Ista cum fiunt a bonis, non inquinantur a malis, quia nec eorum peccatis consentiendo communicant et ab eis etsi non corporaliter segregatione, tamen spiritali uitae dissimilitudine et morum diuersitate discedunt, eo modo oboedientes praecepto dominico quo ait: discedite inde, et inmundum ne tetigeritis. nam qui hoc non spiritaliter obseruandum putant, adrogantia uanitatis in illud incidunt, quod per eundem prophetam dominus detestatur dicens: qui dicunt (noli me tangere, quoniam mundus sum\', hic fumus indignationis meae. hoc episcopi uestri faciendum putauerunt, quando utrisque nostrum a iudice oblato consessu nobiscum sedere noluerunt, dicentes scriptum sibi esse ne cum talibus sedeant, illud utique non spiritaliter, sed carnaliter intellegentes, quod in psalmo positum est: et cum impiis 7 II Thess. 3, 14-15 19 Esai. 52, 11 22 Esai. 65, 5 25 cf. Breuic. III 9, 18 28 Ps. 25, 5 \' 1 uel cum b 2 oportuerit] potuerit Cml 3 d non (d del.) A 8 obaudiuit BCmlb 17 corporali cv spiritiali C similitudine c 20 spitaliter C (saepius) 22 quid BmlC 23 hi c hic-meae om. b 25 confessu Bm] 26 sibi scriptum b 28 intelligentia BmlC iutellegentias Bm2 non sedebo, et tamen fecerunt, quod in eodem ipso loco psalmi pariter prohibetur. nam ibi dicit propheta: et cum iniqua gerentibus non introibo. si ergo, quia nos iniquos uel nouerant uel putabant, ideo nobiscum sedere noluerunt, quare, quod similiter prohibetur, nobiscum introierunt ex parte sancti et ex parte polluti, nisi quia scripturas sanctas non intellegendo et carnaliter sapiendo etiam ipsam unitatem dissipauerunt? Non itaque polluunt mali bonos in eodem agro, in eadem area, in eisdem pascuis, in eisdem retibus constituti, quia non eis communicant boni, sed altari et sacramentis dei. communicant autem malis qui consentiunt factis malorum; scriptum est enim: non solum qui faciunt ea, uerum etiam qui consentiunt facientibus. Cum uero mali pacis conseruandae necessitate tolerantur, non iniquitatis communicandae societate appetuntur, ut cum zizaniis triticum suauem pluuiam pariter bibat, seruet tamen ubertatem suam nec conuertatur in zizaniorum sterilitatem, sed utrumque simul usque ad messem crescat, ne forte, cum colliguntur zizania, eradicetur simul et triticum, nullam cum bonis habent mali participationem salutis uel perditionis — quae enim participatio iustitiae cum iniquitate?-, nullam cum bonis habent mali societatem regni aut ignis aeterni — quae enim societas luci ad tenebras? —, non habent mali cum bonis consonantiam uitae ac uoluntatis — quae enim consonantia Christi adBeliar?—,nonhabent boni cum malis partem nec in poena criminis nec in praemio pietatis-quae enim pars fideli cum infideli? — et cum intra eadem retia, donec ad litus perueniant, pariter diuina 2 Ps. 25, 4 13 Rora. 1, 32 22 II Cor. 6, 14 24 ibid. 26 II Cor. 6, 15 28 ibid. 3 iniquianos Bml 6 et om. v 7 etiam om. v 9 110nlloon A 12 factis ex fatientibus C 13 uerum) sed c 16 cum] con Cml 19 crescat usque ad messem b 20 tricum Bml 23 cum malis habent boni c 26 belial BCbcv 28 infidele BmlCm2 sacramenta percipiunt, illi sociantur, illi dissociantur, isti consonant, illi dissonant, isti habent partem cum misericordia, illi cum iudicio, quoniam misericordiam (et iudicium) cantat ecclesia domino et qui manducat indigne iudicium non alteri, sed sibi manducat. de ipso quippe pane et de ipsa dominica manu et ludas partem et Petrus accepit; et tamen quae societas, quae consonantia, quae pars Petro cum Iuda, quoniam nec causa causae praeiudicat nec persona personae? Siue ergo exeant, de quibus scriptum est: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, siue intus esse uideantur, de quibus beatus Cyprianus apertissime loquitur dicens: nam etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra. ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus — quibus uerbis episcopi uestri nihil omnino ausi sunt respondere, quamuis diu frustra contenderint, quod non in ecclesia praedicta sint figurata zizania, quia dixit dominus: ager est hic mundus nec dixit (ager est ecclesia\'. nos autem mundum pro ecclesiae significatione positum dicebamus, sicut etiam Cyprianus intellexit, quia per totum mundum futura praefigurabatur ecclesia. unde illi dicebant mundum semper in malam significationem positum, et testimonia de scripturis dabant, quia scriptum est: si quis dilexerit mundum, non est caritas patris in illo et cetera talia; nos uero non solum in malam, sed etiam in bonam significationem mundum in scripturis positum respondebamus et commemorabamus inter alia etiam illud quod scriptum est: deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, qui utique non sibi reconciliat nisi ecclesiam —, siue ergo 3 cf. Ps. 100, 1 4 cf. I Cor. 11, 29 9 1 Ioh. 2, 19 12 Cypr. ep. 54, 3 17 cf. Breuic. III 9, 15 18 Matth. 13, 38 23 I Ioh. 2, 15 28 II Cor. 5, 19 1 pr . illi] isti v illi dissociantur om. BCb 3 et.iudicium om. codd., cf. 20, 27 extr . 15 uestri* B 17 figurata ACb futura Bcv 21 praenuntiabatur c unde illi] illi uero b illi* A 29 post ecclesiam in v cap. 7 incipit exeant mali siue intus uel ignorentur uel uideantur, hoc agit misericordia et iustitia dei, ut sibi ad mala non consentientibus bonis mali non obsint, sed utrique propriam sarcinam portent, et nec filius accipiat peccata patris, nisi eum fuerit in malis imitatus, sed anima quae peccauerit ipsa moriatur. Cum ergo quisque malis consentit ad malum. iam unam causam cum eis habet et totius societatis malorum fit una persona, ac per hoc, cum simul pereunt simulque damnantur, causa sua et persona sua cuique praeiudicat, non aliena; cum uero boni et mali idem uerbum dei simul audiunt et simul dei sacramenta percipiunt et tamen dissimiles habent actuum suorum causas et dissimiles gerunt uoluntatis diuersitate personas, eundem cibum sanctum aliis manducantibus digne aliis indigne, nec causa causae praeiudicat nec persona personae.