<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="55" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="32" unit="altchapter"/> Quid uidetur addi iam posse, ut nos cumulatius <lb/>
            adiuuarent? et tamen addiderunt. commemorauerunt enim <lb/>
            causam Felicis Aptugensis, a quo Caecilianus fuerat ordinatus, <lb/>
            cui Felici traditionis crimen intenderant. absoluto autem Caeciliano <lb n="15"/>
            cum perficiendae instaretur unitati, quaestionem de <lb/>
            isto Felice commouerant, eo modo posse arbitrantes Caecilianum <lb/>
            iam purgatum alienis criminibus inretiri. etiam haec <lb/>
            ergo causa Felicis discussa est proconsulari iudicio, ubi liquidissime <lb/>
            innocentia Felicis apparuit. sed quoniam quidam Ingentius,<lb n="20"/>
            qui eodem iudicio aduersum Felicem falsum se fecisse <lb/>
            confessus est, nec puniri facile debuit, ubi causa episcopi <lb/>
            uertebatur, nec facile a proconsule dimitti potuit tanti criminis <lb/>
            reus nisi imperatore consulto, quo instante illa omnia <lb/>
            gerebantur, rettulit inde pro consule et rescripsit imperator, <lb n="25"/>
            ut ad eius comitatum idem Ingentius mitteretur, uolens maiores <lb/>
            istorum, a quibus cotidie interpellabatur, in praesentia confutari, <lb/>
            nihil tamen dubitans de purgatione, immo eam

<note type="footnote"> 14 cf. Breuic. III 23, 41 sqq. Optat. I 27 </note>

<note type="footnote"> 5 poena <hi rend="italic">scripsi</hi> poenam <hi rend="italic">codd. v alt</hi>. et <hi rend="italic">om. cv</hi> detestabilem <hi rend="italic">Bm2b</hi> <lb/>
            indulgentiam <hi rend="italic">Bb</hi> 9 describenda <hi rend="italic">scripsi</hi> scribenda <hi rend="italic">codd. v</hi> 12 qui <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            14 Aptugnensis <hi rend="italic">v</hi> 15 intenderat <hi rend="italic">ACc</hi> 16 instauretur <hi rend="italic">BmJCml</hi> instauraretur <lb/>
            <hi rend="italic">Bm2b</hi> 18 iam] ut <hi rend="italic">BmlC, del. Bm2, om. b</hi> 20 quidem <lb/>
            <hi rend="italic">BCb</hi> 21 eodem <hi rend="italic">scripsi</hi> eidem <hi rend="italic">codd. v</hi> 25 retulit <hi rend="italic">BCbcv</hi> proconsul <lb/>
            <hi rend="italic">Bbcv</hi> 26 cominitatum <hi rend="italic">Bm]</hi> 27 confutare <hi rend="italic">Binl</hi> </note> <lb/>
            * <lb/>
             
