C</hi> 12 anim*o (a <hi rend="italic">er.) C</hi> nec b 13 tibi] *ibi (h <hi rend="italic">uid. eras.) C</hi> <lb/>
            snspitionem <hi rend="italic">C</hi> 15 agustino (v <hi rend="italic">m. 1 add.) C</hi> quicquid (d ita c <lb/>
            mut.) <hi rend="italic">C</hi> 16 me* <hi rend="italic">C</hi> acuaet <hi rend="italic">C</hi> quo <hi rend="italic">C</hi> 17 apostolos <hi rend="italic">C</hi> miniun, <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            diiudicarer <hi rend="italic">C</hi> 18 umano <hi rend="italic">C</hi> 19 stimare <hi rend="italic">C</hi> 20 uolueri*s <hi rend="italic">C</hi> 21 oppiaor<lb/>
             <hi rend="italic">C</hi> iudicas <hi rend="italic">b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="906"/>
            alicuius incommoditatis, quae de uestra societate mihi accidere <lb/>
            poterat, haeresim Manichaeorum reliquerim, uel cupiditate <lb/>
            honoris, quem in catholica adeptus sum, tamen non de <lb/>
            te uicissim male sentiens credo esse beneuolam suspicionem <lb/>
            tuam et hoc non criminandi causa, sed corrigendi studio<lb n="5"/>
            scripsisse te existimo. si autem mihi adcommodares credendi . <lb/>
            beneuolentiam, quoniam latebras animi mei arguis, quas utique <lb/>
            promere ad oculos tuos et demonstrare non possum, . <lb/>
            facile de ipso mutares sententiam et nolles amplius temere <lb/>
            adfirmare, quod nescis. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="2" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ego enim fateor, timore Manichaeos deserui, sed timore <lb/>
            illorum uerborum, quae per apostolum Paulum prolata sunt: <lb/>
            spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in nouissimis <lb/>
            temporibus recedent quidam a fide, adtendentes spiritibus <lb/>
            seductoribus et doctrinis daemoniorum in <lb n="15"/>
            hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes <lb/>
            conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes <lb/>
            a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum <lb/>
            actione fidelibus et his, qui cognouerunt ueritatem. <lb/>
            omnis enim creatura dei bona est, et nihil. <lb n="20"/>
            abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. <lb/>
            quibus uerbis etsi alios quoque fortasse haereticos, tamen maxime <lb/>
            Manichaeos breuiter aperteque descripsit, hoc ergo timore, <lb/>
            cum in puerili ingenio serius saperem, me ab illa societate <lb/>
            diuulsi; amore quoque honoris arsisse me fateor, ut inde<lb n="25"/>
            discederem, sed illius honoris, de quo idem dicit apostolus: <lb/>
            gloria autem et honor et pax omni operanti bonum. <lb/>
            quis autem operari bonum conabitur, qui non in uoluntate

<note type="footnote">13 I Tim. 4, 1-4 27 Rom. 2, 10 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 incommoditati hisqae <hi rend="italic">C</hi> 2 heresS <hi rend="italic">C</hi> manicheorum <hi rend="italic">C</hi> relinquerim <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            8 chatholia (c m. <hi rend="italic">1 superscr.) C</hi> 4 suspitionem <hi rend="italic">C</hi> 6 scribine <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            accomoderes <hi rend="italic">C</hi> 7 arguas <hi rend="italic">b</hi> utiquę <hi rend="italic">C</hi> 9 timere <hi rend="italic">C</hi> 11 (et 23) timore <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            mamcheos <hi rend="italic">C</hi> 12 que <hi rend="italic">C</hi> 14 quidem <hi rend="italic">C</hi> 15 demoniorum <hi rend="italic">C</hi> 16 ypocris <lb/>
            <milestone unit="vbar"/> inmendati locorum <hi rend="italic">C</hi> 18 cybis <hi rend="italic">C</hi> 21 com <hi rend="italic">C</hi> accione <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            81 heretico. <hi rend="italic">C</hi> 24 serins scripsi : seruis <hi rend="italic">C om. b Maw</hi>. 25 deuulai <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            28 antem] enim <hi rend="italic">C</hi> </note> 
<pb n="907"/>

