<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>Non itaque polluunt mali bonos in eodem agro, in eadem <lb/>
            area, in eisdem pascuis, in eisdem retibus constituti, quia <lb n="10"/>
            non eis communicant boni, sed altari et sacramentis dei. communicant <lb/>
            autem malis qui consentiunt factis malorum; scriptum <lb/>
            est enim: non solum qui faciunt ea, uerum etiam <lb/>
            qui consentiunt facientibus. 
</p><p><milestone n="6" unit="altchapter"/>Cum uero mali pacis conseruandae necessitate tolerantur, <lb n="15"/>
            non iniquitatis communicandae societate appetuntur, ut cum <lb/>
            zizaniis triticum suauem pluuiam pariter bibat, seruet tamen <lb/>
            ubertatem suam nec conuertatur in zizaniorum sterilitatem, <lb/>
            sed utrumque simul usque ad messem crescat, ne forte, cum <lb/>
            colliguntur zizania, eradicetur simul et triticum, nullam cum <lb n="20"/>
            bonis habent mali participationem salutis uel perditionis — <lb/>
            quae enim participatio iustitiae cum iniquitate?-, <lb/>
            nullam cum bonis habent mali societatem regni aut ignis <lb/>
            aeterni — quae enim societas luci ad tenebras? —, non <lb/>
            habent mali cum bonis consonantiam uitae ac uoluntatis — <lb n="25"/>
            quae enim consonantia Christi adBeliar?—,nonhabent <lb/>
            boni cum malis partem nec in poena criminis nec in praemio <lb/>
            pietatis-quae enim pars fideli cum infideli? — et cum <lb/>
            intra eadem retia, donec ad litus perueniant, pariter diuina

<note type="footnote"> 2 Ps. 25, 4 13 Rora. 1, 32 22 II Cor. 6, 14 24 ibid. 26 II <lb/>
            Cor. 6, 15 28 ibid. </note>

<note type="footnote"> 3 iniquianos <hi rend="italic">Bml</hi> 6 et <hi rend="italic">om. v</hi> 7 etiam <hi rend="italic">om. v</hi> 9 110nlloon <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            12 factis <hi rend="italic">ex</hi> fatientibus <hi rend="italic">C</hi> 13 uerum) sed c 16 cum] con <hi rend="italic">Cml</hi> <lb/>
            19 crescat usque ad messem <hi rend="italic">b</hi> 20 tricum <hi rend="italic">Bml</hi> 23 cum malis habent <lb/>
            boni c 26 belial <hi rend="italic">BCbcv</hi> 28 infidele <hi rend="italic">BmlCm2</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="106"/>
            sacramenta percipiunt, illi sociantur, illi dissociantur, isti <lb/>
            consonant, illi dissonant, isti habent partem cum misericordia, <lb/>
            illi cum iudicio, quoniam misericordiam (et iudicium) cantat <lb/>
            ecclesia domino et qui manducat indigne iudicium non alteri, <lb/>
            sed sibi manducat. de ipso quippe pane et de ipsa dominica<lb n="5"/>
            manu et ludas partem et Petrus accepit; et tamen quae <lb/>
            societas, quae consonantia, quae pars Petro cum Iuda, quoniam <lb/>
            nec causa causae praeiudicat nec persona personae? 
</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Siue ergo exeant, de quibus scriptum est: ex nobis <lb/>
            exierunt, sed non erant ex nobis, siue intus esse uideantur,<lb n="10"/>
            de quibus beatus Cyprianus apertissime loquitur dicens: <lb/>
            nam etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non <lb/>
            tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra. <lb/>
            ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi <lb/>
            de ecclesia recedamus — quibus uerbis episcopi uestri<lb n="15"/>
            nihil omnino ausi sunt respondere, quamuis diu frustra contenderint, <lb/>
            quod non in ecclesia praedicta sint figurata zizania, <lb/>
            quia dixit dominus: ager est hic mundus nec dixit (ager <lb/>
            est ecclesia\'. nos autem mundum pro ecclesiae significatione <lb/>
            positum dicebamus, sicut etiam Cyprianus intellexit, quia per<lb n="20"/>
            totum mundum futura praefigurabatur ecclesia. unde illi dicebant <lb/>
            mundum semper in malam significationem positum, et <lb/>
            testimonia de scripturis dabant, quia scriptum est: si quis <lb/>
            dilexerit mundum, non est caritas patris in illo et <lb/>
            cetera talia; nos uero non solum in malam, sed etiam in bonam<lb n="25"/>
            significationem mundum in scripturis positum respondebamus <lb/>
            et commemorabamus inter alia etiam illud quod scriptum est: <lb/>
            deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, <lb/>
            qui utique non sibi reconciliat nisi ecclesiam —, siue ergo