<pb n="157"/>
            uerborum quoque suorum manifestatione confirmans, sicut rescriptum <lb/>
            eius ostendit. haec nos omnia documenta causae Felicis in <lb/>
            manibus habebamus et disposueramus tradere recitanda. in <lb/>
            quo ipsi nos praeuenerunt et easdem imperatoris litteras <lb/>
            de Ingentio ad se mittendo priores protulerunt et recitauerunt, <lb n="5"/>
            iam fortasse nobis ea non recitaturis, quia sufficere putabamus <lb/>
            etiam causam Caeciliani ita peractam esse, ut nihil amplius <lb/>
            exigi uideretur. sed aduersariis nostris id agentibus, ut persecutio, <lb/>
            quam maiores eorum apud imperatores nostris maioribus <lb/>
            fecerunt, et eorum calumniae superatae cumulatius apparerent, <lb n="10"/>
            quid faceremus nisi oblata libenter accipere et gratias domino <lb/>
            in omnibus agere? Constantini ergo litteras ipsi protulerunt, <lb/>
            ipsi recitauerunt. incredibile uidetur esse quod dico, sed gesta <lb/>
            testantur: conscriptae sunt eorum prosecutiones, tenentur suscriptiones. <lb/>
            ipsi, inquam, recitauerunt Constantinum suscripsisse, <lb n="15"/>
            quod Aelianus pro consule in causa Felicis (audientiam) praebuerit <lb/>
            conpetentem et quod a crimine traditionis innocentem <lb/>
            Felicem fuisse constiterit, sed Ingentium ad comitatum suum <lb/>
            propterea mitti uoluisse, ut his, inquit, qui in praesentiarum <lb/>
            agunt et diurnis diebus interpellare non <lb n="20"/>
            desinunt, praesentibus et coram adsistentibus apparere <lb/>
            et intimari posset frustra eos Caeciliano <lb/>
            inuidiam conparasse et aduersus eum uiolenter <lb/>
            insurgere uoluisse. ipsi recitauerunt. quis nostrum hoc auderet <lb/>
            optare, ut, quos iniquitas fecerat nostros accusatores, <lb n="25"/>
            eos ueritas nostros faceret defensores? sic et illum Balaam, <lb/>
            quem temporibus antiquis ad maledicendum dei populum conduxit <lb/>
            iniquitas, benedicere conpulit ueritas.

<note type="footnote"> 15 Rescriptum Constantini ad Probianum; cf. Breuic. III 23, 41. <lb/>
            Cresc. III 70, 81 27 cf. Num. 23 </note>

<note type="footnote"> 1 quoque <hi rend="italic">om. c</hi> 2 causa <hi rend="italic">codd</hi>. 6 nos b recitaturus <hi rend="italic">BmlC</hi> recita- <lb/>
            <hi rend="italic">tari b 10 fecerunt Bbv fecerant 8. l. Am2, om. Cc 15 scripsisse v</hi> <lb/>
            16 elianus <hi rend="italic">ACc</hi> alienus <hi rend="italic">Bb</hi> proconsul <hi rend="italic">Bm2bcv</hi> audientiam <hi rend="italic">om. codd</hi>. <lb/>
            19 hiis <hi rend="italic">b</hi> 20 diurnis <hi rend="italic">scripsi</hi> diuturnis <hi rend="italic">codd. v</hi> 21 apparere] apponere <lb/>
            <hi rend="italic">BmlC</hi> apponi <hi rend="italic">Bm2b</hi> 22 possit <hi rend="italic">v</hi> 23 conparare <hi rend="italic">Augustinus 11. cc. <lb/>
            aduerBos A 25 faceret Bb</hi> </note> 
<pb n="158"/>
            
</p></div><div n="56" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="33" unit="altchapter"/> Sicut autem ordo consulum ostendit, quem <lb/>
            tunc considerare temporis angustia non sinebat — neque <lb/>
            enim praesto erant libelli, qui consulares uocantur, aut quisquam <lb/>
            eos rem tam inanem crederet obiecturos, ut respondere <lb/>
            nos uellent, quid misso Ingentio gestum fuerit uel utrum omnino<lb n="5"/>
            sit missus Ingentius, cum et innocentiam Felicis proconsularis <lb/>
            sententia declarauerit et eandem sententiam responsio <lb/>
            imperatoris ab ipsis prolata et recitata firmauerit, et magis <lb/>
            utique ipsi protulissent, si quid misso Ingentio pro se gestum <lb/>
            fuisse confiderent —, sicut ergo consulum ordo declarat, primo<lb n="10"/>
            Caecilianus episcopali iudicio Miltiadis est absolutus, deinde <lb/>
            non post longum tempus Felicem proconsulari iudicio constitit <lb/>
            innocentem, ac sic postea Caecilianus etiam ab imperatore <lb/>
            inter partes cognoscente purgatus est, deinde post aliquot <lb/>
            annos aduersarii eius ignominiosa illa indulgentia relaxati sunt. <lb n="15"/>
            nam Miltiades iudicauit Constantino ter et Licinio iterum consulibus <lb/>
            VI Nonas Octobres. Aelianus pro consule causam <lb/>
            Felicis audiuit Uolusiano et Anniano consulibus XV Kal. Martias, <lb/>
            id est post menses ferme quattuor. Constantinus ad <lb/>
            Eumalium uicarium de purgatione Caeciliani scripsit Sabino<lb n="20"/>
            et Rufino consulibus IIII Idus Nouembres, id est post biennium <lb/>
            et menses prope octo. et idem imperator ad Ualerium <lb/>
            uicarium de illorum exilio soluto et eorum furore deo uindici <lb/>
            dimittendo litteras dedit Crispo et Constantino iterum consulibus <lb/>
            III Nonas Maias, id est post quartum annum et mensem

