Quid uidetur addi iam posse, ut nos cumulatius adiuuarent? et tamen addiderunt. commemorauerunt enim causam Felicis Aptugensis, a quo Caecilianus fuerat ordinatus, cui Felici traditionis crimen intenderant. absoluto autem Caeciliano cum perficiendae instaretur unitati, quaestionem de isto Felice commouerant, eo modo posse arbitrantes Caecilianum iam purgatum alienis criminibus inretiri. etiam haec ergo causa Felicis discussa est proconsulari iudicio, ubi liquidissime innocentia Felicis apparuit. sed quoniam quidam Ingentius, qui eodem iudicio aduersum Felicem falsum se fecisse confessus est, nec puniri facile debuit, ubi causa episcopi uertebatur, nec facile a proconsule dimitti potuit tanti criminis reus nisi imperatore consulto, quo instante illa omnia gerebantur, rettulit inde pro consule et rescripsit imperator, ut ad eius comitatum idem Ingentius mitteretur, uolens maiores istorum, a quibus cotidie interpellabatur, in praesentia confutari, nihil tamen dubitans de purgatione, immo eam 14 cf. Breuic. III 23, 41 sqq. Optat. I 27 5 poena scripsi poenam codd. v alt . et om. cv detestabilem Bm2b indulgentiam Bb 9 describenda scripsi scribenda codd. v 12 qui C 14 Aptugnensis v 15 intenderat ACc 16 instauretur BmJCml instauraretur Bm2b 18 iam] ut BmlC, del. Bm2, om. b 20 quidem BCb 21 eodem scripsi eidem codd. v 25 retulit BCbcv proconsul Bbcv 26 cominitatum Bm] 27 confutare Binl * uerborum quoque suorum manifestatione confirmans, sicut rescriptum eius ostendit. haec nos omnia documenta causae Felicis in manibus habebamus et disposueramus tradere recitanda. in quo ipsi nos praeuenerunt et easdem imperatoris litteras de Ingentio ad se mittendo priores protulerunt et recitauerunt, iam fortasse nobis ea non recitaturis, quia sufficere putabamus etiam causam Caeciliani ita peractam esse, ut nihil amplius exigi uideretur. sed aduersariis nostris id agentibus, ut persecutio, quam maiores eorum apud imperatores nostris maioribus fecerunt, et eorum calumniae superatae cumulatius apparerent, quid faceremus nisi oblata libenter accipere et gratias domino in omnibus agere? Constantini ergo litteras ipsi protulerunt, ipsi recitauerunt. incredibile uidetur esse quod dico, sed gesta testantur: conscriptae sunt eorum prosecutiones, tenentur suscriptiones. ipsi, inquam, recitauerunt Constantinum suscripsisse, quod Aelianus pro consule in causa Felicis (audientiam) praebuerit conpetentem et quod a crimine traditionis innocentem Felicem fuisse constiterit, sed Ingentium ad comitatum suum propterea mitti uoluisse, ut his, inquit, qui in praesentiarum agunt et diurnis diebus interpellare non desinunt, praesentibus et coram adsistentibus apparere et intimari posset frustra eos Caeciliano inuidiam conparasse et aduersus eum uiolenter insurgere uoluisse. ipsi recitauerunt. quis nostrum hoc auderet optare, ut, quos iniquitas fecerat nostros accusatores, eos ueritas nostros faceret defensores? sic et illum Balaam, quem temporibus antiquis ad maledicendum dei populum conduxit iniquitas, benedicere conpulit ueritas. 15 Rescriptum Constantini ad Probianum; cf. Breuic. III 23, 41. Cresc. III 70, 81 27 cf. Num. 23 1 quoque om. c 2 causa codd . 6 nos b recitaturus BmlC recita- tari b 10 fecerunt Bbv fecerant 8. l. Am2, om. Cc 15 scripsisse v 16 elianus ACc alienus Bb proconsul Bm2bcv audientiam om. codd . 