<note type="footnote"> 3 cf. Ps. 100, 1 4 cf. I Cor. 11, 29 9 1 Ioh. 2, 19 12 Cypr. <lb/>
            ep. 54, 3 17 cf. Breuic. III 9, 15 18 Matth. 13, 38 23 I Ioh. <lb/>
            2, 15 28 II Cor. 5, 19 </note>

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">pr</hi>. illi] isti <hi rend="italic">v</hi> illi dissociantur <hi rend="italic">om. BCb</hi> 3 et.iudicium <hi rend="italic">om. <lb/>
             codd., cf. 20, 27 extr</hi>. 15 uestri* <hi rend="italic">B</hi> 17 figurata <hi rend="italic">ACb</hi> futura <hi rend="italic">Bcv</hi> <lb/>
            21 praenuntiabatur c unde illi] illi uero <hi rend="italic">b</hi> illi* <hi rend="italic">A</hi> 29 <hi rend="italic">post</hi> ecclesiam <lb/>
            <hi rend="italic">in v cap. 7 incipit</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="107"/>
            exeant mali siue intus uel ignorentur uel uideantur, hoc agit <lb/>
            misericordia et iustitia dei, ut sibi ad mala non consentientibus <lb/>
            bonis mali non obsint, sed utrique propriam sarcinam <lb/>
            portent, et nec filius accipiat peccata patris, nisi eum fuerit <lb/>
            in malis imitatus, sed anima quae peccauerit ipsa moriatur. <lb n="5"/>
            
</p><p><milestone n="7" unit="altchapter"/>Cum ergo quisque malis consentit ad malum. iam <lb/>
            unam causam cum eis habet et totius societatis malorum <lb/>
            fit una persona, ac per hoc, cum simul pereunt simulque <lb/>
            damnantur, causa sua et persona sua cuique praeiudicat, non <lb/>
            aliena; cum uero boni et mali idem uerbum dei simul audiunt <lb n="10"/>
            et simul dei sacramenta percipiunt et tamen dissimiles habent <lb/>
            actuum suorum causas et dissimiles gerunt uoluntatis diuersitate <lb/>
            personas, eundem cibum sanctum aliis manducantibus <lb/>
            digne aliis indigne, nec causa causae praeiudicat nec persona <lb/>
            personae. <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>Ac per hoc, quaecumque testimonia diuinarum scripturarum <lb/>
            episcopi uestri commemorare potuerunt, quibus ab <lb/>
            omni malorum hominum permixtione pura praenuntiabatur <lb/>
            ecclesia, non qualis nunc est illis testimoniis praenuntiabatur, <lb/>
            sed qualis post istam mortalitatem in uita aeterna futura est; <lb n="20"/>
            et quaecumque testimonia scripturarum posuerunt de filiis, <lb/>
            quos merito parentum, (non) imitando malitiam, unam cum <lb/>
            eis causam habere uoluerunt, [quod] non intellegentes diuina <lb/>
            testimonia secum pugnare cogebant nec utrasque uoces dei <lb/>
            pro diuersitate temporum, causarum personarumque distinguentes <lb n="25"/>
            in concordiam redigebant, sed sicut contra nos ipsi, ita <lb/>
            etiam uolebant inter se ipsa diuina documenta pugnare. nec

