Tua in me beneuolentia, quae adparet litteris tuis, grata mihi est . sed quam te redamari a me oportet amantem me, tam tristis sum, quod tenaciter inhaesisti suspicionibus falsis partim aduersus me, partim aduersus ipsam, quae mutari non potest, ueritatem. sed quod de animo meo non uerum sentis, facile contemno; hoc enim sentis, quod etsi in me non agnosco, fieri tamen potest, ut sit in homine. ergo etiamsi erras in me, non tamen ita erras, ut me de hominum numero eximat tua opinio, quia id de me credis, quod fieri potest in animo humano, etiamsi non sit factum in animo meo. non igitur opus est, ut tibi hanc suspicionem magnopere coner auferre. non enim spes tua pendet ex me aut bonus esse non poteris, nisi ego fuero. senti de Augustino quicquid libet, sola me in oculis dei conscientia non accuset. quod enim ait apostolus, mihi minimum est, ut a uobis iudicer aut ab humano die. ego autem uicem tibi non rependam, ut de tua mente aliquid existimare in malam partem audeam, quod intueri non ualeo. nec dico, quod me subdole lacerare uolueris, sed tantum de te opinor, quantum de te indicas uerbis. quamobrem etsi non bona de me suspicatus sis, quod carnali timore 17 I Cor. 4, 3 2 INCI SCI AVGVSTINI RESPONSIO fol . 31x C eiusdem ditd aurelii aug. hipp. opi contra Secundinum manicheum liber incipit b 8 tua om. C que C 4 redemari C 5 inhesisti C 6 que C 7 (et 9) po.test C non ante uerum om. b 8 ęnim C sen///tis (si uidetur eras.) C 9 agnusco C cognoaco b *omine (h er.) C 11 oppinio C 12 anim*o (a er.) C nec b 13 tibi] *ibi (h uid. eras.) C snspitionem C 15 agustino (v m. 1 add.) C quicquid (d ita c mut.) C 16 me* C acuaet C quo C 17 apostolos C miniun, C diiudicarer C 18 umano C 19 stimare C 20 uolueri*s C 21 oppiaor C iudicas b alicuius incommoditatis, quae de uestra societate mihi accidere poterat, haeresim Manichaeorum reliquerim, uel cupiditate honoris, quem in catholica adeptus sum, tamen non de te uicissim male sentiens credo esse beneuolam suspicionem tuam et hoc non criminandi causa, sed corrigendi studio scripsisse te existimo. si autem mihi adcommodares credendi . beneuolentiam, quoniam latebras animi mei arguis, quas utique promere ad oculos tuos et demonstrare non possum, . facile de ipso mutares sententiam et nolles amplius temere adfirmare, quod nescis. Ego enim fateor, timore Manichaeos deserui, sed timore illorum uerborum, quae per apostolum Paulum prolata sunt: spiritus, inquit, manifeste dicit, quia in nouissimis temporibus recedent quidam a fide, adtendentes spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquorum, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos deus creauit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his, qui cognouerunt ueritatem. omnis enim creatura dei bona est, et nihil. abiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur. quibus uerbis etsi alios quoque fortasse haereticos, tamen maxime Manichaeos breuiter aperteque descripsit, hoc ergo timore, cum in puerili ingenio serius saperem, me ab illa societate diuulsi; amore quoque honoris arsisse me fateor, ut inde discederem, sed illius honoris, de quo idem dicit apostolus: gloria autem et honor et pax omni operanti bonum. quis autem operari bonum conabitur, qui non in uoluntate 13 I Tim. 4, 1-4 27 Rom. 2, 10 1 incommoditati hisqae C 2 heresS C manicheorum C relinquerim C 8 chatholia (c m. 1 superscr.) C 4 suspitionem C 6 scribine C accomoderes C 7 arguas b utiquę C 9 timere C 11 (et 23) timore C mamcheos C 12 que C 14 quidem C 15 demoniorum C 16 ypocris inmendati locorum C 18 cybis C 21 com C accione C 81 heretico. C 24 serins scripsi : seruis C om. b Maw . 