            mutabili, sed in natura incommutabili malum esse putauerit? <lb/>
            unde et ipse dominus eis, qui bona se loqui arbitrabantur, <lb/>
            cum essent mali, aut facite, inquit, arborem bonam et <lb/>
            frustum eius bonum aut facite arborem malam et <lb/>
            fructum eius malum. malis uero iam mutatis in bonum <lb n="5"/>
            apostolus ait: fuistis enim aliquando tenebrae, nunc <lb/>
            autem lux in domino. sed, si non uis mihi de animo meo <lb/>
            credere, existima ut libet; tantum de ipsa ueritate caue quid <lb/>
            sentias. temptatio te non adprehendat nisi humana. humanus <lb/>
             enim error est, ut id factum esse in animo meo credas, quod <lb n="10"/>
            fieri potuit. etiam si non est factum; cum uero sacrilegam <lb/>
            et non solum falsissimam, sed etiam fallacissimam fabellam <lb/>
             Persicam non de quolibet homine, sed de summo deo mendaciis <lb/>
            contaminatissimis contextam atque confictam putas esse <lb/>
            ueritatem, non est hoc modo praetereundum neque tanta mors <lb n="15"/>
            animae contemnenda. est enim, quod tecum agi possit, quia <lb/>
            non sicut de animo meo nihil amplius possum dicere, nisi <lb/>
            ut credas mihi; quod si nolueris, non inuenio, quod faciam . <lb/>
            ita -etiam cum de ipsa luce animorum, quam rationales mentes <lb/>
            quanto puriores, tanto tranquillius intuentur, falsum aliquid <lb n="20"/>
            existimas, non tibi potest, si patienter audias, demonstrari, <lb/>
            quam sit remotissimum a ueritate, quod sentis. sicut enim <lb/>
            sensum oculi tui sentire non possum nec tu mei, sed tantum- . <lb/>
            modo nobis de hac re credere uel non credere possumus, <lb/>
            illam uero speciem, quae utriusque nostrum oculis uisibilis <lb n="25"/>
            subiacet, inuicem nobis ualemus ostendere: sic de

<note type="footnote">8 Matth. 12, 33 6 Ephes. 5, 8 9 cf. I Cor. 10, 18 </note>

<note rend="script" type="footnote">1 malam <hi rend="italic">C</hi> 3 inquid <hi rend="italic">C</hi> 5 mala <hi rend="italic">C</hi> 6 apostoltu (u <hi rend="italic">ex</hi> o <hi rend="italic">corr.) C</hi> <lb/>
            tenebre <hi rend="italic">C</hi> 7 meo om. <hi rend="italic">C</hi> 8 caut <hi rend="italic">C</hi> 10 esse∗ (t eras.) <hi rend="italic">C</hi> om. <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            aaima mea <hi rend="italic">b</hi> 11 factu∗ (s <hi rend="italic">er.) C</hi> sacrilegum (cr <hi rend="italic">ex</hi> gr. m. <hi rend="italic">1 corr.) C</hi> <lb/>
            12 sed etiam fallacissimam (in <hi rend="italic">marg. inf. m. 1 add.) C</hi> fabulam <lb/>
            Maur. 13 colibet <hi rend="italic">C</hi> homine. (m <hi rend="italic">er.) C</hi> mendatiis <hi rend="italic">C</hi> 14 adque <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> 16 pretereundum <hi rend="italic">C</hi> 16 contempnenda <hi rend="italic">C</hi> 17 non <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            i <lb/>
            18 quid <hi rend="italic">b Maur</hi>. fatiam <hi rend="italic">C</hi> 21 ezstimas (i m. <hi rend="italic">1 superscr.) C</hi> audeas <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            24 possu∗mus (m <hi rend="italic">eras.) C</hi> 2b spetiem que <hi rend="italic">C</hi> utriusque nostrum <lb/>
            ew <lb/>
            nostris <hi rend="italic">b</hi> 26 side (c 81. <hi rend="italic">1 superscr.) C</hi> \'\' </note> <lb/>
             
