Sicut autem ordo consulum ostendit, quem tunc considerare temporis angustia non sinebat — neque enim praesto erant libelli, qui consulares uocantur, aut quisquam eos rem tam inanem crederet obiecturos, ut respondere nos uellent, quid misso Ingentio gestum fuerit uel utrum omnino sit missus Ingentius, cum et innocentiam Felicis proconsularis sententia declarauerit et eandem sententiam responsio imperatoris ab ipsis prolata et recitata firmauerit, et magis utique ipsi protulissent, si quid misso Ingentio pro se gestum fuisse confiderent —, sicut ergo consulum ordo declarat, primo Caecilianus episcopali iudicio Miltiadis est absolutus, deinde non post longum tempus Felicem proconsulari iudicio constitit innocentem, ac sic postea Caecilianus etiam ab imperatore inter partes cognoscente purgatus est, deinde post aliquot annos aduersarii eius ignominiosa illa indulgentia relaxati sunt. nam Miltiades iudicauit Constantino ter et Licinio iterum consulibus VI Nonas Octobres. Aelianus pro consule causam Felicis audiuit Uolusiano et Anniano consulibus XV Kal. Martias, id est post menses ferme quattuor. Constantinus ad Eumalium uicarium de purgatione Caeciliani scripsit Sabino et Rufino consulibus IIII Idus Nouembres, id est post biennium et menses prope octo. et idem imperator ad Ualerium uicarium de illorum exilio soluto et eorum furore deo uindici dimittendo litteras dedit Crispo et Constantino iterum consulibus III Nonas Maias, id est post quartum annum et mensem 16 anno 313 18 anno 314 20 anno 316; cf. Cresc. III 71, 82 24 anno 321 2 temporibus BC 7 declauerit c 12 longam Bm1 13 si C 14 congnoscente B aliquot (ali s. l. ml) B quot ACc quatuor v annos aliquot b; cf. p. 91,9 16 militiades Bml milciades b iterum] immo ter 17 sexto bv octobris Bm2b elianus codd . proconsul Am2Bm2bcv 18 aniano quintodecimo Klas (om . consulibus) b quinto decimo calendas v martii c 20 eum alium Bbc uincarium Bm1 21 Ruffino v quarto bv nouembris Bbc nouembrs C 22 ualerianum BCb (immo Uerinum, nisi Ualerius alterum nomen est; cf. 31, 54. Breuic. III 22, 40. 24, 42) 23 soluti ABmlC furori ABmlC 24 dederit ABmlC dederat c 25 tertio bv maii c annum quartum b ferme sextum. unde sine ullis ambagibus liquidissime constat siue misso ad comitatum Ingentio siue non misso nihil postea contra Caecilianum fuisse iudicatum, immo eum iudiciis quoque imperialibus uictorem aduersariorum et persecutorum suorum postea declaratum.; Eat nunc pars Donati totiens inprobata, totiens calumniosa, totiens mendax, totiens confutata, totiens modis omnibus superata atque confusa: adhuc iactet iudicem a nobis fuisse corruptum. quasi uox alia uictis esse consueuit! prorsus iudex corrumpendus fuit, ut quod ipsi bene egerant illius infirmaret auctoritas. sed nec male illos egisse dixerim; immo uero optime egerunt, qui contra suos errores pro ueritate tanta dixerunt. nam si causa eorum consideretur, re uera contra ipsos, si autem prosecutiones eorum legantur, magis secundum ipsos iudicauit. an uero in ea causa ille qui medius erat aduersaretur nobis, in qua illi qui ex aduerso stabant dixerunt protulerunt recitauerunt tanta pro nobis? quid emere a iudice deberemus, quando ab aduersariis illa non emimus quae iudicem cogerent, etiamsi ab ipsis accepisset pecuniam, pro nobis ferre sententiam? quamquam si non eum nossemus