<note type="footnote"> 16 anno 313 18 anno 314 20 anno 316; cf. Cresc. III 71, 82 <lb/>
            24 anno 321 </note>

<note type="footnote"> 2 temporibus <hi rend="italic">BC</hi> 7 declauerit c 12 longam <hi rend="italic">Bm1</hi> 13 si <hi rend="italic">C</hi> 14 congnoscente <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> aliquot (ali <hi rend="italic">s. l. ml) B</hi> quot <hi rend="italic">ACc</hi> quatuor <hi rend="italic">v</hi> annos <lb/>
            aliquot <hi rend="italic">b; cf. p. 91,9</hi> 16 militiades <hi rend="italic">Bml</hi> milciades <hi rend="italic">b</hi> iterum] <hi rend="italic">immo</hi> ter <lb/>
            17 sexto <hi rend="italic">bv</hi> octobris <hi rend="italic">Bm2b</hi> elianus <hi rend="italic">codd</hi>. proconsul <hi rend="italic">Am2Bm2bcv</hi> <lb/>
            18 aniano quintodecimo Klas <hi rend="italic">(om</hi>. consulibus) <hi rend="italic">b</hi> quinto decimo calendas <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            martii c 20 eum alium <hi rend="italic">Bbc</hi> uincarium <hi rend="italic">Bm1</hi> 21 Ruffino <hi rend="italic">v</hi> quarto <hi rend="italic">bv</hi> <lb/>
            nouembris <hi rend="italic">Bbc</hi> nouembrs <hi rend="italic">C</hi> 22 ualerianum <hi rend="italic">BCb (immo</hi> Uerinum, <hi rend="italic">nisi</hi> <lb/>
            Ualerius <hi rend="italic">alterum nomen est; cf. 31, 54. Breuic. III 22, 40. 24, 42)</hi> <lb/>
            23 soluti <hi rend="italic">ABmlC</hi> furori <hi rend="italic">ABmlC</hi> 24 dederit <hi rend="italic">ABmlC</hi> dederat c <lb/>
            25 tertio <hi rend="italic">bv</hi> maii c annum quartum b </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="159"/>
            ferme sextum. unde sine ullis ambagibus liquidissime constat <lb/>
            siue misso ad comitatum Ingentio siue non misso nihil postea <lb/>
            contra Caecilianum fuisse iudicatum, immo eum iudiciis quoque <lb/>
            imperialibus uictorem aduersariorum et persecutorum suorum <lb/>
            postea declaratum.; <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="57" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="34" unit="altchapter"/> Eat nunc pars Donati totiens inprobata, totiens <lb/>
            calumniosa, totiens mendax, totiens confutata, totiens modis <lb/>
            omnibus superata atque confusa: adhuc iactet iudicem a nobis <lb/>
            fuisse corruptum. quasi uox alia uictis esse consueuit! prorsus <lb/>
            iudex corrumpendus fuit, ut quod ipsi bene egerant illius <lb n="10"/>
            infirmaret auctoritas. sed nec male illos egisse dixerim; immo <lb/>
            uero optime egerunt, qui contra suos errores pro ueritate tanta <lb/>
            dixerunt. nam si causa eorum consideretur, re uera contra <lb/>
            ipsos, si autem prosecutiones eorum legantur, magis secundum <lb/>
            ipsos iudicauit. an uero in ea causa ille qui medius erat <lb n="15"/>
            aduersaretur nobis, in qua illi qui ex aduerso stabant dixerunt <lb/>
            protulerunt recitauerunt tanta pro nobis? quid emere a iudice <lb/>
            deberemus, quando ab aduersariis illa non emimus quae iudicem <lb/>
            cogerent, etiamsi ab ipsis accepisset pecuniam, pro nobis <lb/>
            ferre sententiam? quamquam si non eum nossemus deum <lb n="20"/>
            timentem et iustitae dilectorem et ab omnibus huiusmodi <lb/>
            sordibus alienum, nos in illum talem suspicionem dirigere <lb/>
            deberemus, qui [nimia patientia] cum eos uideret premi ueritate <lb/>
            nec eis uideri uellet aduersus, nimium patienter pertulit <lb/>
            homines per inania uagantes et tam multa superflua dicentes <lb n="25"/>
            et ad eadem totiens conuicta redeuntes, ut gesta tantis uoluminibus <lb/>
            onerata paene omnes pigeret euoluere et quemadmodum <lb/>
            acta causa sit legendo cognoscere. quod illi utrum magis <lb/>
            inopia ueritatis an industria calliditatis egerint nescio. hinc <lb/>
            tamen solum causam tam pessimam utcumque adiuuare