<pb n="908"/>
            adfectionibus animorum nostrorum. quas proprias habemus, credamus <lb/>
            nobis, si placet; si autem non placet, non credamus . rationem <lb/>
            autem ueritatis, quae nec mea nec tua est, sed utrique nostrum <lb/>
            ad contemplandum proposita, posita peruicaciae caligine serenatis <lb/>
            mentibus pariter adtendamus. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="3" subtype="chapter" type="textpart"><p>Nec alia documenta tibi proferam. quibus Manichaei <lb/>
            error adparet, quam ex epistula tua. scribis habere te et <lb/>
            agere gratias ineffabili ac sacratissimae maiestati <lb/>
            eiusque primogenito, omnium luminum regi, lesu <lb/>
            Christo. dic mihi quorum luminum sit rex Iesus Christus? <lb n="10"/>
            eorumne, quae fecit, an eorum. quae genuit? nos enim dicimus <lb/>
            deum patrem genuisse filium aequalem sibi, creasse <lb/>
            autem per eum, hoc est condidisse ac fecisse creaturam inferiorem, <lb/>
            quae utique non est, quod est ille, qui fecit et per <lb/>
            quem fecit. itaque quoniam per eum fecit saecula, recte ab<lb n="15"/>
            apostolo dictus est rex saeculorum, tamquam superior inferiorum <lb/>
            et regendi potens, regens ea, quae regimine indigeant. <lb/>
            tu autem cum legum Christum regem luminum appellas. si <lb/>
            genuit ea, cur non sunt aequalia generanti ? si autem dicis. <lb/>
            aequalia, quomodo rex eorum est, cum regem necesse sit<lb n="20"/>
            regere nec ullo pacto fieri possit. ut sint ea, quae reguntur, <lb/>
            ei, a quo reguntur, aequalia? quodsi non genuit, sed fecit <lb/>
            haec lumina, quaero unde fecerit. si de se ipso propagauit, <lb/>
            cur ergo inferiora sunt? cur degenerauerunt ? si autem non <lb/>
            de se ipso. dic unde ? an forte nec fecit nec genuit lumina <lb n="25"/>
            quibus regnat? habent ergo originem propriam atque naturam, sed <lb/>
            profecto inualidiorem, ut a potentiore uicino uel patiantur se

