<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="56" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="33" unit="altchapter"/> Sicut autem ordo consulum ostendit, quem <lb/>
            tunc considerare temporis angustia non sinebat — neque <lb/>
            enim praesto erant libelli, qui consulares uocantur, aut quisquam <lb/>
            eos rem tam inanem crederet obiecturos, ut respondere <lb/>
            nos uellent, quid misso Ingentio gestum fuerit uel utrum omnino<lb n="5"/>
            sit missus Ingentius, cum et innocentiam Felicis proconsularis <lb/>
            sententia declarauerit et eandem sententiam responsio <lb/>
            imperatoris ab ipsis prolata et recitata firmauerit, et magis <lb/>
            utique ipsi protulissent, si quid misso Ingentio pro se gestum <lb/>
            fuisse confiderent —, sicut ergo consulum ordo declarat, primo<lb n="10"/>
            Caecilianus episcopali iudicio Miltiadis est absolutus, deinde <lb/>
            non post longum tempus Felicem proconsulari iudicio constitit <lb/>
            innocentem, ac sic postea Caecilianus etiam ab imperatore <lb/>
            inter partes cognoscente purgatus est, deinde post aliquot <lb/>
            annos aduersarii eius ignominiosa illa indulgentia relaxati sunt. <lb n="15"/>
            nam Miltiades iudicauit Constantino ter et Licinio iterum consulibus <lb/>
            VI Nonas Octobres. Aelianus pro consule causam <lb/>
            Felicis audiuit Uolusiano et Anniano consulibus XV Kal. Martias, <lb/>
            id est post menses ferme quattuor. Constantinus ad <lb/>
            Eumalium uicarium de purgatione Caeciliani scripsit Sabino<lb n="20"/>
            et Rufino consulibus IIII Idus Nouembres, id est post biennium <lb/>
            et menses prope octo. et idem imperator ad Ualerium <lb/>
            uicarium de illorum exilio soluto et eorum furore deo uindici <lb/>
            dimittendo litteras dedit Crispo et Constantino iterum consulibus <lb/>
            III Nonas Maias, id est post quartum annum et mensem

<note type="footnote"> 16 anno 313 18 anno 314 20 anno 316; cf. Cresc. III 71, 82 <lb/>
            24 anno 321 </note>

<note type="footnote"> 2 temporibus <hi rend="italic">BC</hi> 7 declauerit c 12 longam <hi rend="italic">Bm1</hi> 13 si <hi rend="italic">C</hi> 14 congnoscente <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> aliquot (ali <hi rend="italic">s. l. ml) B</hi> quot <hi rend="italic">ACc</hi> quatuor <hi rend="italic">v</hi> annos <lb/>
            aliquot <hi rend="italic">b; cf. p. 91,9</hi> 16 militiades <hi rend="italic">Bml</hi> milciades <hi rend="italic">b</hi> iterum] <hi rend="italic">immo</hi> ter <lb/>
            17 sexto <hi rend="italic">bv</hi> octobris <hi rend="italic">Bm2b</hi> elianus <hi rend="italic">codd</hi>. proconsul <hi rend="italic">Am2Bm2bcv</hi> <lb/>
            18 aniano quintodecimo Klas <hi rend="italic">(om</hi>. consulibus) <hi rend="italic">b</hi> quinto decimo calendas <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            martii c 20 eum alium <hi rend="italic">Bbc</hi> uincarium <hi rend="italic">Bm1</hi> 21 Ruffino <hi rend="italic">v</hi> quarto <hi rend="italic">bv</hi> <lb/>
            nouembris <hi rend="italic">Bbc</hi> nouembrs <hi rend="italic">C</hi> 22 ualerianum <hi rend="italic">BCb (immo</hi> Uerinum, <hi rend="italic">nisi</hi> <lb/>
            Ualerius <hi rend="italic">alterum nomen est; cf. 31, 54. Breuic. III 22, 40. 24, 42)</hi> <lb/>
            23 soluti <hi rend="italic">ABmlC</hi> furori <hi rend="italic">ABmlC</hi> 24 dederit <hi rend="italic">ABmlC</hi> dederat c <lb/>
            25 tertio <hi rend="italic">bv</hi> maii c annum quartum b </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="159"/>
            ferme sextum. unde sine ullis ambagibus liquidissime constat <lb/>
            siue misso ad comitatum Ingentio siue non misso nihil postea <lb/>
            contra Caecilianum fuisse iudicatum, immo eum iudiciis quoque <lb/>
            imperialibus uictorem aduersariorum et persecutorum suorum <lb/>
            postea declaratum.; <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="57" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="34" unit="altchapter"/> Eat nunc pars Donati totiens inprobata, totiens <lb/>
            calumniosa, totiens mendax, totiens confutata, totiens modis <lb/>
            omnibus superata atque confusa: adhuc iactet iudicem a nobis <lb/>
            fuisse corruptum. quasi uox alia uictis esse consueuit! prorsus <lb/>
            iudex corrumpendus fuit, ut quod ipsi bene egerant illius <lb n="10"/>
            infirmaret auctoritas. sed nec male illos egisse dixerim; immo <lb/>
            uero optime egerunt, qui contra suos errores pro ueritate tanta <lb/>
            dixerunt. nam si causa eorum consideretur, re uera contra <lb/>
            ipsos, si autem prosecutiones eorum legantur, magis secundum <lb/>
            ipsos iudicauit. an uero in ea causa ille qui medius erat <lb n="15"/>
            aduersaretur nobis, in qua illi qui ex aduerso stabant dixerunt <lb/>
            protulerunt recitauerunt tanta pro nobis? quid emere a iudice <lb/>
            deberemus, quando ab aduersariis illa non emimus quae iudicem <lb/>
            cogerent, etiamsi ab ipsis accepisset pecuniam, pro nobis <lb/>
            ferre sententiam? quamquam si non eum nossemus deum <lb n="20"/>
            timentem et iustitae dilectorem et ab omnibus huiusmodi <lb/>
            sordibus alienum, nos in illum talem suspicionem dirigere <lb/>
            deberemus, qui [nimia patientia] cum eos uideret premi ueritate <lb/>
            nec eis uideri uellet aduersus, nimium patienter pertulit <lb/>
            homines per inania uagantes et tam multa superflua dicentes <lb n="25"/>
            et ad eadem totiens conuicta redeuntes, ut gesta tantis uoluminibus <lb/>
            onerata paene omnes pigeret euoluere et quemadmodum <lb/>
            acta causa sit legendo cognoscere. quod illi utrum magis <lb/>
            inopia ueritatis an industria calliditatis egerint nescio. hinc <lb/>
            tamen solum causam tam pessimam utcumque adiuuare