deum timentem et iustitae dilectorem et ab omnibus huiusmodi sordibus alienum, nos in illum talem suspicionem dirigere deberemus, qui [nimia patientia] cum eos uideret premi ueritate nec eis uideri uellet aduersus, nimium patienter pertulit homines per inania uagantes et tam multa superflua dicentes et ad eadem totiens conuicta redeuntes, ut gesta tantis uoluminibus onerata paene omnes pigeret euoluere et quemadmodum acta causa sit legendo cognoscere. quod illi utrum magis inopia ueritatis an industria calliditatis egerint nescio. hinc tamen solum causam tam pessimam utcumque adiuuare 2 commitatum BmlC 4 imperalibus Bml uictorum c 6 eat] tt B et Cmlb 8 seperata Cml 9 consuenerit cv 11 illos male c illo C 17 pro nobis tanta b 21 pr . et v ut ABmlCc aut Bm2b delictorem Am2 23 nimia patientia deleui 30 pessimum Bml potuerunt, quam potius deserere debuerunt. denique si in illos qui egerunt intendant ceteri accusationem eosque potius asserant a nobis fuisse corruptos, ut tot prosecutionibus uel a se prolatis lectionibus sic adiuuarent causam nostram, sic perimerent suam, nescio quemadmodum se possint defendere et ab ista suspicione purgare, nisi forte dicant: \'si corrupti essemus, causam tam malam et per nos et per illos conuictam cito etiam finiremus. nunc uero uel inde credite nos ex animo adfuisse et aliquid prodesse uoluisse, quod multum loquendo egimus, ne quod actum est facile legeretur et nos esse uictos cito cognosceretur\'. si hoc ab eis non fieret, nec ipsis nec nobis iurantibus forsitan crederetur illa, quae pro nobis contra se et tam multa dixerunt et tam multa legerunt, gratis eos nobis omnia praestitisse. nec tamen ipsis, sed deo potius hinc agimus gratias. ut enim illa omnia uel loquendo uel legendo pro causa nostra promerent atque propalarent, ueritas eos torsit, non caritas inuitauit. Quapropter, fratres, si tamen non irascimini quia fratres uocamus — illi enim, cum hoc a nobis audirent, iniuriam sibi fieri apud acta dixerunt nec mandato nostro ammoniti, ubi hoc ex propheta testimonium positum est, recolere potuerunt deum praecepisse: dicite \'fratres nostri estis\' (his) qui uos oderunt et qui uos detestantur, ut nomen domini honorificetur et appareat illis in iucunditate, ipsi autem erubescant —, ergo iam, fratres, appareat uobis nomen domini in iucunditate, quod super nos inuocatum est et cuius utrique sacramenta portantes non inmerito dicimur fratres. iam pacem amate, consuetudinem 22 Esai. 66, 5; cf. Caes. 2 2 asserunt Cml 7 et per illos et. per nos (tr. ml) B 8 funiremus Cml 9 affuisse bc 10 laberetur mg. B, et b 11 fieretj si erit eml 12 contra se pro nobis b 21 admoniti Bm2b 22 dominum b nostra Bml 23 his v, om. codd . 25 iocunditate Am2BCbc 26 iocun. ditate BCbc 28 dicimus C litigiosam et calumniosam iam saltem conuictam confusamque relinquite nec ipsos odieritis, quando ad nos correcti transeunt, sed quando in errore nefario permanentes uos adhuc usque seducunt. nec sibi ipsi magni uideantur, quod eis honorem in unitate deferimus quem possideant liberandi; hunc enim habentes extra unitatem magis sunt inde damnandi. signa quippe militaria perniciosius ab usurpatoribus habentur quam si omnino non haberentur, nec tamen eis correctis et in castra imperatoris redactis illa franguntur aut abolentur, sed eos, quos antea prodebant atque