<note type="footnote">16 cf. I Tim. 1, 17 </note>

<note type="footnote"> 1 animaerum C habęmus <hi rend="italic">C</hi> 3 que C utriquf <hi rend="italic">C</hi> 4 contemplandaum <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> posita <hi rend="italic">scripsi:</hi> sine <hi rend="italic">b Maur</hi>. 7 epiatule <hi rend="italic">C</hi> scribis <lb/>
            <hi rend="italic">enim b 9 eius qui C 11 eorume C</hi> 14 quae] <hi rend="italic">ut C non est om. C</hi> <lb/>
            quam C illę <hi rend="italic">C</hi> fęcit <hi rend="italic">C</hi> 15 secula <hi rend="italic">C</hi> 16 dictus* C seculormn <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            ∗∗<foreign xml:lang="grc">τ</foreign>a<foreign xml:lang="grc">̉</foreign>quam (A in <hi rend="italic">ras. anle</hi> ca <hi rend="italic">eras</hi>. an) <hi rend="italic">C</hi> 17 ea que <hi rend="italic">C</hi> 18 apellas <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            20 rege <hi rend="italic">C</hi> 21 eaque <hi rend="italic">C</hi> 22 aequalia] similia b quosi <hi rend="italic">C</hi> 23 quero <lb/>
            propagasse <hi rend="italic">C</hi> 24 quur <hi rend="italic">(bis) C</hi> cur degenerauerunt <hi rend="italic">om. b</hi> <lb/>
            25 se <hi rend="italic">om. C</hi> fecit nec <hi rend="italic">om. C</hi> 26 adque <hi rend="italic">C</hi> 27 nitino <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="909"/>
            regi uel cupiant. monne cognoscis, si ita est, excepta gente <lb/>
            tenebrarum iam duas esse naturas, alteram alterius egere <lb/>
            auxilio. sed neutram ex alterius pendere principio ? hanc profecto <lb/>
            opinionem tu repudiabis, quoniam Manichaeo maxime <lb/>
            aduersa est, qui non duas naturas, regem luminum et lumina, <lb n="5"/>
            quae reguntur, sed duas naturas. regnum luminum et regnum <lb/>
            tenebrarum, persuadere conatur. refugies igitur ad id, ut genita <lb/>
            dicas haec lumina . ubi cum quaesiero, cur infirmiora sint. <lb/>
            contendere fortasse temptabis aequalia. sed cum retulero: <lb/>
            quae causa est, ut regantur? negabis regi. hinc respondebo: <lb n="10"/>
            cur habent regem ? ubi non uideo, quid restet ingenuitati <lb/>
            tuae, nisi ut te paeniteat tale ostium posuisse in epistula <lb/>
            tua, per quod tu ipse exire non possis. sed etiam cum te <lb/>
            paenituerit et dixeris non ideo Manichaeum uictum putari <lb/>
            oportere, quod tu aliquid in litteris tuis incautius posuisti. <lb n="15"/>
            innumerabilibus locis de libris Manichaei recitabo regnum <lb/>
            lucis ab eo uocari. quod regno tenebrarum naturaliter constituit <lb/>
            esse contrarium, nec regnum, sed regna, quandoquidem <lb/>
            in ipsa epistula ruinosi Fundamenti cum de deo patre loqueretur. <lb/>
            nullo, inquit, in regnis eius aut in digente aut <lb n="20"/>
            infimo constituto. ubi autem regna sunt, quis tam caecus <lb/>
            est, qui non intellegat aequales reges his, quibus regnant, <lb/>
            omnino esse non posse? quid igitur tam uicinum, si uelis <lb/>
            aduertere, et tam conueniens honestati pectoris tui, quam ut <lb/>
            te non paeniteat illud in epistula posuisse ? est enim uerissime <lb n="25"/>
            Iesus Christus rex luminum nullo modo sibi aequalium,