<note type="footnote"> 2 commitatum <hi rend="italic">BmlC</hi> 4 imperalibus <hi rend="italic">Bml</hi> uictorum <hi rend="italic">c</hi> 6 eat] <lb/>
            tt <hi rend="italic">B</hi> et <hi rend="italic">Cmlb</hi> 8 seperata <hi rend="italic">Cml</hi> 9 consuenerit <hi rend="italic">cv</hi> 11 illos male <hi rend="italic">c</hi> <lb/>
            illo <hi rend="italic">C</hi> 17 pro nobis tanta <hi rend="italic">b</hi> 21 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">v</hi> ut <hi rend="italic">ABmlCc</hi> aut <lb/>
            <hi rend="italic">Bm2b</hi> delictorem <hi rend="italic">Am2</hi> 23 nimia patientia <hi rend="italic">deleui</hi> 30 pessimum <lb/>
            <hi rend="italic">Bml</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="160"/>
            potuerunt, quam potius deserere debuerunt. denique si in illos qui <lb/>
            egerunt intendant ceteri accusationem eosque potius asserant <lb/>
            a nobis fuisse corruptos, ut tot prosecutionibus uel a se prolatis <lb/>
            lectionibus sic adiuuarent causam nostram, sic perimerent <lb/>
            suam, nescio quemadmodum se possint defendere et ab ista<lb n="5"/>
            suspicione purgare, nisi forte dicant: \'si corrupti essemus, <lb/>
            causam tam malam et per nos et per illos conuictam cito <lb/>
            etiam finiremus. nunc uero uel inde credite nos ex animo <lb/>
            adfuisse et aliquid prodesse uoluisse, quod multum loquendo <lb/>
            egimus, ne quod actum est facile legeretur et nos esse uictos<lb n="10"/>
            cito cognosceretur\'. si hoc ab eis non fieret, nec ipsis nec nobis <lb/>
            iurantibus forsitan crederetur illa, quae pro nobis contra se <lb/>
            et tam multa dixerunt et tam multa legerunt, gratis eos <lb/>
            nobis omnia praestitisse. nec tamen ipsis, sed deo potius hinc <lb/>
            agimus gratias. ut enim illa omnia uel loquendo uel legendo<lb n="15"/>
            pro causa nostra promerent atque propalarent, ueritas eos <lb/>
            torsit, non caritas inuitauit. 
</p></div><div n="58" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="35" unit="altchapter"/> Quapropter, fratres, si tamen non irascimini <lb/>
            quia fratres uocamus — illi enim, cum hoc a nobis audirent, <lb/>
            iniuriam sibi fieri apud acta dixerunt nec mandato nostro<lb n="20"/>
            ammoniti, ubi hoc ex propheta testimonium positum est, <lb/>
            recolere potuerunt deum praecepisse: dicite \'fratres nostri <lb/>
            estis\' (his) qui uos oderunt et qui uos detestantur, <lb/>
            ut nomen domini honorificetur et appareat illis <lb/>
            in iucunditate, ipsi autem erubescant —, ergo iam,<lb n="25"/>
            fratres, appareat uobis nomen domini in iucunditate, quod super <lb/>
            nos inuocatum est et cuius utrique sacramenta portantes non <lb/>
            inmerito dicimur fratres. iam pacem amate, consuetudinem