25 deuulai C 28 antem] enim C mutabili, sed in natura incommutabili malum esse putauerit? unde et ipse dominus eis, qui bona se loqui arbitrabantur, cum essent mali, aut facite, inquit, arborem bonam et frustum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum. malis uero iam mutatis in bonum apostolus ait: fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino. sed, si non uis mihi de animo meo credere, existima ut libet; tantum de ipsa ueritate caue quid sentias. temptatio te non adprehendat nisi humana. humanus enim error est, ut id factum esse in animo meo credas, quod fieri potuit. etiam si non est factum; cum uero sacrilegam et non solum falsissimam, sed etiam fallacissimam fabellam Persicam non de quolibet homine, sed de summo deo mendaciis contaminatissimis contextam atque confictam putas esse ueritatem, non est hoc modo praetereundum neque tanta mors animae contemnenda. est enim, quod tecum agi possit, quia non sicut de animo meo nihil amplius possum dicere, nisi ut credas mihi; quod si nolueris, non inuenio, quod faciam . ita -etiam cum de ipsa luce animorum, quam rationales mentes quanto puriores, tanto tranquillius intuentur, falsum aliquid existimas, non tibi potest, si patienter audias, demonstrari, quam sit remotissimum a ueritate, quod sentis. sicut enim sensum oculi tui sentire non possum nec tu mei, sed tantum- . modo nobis de hac re credere uel non credere possumus, illam uero speciem, quae utriusque nostrum oculis uisibilis subiacet, inuicem nobis ualemus ostendere: sic de 8 Matth. 12, 33 6 Ephes. 5, 8 9 cf. I Cor. 10, 18 1 malam C 3 inquid C 5 mala C 6 apostoltu (u ex o corr.) C tenebre C 7 meo om. C 8 caut C 10 esse∗ (t eras.) C om. b aaima mea b 11 factu∗ (s er.) C sacrilegum (cr ex gr. m. 1 corr.) C 12 sed etiam fallacissimam (in marg. inf. m. 1 add.) C fabulam Maur. 13 colibet C homine. (m er.) C mendatiis C 14 adque C 16 pretereundum C 16 contempnenda C 17 non om. b i 18 quid b Maur . fatiam C 21 ezstimas (i m. 1 superscr.) C audeas C 24 possu∗mus (m eras.) C 2b spetiem que C utriusque nostrum ew nostris b 26 side (c 81. 1 superscr.) C \'\' adfectionibus animorum nostrorum. quas proprias habemus, credamus nobis, si placet; si autem non placet, non credamus . rationem autem ueritatis, quae nec mea nec tua est, sed utrique nostrum ad contemplandum proposita, posita peruicaciae caligine serenatis mentibus pariter adtendamus. Nec alia documenta tibi proferam. quibus Manichaei error adparet, quam ex epistula tua. scribis habere te et agere gratias ineffabili ac sacratissimae maiestati eiusque primogenito, omnium luminum regi, lesu Christo. dic mihi quorum luminum sit rex Iesus Christus? eorumne, quae fecit, an eorum. quae genuit? nos enim dicimus deum patrem genuisse filium aequalem sibi, creasse autem per eum, hoc est condidisse ac fecisse creaturam inferiorem, quae utique non est, quod est ille, qui fecit et per quem fecit. itaque quoniam per eum fecit saecula, recte ab apostolo dictus est rex saeculorum, tamquam superior inferiorum et regendi potens, regens ea, quae regimine indigeant. tu autem cum legum Christum regem luminum appellas. si genuit ea, cur non sunt aequalia generanti ? si autem dicis. aequalia, quomodo rex eorum est, cum regem necesse sit regere nec ullo pacto fieri possit. ut sint ea, quae reguntur, ei, a quo reguntur, aequalia? quodsi non genuit, sed fecit haec lumina, quaero unde fecerit. si de se ipso propagauit, cur ergo inferiora sunt? cur degenerauerunt ? si autem non de se ipso. dic unde ? an forte nec fecit nec genuit lumina quibus regnat? habent ergo originem propriam atque naturam, sed profecto inualidiorem, ut a potentiore uicino uel patiantur se 16 cf. I Tim. 1, 17 1 animaerum C habęmus C 3 que C utriquf C 4 contemplandaum C posita scripsi: sine b Maur . 7 epiatule C scribis enim b 9 eius qui C 11 eorume C 14 quae] ut C non est om. C quam C illę C fęcit C 15 secula C 16 dictus* C seculormn C ∗∗ τ a ̉ quam (A in ras. anle ca eras . an) C 17 ea que C 18 apellas C 20 rege C 21 eaque C 22 aequalia] similia b quosi C 23 quero propagasse C 24 quur (bis) C cur degenerauerunt om. b 25 se om. C fecit nec om. C 26 adque C 27 nitino C regi uel cupiant. monne cognoscis, si ita est, excepta gente tenebrarum iam duas esse naturas, alteram alterius egere auxilio. sed neutram ex alterius pendere principio ? hanc profecto opinionem tu repudiabis, quoniam Manichaeo maxime aduersa est, qui non duas naturas, regem luminum et lumina, quae reguntur, sed duas naturas. regnum luminum et regnum tenebrarum, persuadere conatur. refugies igitur ad id, ut