<note type="footnote"> 3 cf. Gal. 6, 5 5 cf. Ezech. 18, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 ignore«tur <hi rend="italic">A</hi> ignorantur uel uidentur <hi rend="italic">Bml</hi> 3 ntalij mala <hi rend="italic">Cml</hi> <lb/>
            4 et] ut <hi rend="italic">v</hi> peccatum <hi rend="italic">ex</hi> peccati <hi rend="italic">Bm2, et b</hi> 5 morietur <hi rend="italic">Bb</hi> 7 habet <lb/>
            cum eis <hi rend="italic">v</hi> 8 cum hoc <hi rend="italic">Cml</hi> simul cum <hi rend="italic">Bb</hi> 11 sacramenta dei <hi rend="italic">BC</hi> <lb/>
            14 praeiudicat <hi rend="italic">post</hi> personae <hi rend="italic">tr. c</hi> 16 diuina <hi rend="italic">Bml</hi> scripturarum diuinarum <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> 22 merita <hi rend="italic">codd</hi>. non <hi rend="italic">addidi, cf. supra lin. 4 et Breuic, <lb/>
            III 9, 17</hi> uel malitiam <hi rend="italic">b</hi> 23 quod <hi rend="italic">deleui</hi> 25 pro <hi rend="italic">bis Cml</hi> <lb/>
            27 nolebant <hi rend="italic">BmlC</hi> ipsa. se <hi rend="italic">Cml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="108"/>
            mirum si pacem scripturae dei non intellegebant, qui pacem <lb/>
            cum eius ecclesia non habebant. 
</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="8" unit="altchapter"/> Nos autem utraque accipientes testimonia demonstrabamus <lb/>
            utrorumque concordiam. nam et illud accipiebamus, <lb/>
            quod in suis litteris commemorauerunt, ecclesiae dictum esse:<lb n="5"/>
            nec adiciet ultra per te transire incircumcisus et <lb/>
            inmundus et illud, quod scriptum est: sinite utraque <lb/>
            crescere usque ad messem, sed hoc esse in agro, illud <lb/>
            futurum in horreo. denique et ipsi, qui diu contenderunt <lb/>
            dicentes zizania, quae cum tritico simul crescere usque ad<lb n="10"/>
            messem permissa sunt, non in ecclesia, sed in mundo esse <lb/>
            contra intellectum martyris Cypriani, qui dixit: etsi uidentur <lb/>
            in ecclesia esse zizania: non tamen inpediri <lb/>
            debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam <lb/>
            zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia<lb n="15"/>
            recedamus, et nolentes consentire mundi nomine ecclesiam <lb/>
            posse significari contra uerba apostoli, qui dixit: deus erat <lb/>
            in Christo mundum reconcilians sibi et contra ipsius <lb/>
            uerba domini, qui dixit: non uenit filius hominis ut <lb/>
            iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum<lb n="20"/>
            — neque enim reconciliari deo et saluari per ipsum mundus <lb/>
            potest. nisi mundi nomine intellegatur ecclesia, quae sola per <lb/>
            eum deo reconciliata saluatiir —, tamen in illa similitudine, <lb/>
            quam ex euangelio commemorauimus, quod et boni et mali <lb/>
            pisces, quousque in litore, hoc est in fine saeculi, separentur,<lb n="25"/>
            intra eadem permixti retia continentur, uicti euidentia ueritatis <lb/>
            malos in ecclesia usque in finem saeculi permixtos esse. <lb/>
            confessi sunt, sed eos occultos esse dixerunt, quoniam sic a <lb/>
            sacerdotibus ignorantur, quemadmodum pisces intra retia, cum

<note type="footnote"> 6 Esai. 52, 1. cf. Breuic. III 9, 16 7 Matth. 13, 30 12 Cypr. <lb/>
            ep. 54, 3 17 II Cor. 5, 19 19 Ioh. 3, 17 26 cf. Matth. 13, 47—50 <lb/>
            28 cf. Breuic. III 8, 10 </note>

<note type="footnote"> 11 immundo <hi rend="italic">cml</hi> 12 qui] senserunt qui <hi rend="italic">b</hi> 14 <hi rend="italic">pr</hi>. aut <hi rend="italic">oni. c</hi> <lb/>
            nostra <hi rend="italic">om. c</hi> ud <hi rend="italic">JBml</hi> 18 uerba ipsius c 25 sepa*»rentur <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            26 uicti) uiti <hi rend="italic">Bml</hi> 27 fine c </note> <lb/>
             
<pb n="109"/>
            adhuc in mari sunt, a piscatoribus [intra retia] non uidentur. <lb/>
            quomodo ergo testimonium propheticum, quod in sua responsione <lb/>
            posuerunt, quo ecclesiae dictum est: non adiciet ultra <lb/>
            per te transire incircumcisus et inmundus, ad hoc <lb/>
            tempus pertinere intellegitur, quando ecclesia retibus comparata <lb n="5"/>
            est, quibus in mari adhuc positis pisces malos bonis <lb/>
            permixtos uel occultos esse confessi sunt? unde manifestum <lb/>
            est non nisi in futuro saeculo post iudicium nullum incircumcisum <lb/>
            et inmundum per ecclesiam transiturum. o uiolentia <lb/>
            ueritatis. quae suos non in carne, sed in corde torquet inimicos, <lb n="10"/>
            ut eam confiteantur inuiti! 
</p></div></div></body></text></TEI>