<note type="footnote"> 22 Esai. 66, 5; cf. Caes. 2 </note>

<note type="footnote"> 2 asserunt <hi rend="italic">Cml</hi> 7 et per illos et. per nos <hi rend="italic">(tr. ml) B</hi> 8 funiremus <lb/>
            <hi rend="italic">Cml</hi> 9 affuisse <hi rend="italic">bc</hi> 10 laberetur <hi rend="italic">mg. B, et b</hi> 11 fieretj si erit <hi rend="italic">eml</hi> <lb/>
            12 contra se pro nobis <hi rend="italic">b</hi> 21 admoniti <hi rend="italic">Bm2b</hi> 22 dominum <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            nostra <hi rend="italic">Bml</hi> 23 his <hi rend="italic">v, om. codd</hi>. 25 iocunditate <hi rend="italic">Am2BCbc</hi> 26 iocun. <lb/>
            ditate <hi rend="italic">BCbc</hi> 28 dicimus <hi rend="italic">C</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="161"/>
            litigiosam et calumniosam iam saltem conuictam confusamque <lb/>
            relinquite nec ipsos odieritis, quando ad nos correcti transeunt, <lb/>
            sed quando in errore nefario permanentes uos adhuc usque <lb/>
            seducunt. nec sibi ipsi magni uideantur, quod eis honorem in <lb/>
            unitate deferimus quem possideant liberandi; hunc enim habentes <lb n="5"/>
            extra unitatem magis sunt inde damnandi. signa quippe <lb/>
            militaria perniciosius ab usurpatoribus habentur quam si omnino <lb/>
            non haberentur, nec tamen eis correctis et in castra imperatoris <lb/>
            redactis illa franguntur aut abolentur, sed eos, quos antea <lb/>
            prodebant atque puniebant, iam ornare incipiunt et munire. <lb n="10"/>
            quid adhuc adtenditis ad eorum insanas querellas et uana <lb/>
            mendacia? nocte causa finita est, sed ut nox finiretur erroris; <lb/>
            nocte dicta sententia est, sed fulgens lumine ueritatis. inclusos <lb/>
            se tamquam in carcere fuisse conquesti sunt; ibi et nos eramus: <lb/>
            aut utrisque facta est iniuria aut utrisque adhibita diligentia. <lb n="15"/>
            sed quomodo dicamus iniuriam, quando in tam, spatioso <lb/>
            et lucido et refrigeranti loco nos fuisse recolimus? aut <lb/>
            quomodo erat carcer, ubi erat et iudex? postremo clausum <lb/>
            fuisse nos nesciebamus, qui simul intus eramus. ipsi unde <lb/>
            sciunt, nisi quia fugere fortasse uoluerunt? sed quis non <lb n="20"/>
            uideat, quod ista inania et ridenda potius quam refellenda de <lb/>
            tali cognitore non dicerent, si pro sua causa possent ualidum <lb/>
            aliquid inuenire quod dicerent? scimus quam multi uestrum <lb/>
            et forte omnes aut paene omnes dicere soleatis: o si in unum <lb/>
            locum conuenirent, o si aliquando conferrent atque illis disputantibus <lb n="25"/>
            ueritas appareret!\' ecce factum est, ecce conuicta <lb/>
            est falsitas, ecce apparuit ueritas. quid adhuc fugitur unitas, <lb/>
            quid adhuc contemnitur caritas? quid nobis (opus) est per <lb/>
            nomina hominum diuidi? qui nos creauit unus est deus, qui