puniebant, iam ornare incipiunt et munire. quid adhuc adtenditis ad eorum insanas querellas et uana mendacia? nocte causa finita est, sed ut nox finiretur erroris; nocte dicta sententia est, sed fulgens lumine ueritatis. inclusos se tamquam in carcere fuisse conquesti sunt; ibi et nos eramus: aut utrisque facta est iniuria aut utrisque adhibita diligentia. sed quomodo dicamus iniuriam, quando in tam, spatioso et lucido et refrigeranti loco nos fuisse recolimus? aut quomodo erat carcer, ubi erat et iudex? postremo clausum fuisse nos nesciebamus, qui simul intus eramus. ipsi unde sciunt, nisi quia fugere fortasse uoluerunt? sed quis non uideat, quod ista inania et ridenda potius quam refellenda de tali cognitore non dicerent, si pro sua causa possent ualidum aliquid inuenire quod dicerent? scimus quam multi uestrum et forte omnes aut paene omnes dicere soleatis: o si in unum locum conuenirent, o si aliquando conferrent atque illis disputantibus ueritas appareret!\' ecce factum est, ecce conuicta est falsitas, ecce apparuit ueritas. quid adhuc fugitur unitas, quid adhuc contemnitur caritas? quid nobis (opus) est per nomina hominum diuidi? qui nos creauit unus est deus, qui 1 calumniosam et litigiosam (tr. ml) A,v et litigiosam calumniosam (calumniam Bm2b) BCb 2 oderitis Bm2bcv; cf. Roensch, It. 2 p. 282 8 castra (alt . a s. ras.) B 10 et] atque c 11 quaerellas ACml quaerelas Cm2 querelas cet. v 12 nox] nos ABmlC 14 fuissent Bm2b 15 dilengentia C 18 clausum (scil . locum) ABmlCcml clausos cet. v 22 non 8. I. b 28 opus addidi; cf. Cresc. III 35, 39 extr.: non mihi opus est inde separari 29 hominum nomina v LIII. Angust. c. Don. III. 11 nos redemit unus est Christus, qui nos consociare debet unus est spiritus. iam nomen domini honoretur et appareat uobis in iucunditate, ut agnoscatis fratres uestros in ipsius unitate. iam in prosecutionibus episcoporum uestrorum qui nos separabat error est uictus: aliquando in cordibus uestris uincatur et diabolus et gregi suo collecto atque pacato sit propitius qui hoc praecepit Christus. 7 cf. Eph. 2, 14 2 uobis appareat b 3 iocunditate BCbc 4 separabit BC 5 error est] errores BmlCml errore Cm2 uestros BmlCml uincantur Bml 7 praecipit bv EXPL. LIB. BEATI AUG. (ANGVST. C) CONTRA PARTEM DONATI POST (POS B) GESTA ABCDO GRATIAS SEMPER A DO GRAS AMEN BC EXPL LIB. BI. A. EPI CT PARTE DO- NATI P\' GESTA b in c nihil subscriptum AVGVSTINI RETRACTATIONVM. LIB. II CIP. LXVI (XL) (PAO. 178, 5 ED. KNOELL). POST CONLATIONEM CONTRA DONATISTAS LIBER UNUS. Librum etiam scripsi grandem satis, quantum existimo, diligenter ad ipsos Donatistas post conlationem, quam cum episcopis eorum habuimus, ne ab eis seducerentur ulterius. ubi respondi etiam quibusdam uanitatibus eorum, quae ad nos peruenire potuerunt, quas uicti, ubi poterant et quomodo poterant, iactabant, praeter illa, quae dixi de gestis conlationis, unde, quid actum sit, breuiter nosceretur. multo autem breuius id egi in quadam ad eosdem rursus epistula, sed quia in concilio Numidiae omnibus, qui ibi eramus, hoc fieri placuit, non est in epistulis meis. sic quippe incipit: Siluanus senex, Ualentinus, Innocentius, Maximinus, Optatus, Augustinus, Donatus et ceteri episcopi e concilio Zertensi ad Donatistas . Hic liber sic incipit: Quid adhuc, Donatistae, seducimini ? 14 epist. 141 11*