genita dicas haec lumina . ubi cum quaesiero, cur infirmiora sint. contendere fortasse temptabis aequalia. sed cum retulero: quae causa est, ut regantur? negabis regi. hinc respondebo: cur habent regem ? ubi non uideo, quid restet ingenuitati tuae, nisi ut te paeniteat tale ostium posuisse in epistula tua, per quod tu ipse exire non possis. sed etiam cum te paenituerit et dixeris non ideo Manichaeum uictum putari oportere, quod tu aliquid in litteris tuis incautius posuisti. innumerabilibus locis de libris Manichaei recitabo regnum lucis ab eo uocari. quod regno tenebrarum naturaliter constituit esse contrarium, nec regnum, sed regna, quandoquidem in ipsa epistula ruinosi Fundamenti cum de deo patre loqueretur. nullo, inquit, in regnis eius aut in digente aut infimo constituto. ubi autem regna sunt, quis tam caecus est, qui non intellegat aequales reges his, quibus regnant, omnino esse non posse? quid igitur tam uicinum, si uelis aduertere, et tam conueniens honestati pectoris tui, quam ut te non paeniteat illud in epistula posuisse ? est enim uerissime Iesus Christus rex luminum nullo modo sibi aequalium, 1 cognosci C excepte C ei pacto (in mg . al. expecta) b 2 alterios C ęgerę C 4 oppinionem C repndias b manicheo C maxime C 6 que C post naturas er, u. anteced . regem - reguntur repet. leguntur in C 8 quesiero C 9 temtabis C 10 que C negabis] nec abhis C 11 quur C ingenuitati (ti ex te corr. m. 1) C 12 te (s. I. m. 1) C peneteat C 14 penituerit C manichev (v ex o) C 16 innumera∗∗∗bilibus (rea eras.) C manicheis C 17 lucis C1 habeo C 19 epistula C 20 inquid C 21 infirmo b Maur . cecus C 23 uitinum C uellis 0 24 auertere C 25 peniteat (ni corr. ex ne m. 1) C uerissime C sed subiectorum, et eorum rector beatorum. paeniteat autem te potius fuisse Manichaeum, cuius omnes deceptorias machinationes ueridica frons epistulae tuae uno ictu arietante subuertit. quia enim Christus luminum rex est nec de se ipso genuit inferiora, quibus rex esset, nec ea uicina sibi, quibus regnaret, adsumpsit, quae nec genuerit ipse nec fecerit, ne sint duo genera boni, quorum neutrum sit ex altero, sed nec unum indigens altero, quod a tramite ueritatis alienum est: restat, ut ea lumina, quibus regnat, quae utique bona sunt, quia inferiora sunt, non genuerit, quia propria sunt, non usurpauerit, sed fecerit et condiderit deus. Si uolueris quaerere, unde fecerit, et imaginari coeperis adiutoria materiae, quam ipse non fecit, ut ibi non uideatur omnipotens facere, quod uellet, nisi eum aliqua res, quam non fecerat, adiuuaret, rursus inexplicabiles caligines erroris patieris. sed dicta prophetica sobrio ictu intellegentiae sublimi atque ineffabili maiestati aptissime adiungente ipse dixit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt\', ita uidebis, quomodo dicatur in catholica fide, quod deus de nihilo fecerit omnia bona ualde. si enim de aliquo fecit, utique aut. de se ipso aut non de se ipso; sed si de se ipso, non ergo fecit, sed genuit . cur igitur inferiora genuit? nam eorum nisi inferiora essent, rex esse non posset si non de se ipso, non utique de aliquo, quod ipse non fecit; alioquin de alieno fecit, et erat iam bonum, quod ipse non fecerat, unde sibi 17 Pe. 148, 5 20 cf. Gen. 1, 31 ta 1 peniteat C aultem C 2 manicheum C 3 ępiltule C hic C aariftate C subnerterit b Maur . 4 qui C se (i. t m. 1) C & uitina C 6 que C 7 non utrum C alterao C nec] ne b 8 ante quod ras. C 9 que C 10 pr.n∗∗ C 12 querere C 18 adiutoriam C adiatorium Maur . ubi C 14 eum] cum b 15 errorisque C 16 hicta C eapta b Maw . 