Non itaque polluunt mali bonos in eodem agro, in eadem area, in eisdem pascuis, in eisdem retibus constituti, quia non eis communicant boni, sed altari et sacramentis dei. communicant autem malis qui consentiunt factis malorum; scriptum est enim: non solum qui faciunt ea, uerum etiam qui consentiunt facientibus. Cum uero mali pacis conseruandae necessitate tolerantur, non iniquitatis communicandae societate appetuntur, ut cum zizaniis triticum suauem pluuiam pariter bibat, seruet tamen ubertatem suam nec conuertatur in zizaniorum sterilitatem, sed utrumque simul usque ad messem crescat, ne forte, cum colliguntur zizania, eradicetur simul et triticum, nullam cum bonis habent mali participationem salutis uel perditionis — quae enim participatio iustitiae cum iniquitate?-, nullam cum bonis habent mali societatem regni aut ignis aeterni — quae enim societas luci ad tenebras? —, non habent mali cum bonis consonantiam uitae ac uoluntatis — quae enim consonantia Christi adBeliar?—,nonhabent boni cum malis partem nec in poena criminis nec in praemio pietatis-quae enim pars fideli cum infideli? — et cum intra eadem retia, donec ad litus perueniant, pariter diuina 2 Ps. 25, 4 13 Rora. 1, 32 22 II Cor. 6, 14 24 ibid. 26 II Cor. 6, 15 28 ibid. 3 iniquianos Bml 6 et om. v 7 etiam om. v 9 110nlloon A 12 factis ex fatientibus C 13 uerum) sed c 16 cum] con Cml 19 crescat usque ad messem b 20 tricum Bml 23 cum malis habent boni c 26 belial BCbcv 28 infidele BmlCm2 sacramenta percipiunt, illi sociantur, illi dissociantur, isti consonant, illi dissonant, isti habent partem cum misericordia, illi cum iudicio, quoniam misericordiam (et iudicium) cantat ecclesia domino et qui manducat indigne iudicium non alteri, sed sibi manducat. de ipso quippe pane et de ipsa dominica manu et ludas partem et Petrus accepit; et tamen quae societas, quae consonantia, quae pars Petro cum Iuda, quoniam nec causa causae praeiudicat nec persona personae? Siue ergo exeant, de quibus scriptum est: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, siue intus esse uideantur, de quibus beatus Cyprianus apertissime loquitur dicens: nam etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra. ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus — quibus uerbis episcopi uestri nihil omnino ausi sunt respondere, quamuis diu frustra contenderint, quod non in ecclesia praedicta sint figurata zizania, quia dixit dominus: ager est hic mundus nec dixit (ager est ecclesia\'. nos autem mundum pro ecclesiae significatione positum dicebamus, sicut etiam Cyprianus intellexit, quia per totum mundum futura praefigurabatur ecclesia. unde illi dicebant mundum semper in malam significationem positum, et testimonia de scripturis dabant, quia scriptum est: si quis dilexerit mundum, non est caritas patris in illo et cetera talia; nos uero non solum in malam, sed etiam in bonam significationem mundum in scripturis positum respondebamus et commemorabamus inter alia etiam illud quod scriptum est: deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, qui utique non sibi reconciliat nisi ecclesiam —, siue ergo 3 cf. Ps. 100, 1 4 cf. I Cor. 11, 29 9 1 Ioh. 2, 19 12 Cypr. ep. 54, 3 17 cf. Breuic. III 9, 15 18 Matth. 13, 38 23 I Ioh. 2, 15 28 II Cor. 5, 19 1 pr . illi] isti v illi dissociantur om. BCb 3 et.iudicium om. codd., cf. 20, 27 extr . 15 uestri* B 17 figurata ACb futura Bcv 21 praenuntiabatur c unde illi] illi uero b illi* A 29 post ecclesiam in v cap. 7 incipit exeant mali siue intus uel ignorentur uel uideantur, hoc agit misericordia et iustitia dei, ut sibi ad mala non consentientibus bonis mali non obsint, sed utrique propriam sarcinam portent, et nec filius accipiat peccata patris, nisi eum fuerit in malis imitatus, sed anima quae peccauerit ipsa moriatur. Cum ergo quisque malis consentit ad malum. iam unam causam cum eis habet et totius societatis malorum fit una persona, ac per hoc, cum simul pereunt simulque damnantur, causa