<note rend="script" type="footnote">1 cognosci <hi rend="italic">C</hi> excepte <hi rend="italic">C</hi> ei pacto <hi rend="italic">(in mg</hi>. al. expecta) <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            2 alterios <hi rend="italic">C</hi> ęgerę <hi rend="italic">C</hi> 4 oppinionem <hi rend="italic">C</hi> repndias <hi rend="italic">b</hi> manicheo <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            maxime <hi rend="italic">C</hi> 6 que <hi rend="italic">C post</hi> naturas <hi rend="italic">er, u. anteced</hi>. regem - reguntur <lb/>
            <hi rend="italic">repet. leguntur in C</hi> 8 quesiero <hi rend="italic">C</hi> 9 temtabis <hi rend="italic">C</hi> 10 que <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            negabis] nec abhis <hi rend="italic">C</hi> 11 quur <hi rend="italic">C</hi> ingenuitati (ti <hi rend="italic">ex</hi> te <hi rend="italic">corr. m. 1) C</hi> <lb/>
            12 te <hi rend="italic">(s. I. m. 1) C</hi> peneteat <hi rend="italic">C</hi> 14 penituerit <hi rend="italic">C</hi> manichev (v <hi rend="italic">ex</hi> o) <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            16 innumera∗∗∗bilibus (rea <hi rend="italic">eras.) C</hi> manicheis <hi rend="italic">C</hi> 17 lucis C1 habeo <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            19 epistula <hi rend="italic">C</hi> 20 inquid <hi rend="italic">C</hi> 21 infirmo <hi rend="italic">b Maur</hi>. cecus <hi rend="italic">C</hi> 23 uitinum <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            uellis <hi rend="italic">0</hi> 24 auertere <hi rend="italic">C</hi> 25 peniteat (ni <hi rend="italic">corr. ex</hi> ne m. 1) <hi rend="italic">C</hi> uerissime <lb/>
            <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="910"/>
            sed subiectorum, et eorum rector beatorum. paeniteat autem <lb/>
            te potius fuisse Manichaeum, cuius omnes deceptorias machinationes <lb/>
            ueridica frons epistulae tuae uno ictu arietante subuertit. <lb/>
            quia enim Christus luminum rex est nec de se ipso <lb/>
            genuit inferiora, quibus rex esset, nec ea uicina sibi, quibus<lb n="5"/>
            regnaret, adsumpsit, quae nec genuerit ipse nec fecerit, ne <lb/>
            sint duo genera boni, quorum neutrum sit ex altero, sed nec <lb/>
            unum indigens altero, quod a tramite ueritatis alienum est: <lb/>
            restat, ut ea lumina, quibus regnat, quae utique bona sunt, <lb/>
            quia inferiora sunt, non genuerit, quia propria sunt, non<lb n="10"/>
            usurpauerit, sed fecerit et condiderit deus. 
</p></div><div n="4" subtype="chapter" type="textpart"><p>Si uolueris quaerere, unde fecerit, et imaginari coeperis <lb/>
            adiutoria materiae, quam ipse non fecit, ut ibi non uideatur <lb/>
            omnipotens facere, quod uellet, nisi eum aliqua res, quam <lb/>
            non fecerat, adiuuaret, rursus inexplicabiles caligines erroris<lb n="15"/>
            patieris. sed dicta prophetica sobrio ictu intellegentiae sublimi <lb/>
            atque ineffabili maiestati aptissime adiungente ipse dixit, <lb/>
            et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt\', ita uidebis, <lb/>
            quomodo dicatur in catholica fide, quod deus de nihilo <lb/>
            fecerit omnia bona ualde. si enim de aliquo fecit, utique aut. <lb n="20"/>
            de se ipso aut non de se ipso; sed si de se ipso, non ergo <lb/>
            fecit, sed genuit . cur igitur inferiora genuit? nam eorum <lb/>
            nisi inferiora essent, rex esse non posset si non de se ipso, <lb/>
            non utique de aliquo, quod ipse non fecit; alioquin de alieno <lb/>
            fecit, et erat iam bonum, quod ipse non fecerat, unde sibi