<note type="footnote"> 1 calumniosam et litigiosam <hi rend="italic">(tr. ml) A,v</hi> et litigiosam calumniosam <lb/>
            (calumniam <hi rend="italic">Bm2b) BCb</hi> 2 oderitis <hi rend="italic">Bm2bcv; cf. Roensch, It. 2 p. 282</hi> <lb/>
            8 castra <hi rend="italic">(alt</hi>. a <hi rend="italic">s. ras.) B</hi> 10 et] atque c 11 quaerellas <hi rend="italic">ACml</hi> <lb/>
            quaerelas <hi rend="italic">Cm2</hi> querelas <hi rend="italic">cet. v</hi> 12 nox] nos <hi rend="italic">ABmlC</hi> 14 fuissent <hi rend="italic">Bm2b</hi> <lb/>
            15 dilengentia <hi rend="italic">C</hi> 18 clausum <hi rend="italic">(scil</hi>. locum) <hi rend="italic">ABmlCcml</hi> clausos <hi rend="italic">cet. v</hi> <lb/>
            22 non 8. <hi rend="italic">I. b</hi> 28 opus <hi rend="italic">addidi; cf. Cresc. III 35,</hi> 39 <hi rend="italic">extr.:</hi> non mihi <lb/>
            opus est inde separari 29 hominum nomina <hi rend="italic">v</hi> </note>

<note type="footnote"> LIII. Angust. c. Don. III. </note>

<note type="footnote"> 11 </note> <lb/>
             
<pb n="162"/>
            nos redemit unus est Christus, qui nos consociare debet unus <lb/>
            est spiritus. iam nomen domini honoretur et appareat uobis <lb/>
            in iucunditate, ut agnoscatis fratres uestros in ipsius unitate. <lb/>
            iam in prosecutionibus episcoporum uestrorum qui nos separabat <lb/>
            error est uictus: aliquando in cordibus uestris uincatur<lb n="5"/>
            et diabolus et gregi suo collecto atque pacato sit propitius <lb/>
            qui hoc praecepit Christus.

<note type="footnote"> 7 cf. Eph. 2, 14 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 2 uobis appareat b 3 iocunditate <hi rend="italic">BCbc</hi> 4 separabit <hi rend="italic">BC</hi> 5 error <lb/>
            est] errores <hi rend="italic">BmlCml</hi> errore <hi rend="italic">Cm2</hi> uestros <hi rend="italic">BmlCml</hi> uincantur <hi rend="italic">Bml</hi> <lb/>
            7 praecipit <hi rend="italic">bv</hi> EXPL. LIB. BEATI AUG. (ANGVST. <hi rend="italic">C)</hi> CONTRA <lb/>
            PARTEM DONATI POST <hi rend="italic">(POS B)</hi> GESTA <hi rend="italic">ABCDO</hi> GRATIAS SEMPER <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> DO GRAS AMEN <hi rend="italic">BC</hi> EXPL LIB. BI. A. EPI CT PARTE DO- <lb/>
            NATI P\' GESTA <hi rend="italic">b in c nihil subscriptum</hi> </note>
</p></div><pb n="163"/><div subtype="section" type="textpart" n="retractationes"><head><title type="main">AVGVSTINI RETRACTATIONVM. LIB. II CIP. LXVI (XL)</title></head><ab><title type="sub">(PAO. 178, 5 ED. KNOELL). POST CONLATIONEM CONTRA DONATISTAS LIBER UNUS. </title></ab><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p>Librum etiam scripsi grandem satis, quantum existimo, <lb n="5"/>
            diligenter ad ipsos Donatistas post conlationem, quam cum <lb/>
            episcopis eorum habuimus, ne ab eis seducerentur ulterius. <lb/>
            ubi respondi etiam quibusdam uanitatibus eorum, quae ad nos <lb/>
            peruenire potuerunt, quas uicti, ubi poterant et quomodo <lb/>
            poterant, iactabant, praeter illa, quae dixi de gestis conlationis, <lb n="10"/>
            unde, quid actum sit, breuiter nosceretur. multo autem breuius <lb/>
            id egi in quadam ad eosdem rursus epistula, sed quia <lb/>
            in concilio Numidiae omnibus, qui ibi eramus, hoc fieri placuit, <lb/>
            non est in epistulis meis. sic quippe incipit: <hi rend="italic">Siluanus senex, <lb/>
            Ualentinus, Innocentius, Maximinus, Optatus, Augustinus, <lb n="15"/>
            Donatus et ceteri episcopi e concilio Zertensi ad Donatistas</hi>. 
</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>Hic liber sic incipit: <hi rend="italic">Quid adhuc, Donatistae, seducimini</hi>?

<note type="footnote">14 epist. 141 </note>

<note type="footnote">11* </note> 
<pb n="164"/>
             
<pb n="165"/>
            
</p></div></div></div></body></text></TEI>