sua et persona sua cuique praeiudicat, non aliena; cum uero boni et mali idem uerbum dei simul audiunt et simul dei sacramenta percipiunt et tamen dissimiles habent actuum suorum causas et dissimiles gerunt uoluntatis diuersitate personas, eundem cibum sanctum aliis manducantibus digne aliis indigne, nec causa causae praeiudicat nec persona personae. Ac per hoc, quaecumque testimonia diuinarum scripturarum episcopi uestri commemorare potuerunt, quibus ab omni malorum hominum permixtione pura praenuntiabatur ecclesia, non qualis nunc est illis testimoniis praenuntiabatur, sed qualis post istam mortalitatem in uita aeterna futura est; et quaecumque testimonia scripturarum posuerunt de filiis, quos merito parentum, (non) imitando malitiam, unam cum eis causam habere uoluerunt, [quod] non intellegentes diuina testimonia secum pugnare cogebant nec utrasque uoces dei pro diuersitate temporum, causarum personarumque distinguentes in concordiam redigebant, sed sicut contra nos ipsi, ita etiam uolebant inter se ipsa diuina documenta pugnare. nec 3 cf. Gal. 6, 5 5 cf. Ezech. 18, 4 1 ignore«tur A ignorantur uel uidentur Bml 3 ntalij mala Cml 4 et] ut v peccatum ex peccati Bm2, et b 5 morietur Bb 7 habet cum eis v 8 cum hoc Cml simul cum Bb 11 sacramenta dei BC 14 praeiudicat post personae tr. c 16 diuina Bml scripturarum diuinarum b 22 merita codd . non addidi, cf. supra lin. 4 et Breuic, III 9, 17 uel malitiam b 23 quod deleui 25 pro bis Cml 27 nolebant BmlC ipsa. se Cml mirum si pacem scripturae dei non intellegebant, qui pacem cum eius ecclesia non habebant. Nos autem utraque accipientes testimonia demonstrabamus utrorumque concordiam. nam et illud accipiebamus, quod in suis litteris commemorauerunt, ecclesiae dictum esse: nec adiciet ultra per te transire incircumcisus et inmundus et illud, quod scriptum est: sinite utraque crescere usque ad messem, sed hoc esse in agro, illud futurum in horreo. denique et ipsi, qui diu contenderunt dicentes zizania, quae cum tritico simul crescere usque ad messem permissa sunt, non in ecclesia, sed in mundo esse contra intellectum martyris Cypriani, qui dixit: etsi uidentur in ecclesia esse zizania: non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus, et nolentes consentire mundi nomine ecclesiam posse significari contra uerba apostoli, qui dixit: deus erat in Christo mundum reconcilians sibi et contra ipsius uerba domini, qui dixit: non uenit filius hominis ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum — neque enim reconciliari deo et saluari per ipsum mundus potest. nisi mundi nomine intellegatur ecclesia, quae sola per eum deo reconciliata saluatiir —, tamen in illa similitudine, quam ex euangelio commemorauimus, quod et boni et mali pisces, quousque in litore, hoc est in fine saeculi, separentur, intra eadem permixti retia continentur, uicti euidentia ueritatis malos in ecclesia usque in finem saeculi permixtos esse. confessi sunt, sed eos occultos esse dixerunt, quoniam sic a sacerdotibus ignorantur, quemadmodum pisces intra retia, cum 6 Esai. 52, 1. cf. Breuic. III 9, 16 7 Matth. 13, 30 12 Cypr. ep. 54, 3 17 II Cor. 5, 19 19 Ioh. 3, 17 26 cf. Matth. 13, 47—50 28 cf. Breuic. III 8, 10 11 immundo cml 12 qui] senserunt qui b 14 pr . aut oni. c nostra om. c ud JBml 18 uerba ipsius c 25 sepa*»rentur A 26 uicti) uiti Bml 27 fine c adhuc in mari sunt, a piscatoribus [intra retia] non uidentur. quomodo ergo testimonium propheticum, quod in sua responsione posuerunt, quo ecclesiae dictum est: non adiciet ultra per te transire incircumcisus et inmundus, ad hoc tempus pertinere intellegitur, quando ecclesia retibus comparata est, quibus in mari adhuc positis pisces malos bonis permixtos uel occultos esse confessi sunt? unde manifestum est non nisi in futuro saeculo post iudicium nullum incircumcisum et inmundum per ecclesiam transiturum. o uiolentia ueritatis. quae suos non in carne, sed in corde torquet inimicos, ut eam confiteantur inuiti!