<note type="footnote"> 17 Pe. 148, 5 20 cf. Gen. 1, 31 </note>

<note rend="script" type="footnote"> ta <lb/>
            1 peniteat <hi rend="italic">C</hi> aultem <hi rend="italic">C</hi> 2 manicheum <hi rend="italic">C</hi> 3 ępiltule <hi rend="italic">C</hi> hic <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            aariftate <hi rend="italic">C</hi> subnerterit <hi rend="italic">b Maur</hi>. 4 qui <hi rend="italic">C</hi> se (i. <hi rend="italic">t m. 1) C</hi> <lb/>
            &amp; uitina <hi rend="italic">C</hi> 6 que <hi rend="italic">C</hi> 7 non utrum <hi rend="italic">C</hi> alterao <hi rend="italic">C</hi> nec] ne <hi rend="italic">b</hi> 8 <hi rend="italic">ante</hi> <lb/>
            quod <hi rend="italic">ras. C</hi> 9 que <hi rend="italic">C 10 pr.n∗∗ C</hi> 12 querere <hi rend="italic">C</hi> 18 adiutoriam <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            adiatorium <hi rend="italic">Maur</hi>. ubi <hi rend="italic">C</hi> 14 eum] cum <hi rend="italic">b</hi> 15 errorisque <hi rend="italic">C</hi> 16 hicta <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            eapta <hi rend="italic">b Maw</hi>. 17 aptissimi <hi rend="italic">C</hi> apertissime <hi rend="italic">b</hi> at que ingente <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            adiunguntur <hi rend="italic">b post</hi> dixit <hi rend="italic">legitur</hi> inquiunt in <hi rend="italic">b</hi> 19 nihillo <hi rend="italic">C</hi> 21 se <lb/>
            r <lb/>
            <hi rend="italic">(med.)om. C</hi> ego <hi rend="italic">C</hi> 22 quur <hi rend="italic">C</hi> 24 aligno <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="911"/>
            regnum statueret. quod si ita est, incipit non esse bonorum <lb/>
            operum creator, quia erat bonum, quod ipse non creauerat; <lb/>
            non enim de malo alieno lumina, quibus regnaret, efficeret. <lb/>
            relinquitur itaque, ut etiam si de re aliqua fecit, de illa <lb/>
            fecerit, quam ipse iam fecerat. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="5" subtype="chapter" type="textpart"><p>Ita tit, ut primas origines condendarum rerum de nihilo <lb/>
            deum fecisse fateamur, nisi quia forte ineffabilis ac sacratissimae <lb/>
            maiestatis primogenitum Iesum christum esse dixisti, <lb/>
            non secundum susceptionem hominis, in qua per adoptionem <lb/>
            uocatos, sicut apostolus dicit, et sicut catholica credit fides, <lb n="10"/>
            fratres habere dignatus est quibus esset primogenitus, sed <lb/>
            potius secundum ipsam diuinitatis excellentiam uis eum primogenitum <lb/>
            intellegi, ut illa lumina, in quibus regnat, fratres <lb/>
            eius sint, non facti a patre per ipsum, sed geniti a patre <lb/>
            post ipsum, ut sint ipsi postgeniti, ille primogenitus, omnes <lb n="15"/>
            tamen de propria patris eademque substantia. quod si ita <lb/>
            credis, primum contradicis euangelio, ubi etiam unigenitus <lb/>
            dictus est — et uidimus, inquit, gloriam eius tamquam <lb/>
            unigeniti a patre — quando nullo modo uerum diceretur, si <lb/>
             sempiterna quoque uirtus eius ac diuinitas, qua consubstantialis <lb n="20"/>
            est patri et est ante omnem creaturam, ex eadem substantia <lb/>
            fratres haberet. itaque cum et unigenitum et primogenitum <lb/>
            eum diuina testentur eloquia — unigenitum, quia <lb/>
            sine fratribus. primogenitum, quia cum fratribus — non inuenies, <lb/>
            quomodo utrumque de illo secundum eandem naturam <lb n="25"/>
            diuinitatis intellegas. fides uero catholica, quae inter creatorem <lb/>
            creaturamque distinguit, nullam patitur in his duobus nominibus <lb/>
            intellegendi difficultatem, unigenitum eum accipiens

<note type="footnote"> 11 cf. Bom. 8, 29 </note>

<note type="footnote"> 1 statueręt <hi rend="italic">C</hi> statuerat <hi rend="italic">b</hi> incipi <hi rend="italic">C</hi> 2 creatur <hi rend="italic">C</hi> 4 etiam om. <hi rend="italic">Maur</hi>. <lb/>
            6 i.\'ta (s eras.) C 7 ineffabili <hi rend="italic">Cb</hi> 10 uocatus <hi rend="italic">C</hi> fidea om. <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            11 fratre* <hi rend="italic">om. b</hi> 18 <hi rend="italic">pro</hi> fratres hab. aemper <hi rend="italic">b</hi> 17 euangelo <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            18 inquid <hi rend="italic">C</hi> 19 quoniam <hi rend="italic">b</hi> 20 quoque om. <hi rend="italic">C</hi> consnbstantialis (ea<lb/>
             in is corr. <hi rend="italic">m. 1) C</hi> 21 ex] nisi ex <hi rend="italic">b</hi> 22 <hi rend="italic">pro</hi> fratres hab. semper <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            primu. genitum. <hi rend="italic">(pot*</hi> u <hi rend="italic">eras</hi>. m.) <hi rend="italic">C</hi> 23 testantnr b eloquia <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            25 eandem <hi rend="italic">C</hi> 26 chatholica <hi rend="italic">C</hi> que <hi rend="italic">C</hi> </note>