<note type="footnote"> 2 commitatum <hi rend="italic">BmlC</hi> 4 imperalibus <hi rend="italic">Bml</hi> uictorum <hi rend="italic">c</hi> 6 eat] <lb/>
            tt <hi rend="italic">B</hi> et <hi rend="italic">Cmlb</hi> 8 seperata <hi rend="italic">Cml</hi> 9 consuenerit <hi rend="italic">cv</hi> 11 illos male <hi rend="italic">c</hi> <lb/>
            illo <hi rend="italic">C</hi> 17 pro nobis tanta <hi rend="italic">b</hi> 21 <hi rend="italic">pr</hi>. et <hi rend="italic">v</hi> ut <hi rend="italic">ABmlCc</hi> aut <lb/>
            <hi rend="italic">Bm2b</hi> delictorem <hi rend="italic">Am2</hi> 23 nimia patientia <hi rend="italic">deleui</hi> 30 pessimum <lb/>
            <hi rend="italic">Bml</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="160"/>
            potuerunt, quam potius deserere debuerunt. denique si in illos qui <lb/>
            egerunt intendant ceteri accusationem eosque potius asserant <lb/>
            a nobis fuisse corruptos, ut tot prosecutionibus uel a se prolatis <lb/>
            lectionibus sic adiuuarent causam nostram, sic perimerent <lb/>
            suam, nescio quemadmodum se possint defendere et ab ista<lb n="5"/>
            suspicione purgare, nisi forte dicant: \'si corrupti essemus, <lb/>
            causam tam malam et per nos et per illos conuictam cito <lb/>
            etiam finiremus. nunc uero uel inde credite nos ex animo <lb/>
            adfuisse et aliquid prodesse uoluisse, quod multum loquendo <lb/>
            egimus, ne quod actum est facile legeretur et nos esse uictos<lb n="10"/>
            cito cognosceretur\'. si hoc ab eis non fieret, nec ipsis nec nobis <lb/>
            iurantibus forsitan crederetur illa, quae pro nobis contra se <lb/>
            et tam multa dixerunt et tam multa legerunt, gratis eos <lb/>
            nobis omnia praestitisse. nec tamen ipsis, sed deo potius hinc <lb/>
            agimus gratias. ut enim illa omnia uel loquendo uel legendo<lb n="15"/>
            pro causa nostra promerent atque propalarent, ueritas eos <lb/>
            torsit, non caritas inuitauit. 
</p></div></div></body></text></TEI>