17 aptissimi C apertissime b at que ingente C adiunguntur b post dixit legitur inquiunt in b 19 nihillo C 21 se r (med.)om. C ego C 22 quur C 24 aligno C regnum statueret. quod si ita est, incipit non esse bonorum operum creator, quia erat bonum, quod ipse non creauerat; non enim de malo alieno lumina, quibus regnaret, efficeret. relinquitur itaque, ut etiam si de re aliqua fecit, de illa fecerit, quam ipse iam fecerat. Ita tit, ut primas origines condendarum rerum de nihilo deum fecisse fateamur, nisi quia forte ineffabilis ac sacratissimae maiestatis primogenitum Iesum christum esse dixisti, non secundum susceptionem hominis, in qua per adoptionem uocatos, sicut apostolus dicit, et sicut catholica credit fides, fratres habere dignatus est quibus esset primogenitus, sed potius secundum ipsam diuinitatis excellentiam uis eum primogenitum intellegi, ut illa lumina, in quibus regnat, fratres eius sint, non facti a patre per ipsum, sed geniti a patre post ipsum, ut sint ipsi postgeniti, ille primogenitus, omnes tamen de propria patris eademque substantia. quod si ita credis, primum contradicis euangelio, ubi etiam unigenitus dictus est — et uidimus, inquit, gloriam eius tamquam unigeniti a patre — quando nullo modo uerum diceretur, si sempiterna quoque uirtus eius ac diuinitas, qua consubstantialis est patri et est ante omnem creaturam, ex eadem substantia fratres haberet. itaque cum et unigenitum et primogenitum eum diuina testentur eloquia — unigenitum, quia sine fratribus. primogenitum, quia cum fratribus — non inuenies, quomodo utrumque de illo secundum eandem naturam diuinitatis intellegas. fides uero catholica, quae inter creatorem creaturamque distinguit, nullam patitur in his duobus nominibus intellegendi difficultatem, unigenitum eum accipiens 11 cf. Bom. 8, 29 1 statueręt C statuerat b incipi C 2 creatur C 4 etiam om. Maur . 6 i.\'ta (s eras.) C 7 ineffabili Cb 10 uocatus C fidea om. C 11 fratre* om. b 18 pro fratres hab. aemper b 17 euangelo C 18 inquid C 19 quoniam b 20 quoque om. C consnbstantialis (ea in is corr. m. 1) C 21 ex] nisi ex b 22 pro fratres hab. semper b primu. genitum. (pot* u eras . m.) C 23 testantnr b eloquia C 25 eandem C 26 chatholica C que C XXV. Aug. Met. 6 (para 8). 58 secundum id, quod scriptum est: in principio erat uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum, primogenitum autem uniuersae creaturae secundum id, quod apostolus ait: ut sit ipse primogenitus in multis fratribus, quos ei pater ad fraternam societatem non aequalitate substantiae, sed adoptione gratiae generauit. lege itaque scripturas, nusquam inuenies de Christo dictum, quod adoptione sit filius dei. de nobis autem saepissime legitur: accepistis spiritum adoptionis filiorum, adoptionem expectantes redemptionem corporis nostri; ut adoptionem filiorum recipiamus; praedestinauit nos in adoptionem filiorum; gens sancta, populus in adoptionem; uocauit uos per euangelium nostrum in adoptionem gloriae domini nostri Iesu Christi et si qua talia recordanti uel legenti occurrerint. aliud est enim per patris excellentiam esse unicum filium dei, aliud per misericordem gratiam accipere potestatem filios dei fieri credentes in eum. dedit eis, inquit, potestatem filios dei fieri. non ergo erant natura, cum potestatem ut fierent acceperunt credendo in ipsum, cui unico non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, ut apud se unigenitum, ad nos primogenitum faceret. ex illo igitur, quod unigenitus est, non ex carne, non exsanguine, non ex uoluntate uiri neque ex uoluntate carnis, sed ex deo natus est; ex illo autem, quod primogenitus in ecclesia fratribus factus est, uerbum caro factum est et habitauit in nobis. nos quoque, in quantum naturaliter filii irae fuimus, hoc est uindictae filii uinculo mortalitatis obstricti, quamuis illo creante atque instituente, qui procul 1 Ioh. 1, 4 sqq. 4 Col. 1, 18 8 Bom. 8, 16 .23 10 Gal. 4, 4 11 Eph. 1, 5 12 I Petro 2, 9 n Thess. 2, 12 sq. 20Rora. 8,82 26 Ioh. 1, 12 sqq. 27 cf. Ephes. 2, 8 2 uerba. (m era.) 0 6 ei] et C aotietatem C 6 adoptionS C 7 adoptionis b 8 sepissime C 11 predistinAuit C 18 gloria C 15 uelle genti C 16 misericordiam C 17 potes tatem C 18 inquid C filius C 19 acciperunt C ipso C 20 nobis (i «r u corr.) C *omniius (h eras.) C 21 aput C 26 e ͅ ccleesia C 87 uindicte C dubio a summis usque ad ima omnia in mensura et numero et pondere disponit et format. tamen ex carne et sanguine et ex uoluntate carnis nati sumus; in quantum autem accepimus potestatem filii dei fieri, nec nos ex carne et sanguine aut ex uoluntate uiri aut ex uoluntate carnis, sed ex deo, non quidem coaequante natura, sed adoptante gratia nascimur.