<note type="footnote"> XXV. Aug. Met. 6 (para 8). </note>

<note type="footnote"> 58 </note> <lb/>
             
<pb n="912"/>
            secundum id, quod scriptum est: in principio erat uerbum <lb/>
            et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum, <lb/>
            primogenitum autem uniuersae creaturae secundum id, quod <lb/>
            apostolus ait: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, <lb/>
            quos ei pater ad fraternam societatem non aequalitate<lb n="5"/>
            substantiae, sed adoptione gratiae generauit. lege itaque scripturas, <lb/>
            nusquam inuenies de Christo dictum, quod adoptione <lb/>
            sit filius dei. de nobis autem saepissime legitur: accepistis <lb/>
            spiritum adoptionis filiorum, adoptionem expectantes <lb/>
            redemptionem corporis nostri; ut adoptionem filiorum<lb n="10"/>
            recipiamus; praedestinauit nos in adoptionem <lb/>
            filiorum; gens sancta, populus in adoptionem; uocauit <lb/>
            uos per euangelium nostrum in adoptionem gloriae <lb/>
            domini nostri Iesu Christi et si qua talia recordanti <lb/>
            uel legenti occurrerint. aliud est enim per patris excellentiam<lb n="15"/>
            esse unicum filium dei, aliud per misericordem gratiam accipere <lb/>
            potestatem filios dei fieri credentes in eum. dedit eis, <lb/>
            inquit, potestatem filios dei fieri. non ergo erant natura, <lb/>
            cum potestatem ut fierent acceperunt credendo in ipsum, cui <lb/>
            unico non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit<lb n="20"/>
            eum, ut apud se unigenitum, ad nos primogenitum faceret. <lb/>
            ex illo igitur, quod unigenitus est, non ex carne, non exsanguine, <lb/>
            non ex uoluntate uiri neque ex uoluntate carnis, <lb/>
            sed ex deo natus est; ex illo autem, quod primogenitus in <lb/>
            ecclesia fratribus factus est, uerbum caro factum est et<lb n="25"/>
            habitauit in nobis. nos quoque, in quantum naturaliter <lb/>
            filii irae fuimus, hoc est uindictae filii uinculo mortalitatis <lb/>
            obstricti, quamuis illo creante atque instituente, qui procul

<note type="footnote"> 1 Ioh. 1, 4 sqq. 4 Col. 1, 18 8 Bom. 8, 16 .23 10 Gal. <lb/>
             4, 4 11 Eph. 1, 5 12 I Petro 2, 9 n Thess. 2, 12 sq. 20Rora. 8,82 <lb/>
            26 Ioh. 1, 12 sqq. 27 cf. Ephes. 2, 8 <lb/>
            2 uerba. (m era.) <hi rend="italic">0</hi> 6 ei] et <hi rend="italic">C</hi> aotietatem <hi rend="italic">C</hi> 6 adoptionS <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            7 adoptionis b 8 sepissime <hi rend="italic">C</hi> 11 predistinAuit <hi rend="italic">C</hi> 18 gloria <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            15 uelle genti <hi rend="italic">C</hi> 16 misericordiam <hi rend="italic">C</hi> 17 potes tatem <hi rend="italic">C</hi> 18 inquid <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            filius <hi rend="italic">C</hi> 19 acciperunt <hi rend="italic">C</hi> ipso <hi rend="italic">C</hi> 20 nobis (i «r u <hi rend="italic">corr.) C</hi> *omniius <lb/>
            (h <hi rend="italic">eras.) C</hi> 21 aput <hi rend="italic">C</hi> 26 e<foreign xml:lang="grc">ͅ</foreign>ccleesia <hi rend="italic">C</hi> 87 uindicte <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="913"/>
            dubio a summis usque ad ima omnia in mensura et numero <lb/>
            et pondere disponit et format. tamen ex carne et sanguine et <lb/>
            ex uoluntate carnis nati sumus; in quantum autem accepimus <lb/>
            potestatem filii dei fieri, nec nos ex carne et sanguine aut ex <lb/>
            uoluntate uiri aut ex uoluntate carnis, sed ex deo, non quidem <lb n="5"/>
            coaequante natura, sed adoptante gratia nascimur. 
</p></div></div></body></text></TEI>