19 hiis b 20 diurnis scripsi diuturnis codd. v 21 apparere] apponere BmlC apponi Bm2b 22 possit v 23 conparare Augustinus 11. cc. aduerBos A 25 faceret Bb Sicut autem ordo consulum ostendit, quem tunc considerare temporis angustia non sinebat — neque enim praesto erant libelli, qui consulares uocantur, aut quisquam eos rem tam inanem crederet obiecturos, ut respondere nos uellent, quid misso Ingentio gestum fuerit uel utrum omnino sit missus Ingentius, cum et innocentiam Felicis proconsularis sententia declarauerit et eandem sententiam responsio imperatoris ab ipsis prolata et recitata firmauerit, et magis utique ipsi protulissent, si quid misso Ingentio pro se gestum fuisse confiderent —, sicut ergo consulum ordo declarat, primo Caecilianus episcopali iudicio Miltiadis est absolutus, deinde non post longum tempus Felicem proconsulari iudicio constitit innocentem, ac sic postea Caecilianus etiam ab imperatore inter partes cognoscente purgatus est, deinde post aliquot annos aduersarii eius ignominiosa illa indulgentia relaxati sunt. nam Miltiades iudicauit Constantino ter et Licinio iterum consulibus VI Nonas Octobres. Aelianus pro consule causam Felicis audiuit Uolusiano et Anniano consulibus XV Kal. Martias, id est post menses ferme quattuor. Constantinus ad Eumalium uicarium de purgatione Caeciliani scripsit Sabino et Rufino consulibus IIII Idus Nouembres, id est post biennium et menses prope octo. et idem imperator ad Ualerium uicarium de illorum exilio soluto et eorum furore deo uindici dimittendo litteras dedit Crispo et Constantino iterum consulibus III Nonas Maias, id est post quartum annum et mensem 16 anno 313 18 anno 314 20 anno 316; cf. Cresc. III 71, 82 24 anno 321 2 temporibus BC 7 declauerit c 12 longam Bm1 13 si C 14 congnoscente B aliquot (ali s. l. ml) B quot ACc quatuor v annos aliquot b; cf. p. 91,9 16 militiades Bml milciades b iterum] immo ter 17 sexto bv octobris Bm2b elianus codd . proconsul Am2Bm2bcv 18 aniano quintodecimo Klas (om . consulibus) b quinto decimo calendas v martii c 20 eum alium Bbc uincarium Bm1 21 Ruffino v quarto bv nouembris Bbc nouembrs C 22 ualerianum BCb (immo Uerinum, nisi Ualerius alterum nomen est; cf. 31, 54. Breuic. III 22, 40. 24, 42) 23 soluti ABmlC furori ABmlC 24 dederit ABmlC dederat c 25 tertio bv maii c annum quartum b ferme sextum. unde sine ullis ambagibus liquidissime constat siue misso ad comitatum Ingentio siue non misso nihil postea contra Caecilianum fuisse iudicatum, immo eum iudiciis quoque imperialibus uictorem aduersariorum et persecutorum suorum postea declaratum.; Eat nunc pars Donati totiens inprobata, totiens calumniosa, totiens mendax, totiens confutata, totiens modis omnibus superata atque confusa: adhuc iactet iudicem a nobis fuisse corruptum. quasi uox alia uictis esse consueuit! prorsus iudex corrumpendus fuit, ut quod ipsi bene egerant illius infirmaret auctoritas. sed nec male illos egisse dixerim; immo uero optime egerunt, qui contra suos errores pro ueritate tanta dixerunt. nam si causa eorum consideretur, re uera contra ipsos, si autem prosecutiones eorum legantur, magis secundum ipsos iudicauit. an uero in ea causa ille qui medius erat aduersaretur nobis, in qua illi qui ex aduerso stabant dixerunt protulerunt recitauerunt tanta pro nobis? quid emere a iudice deberemus, quando ab aduersariis illa non emimus quae iudicem cogerent, etiamsi ab ipsis accepisset pecuniam, pro nobis ferre sententiam? quamquam si non eum nossemus deum timentem et iustitae dilectorem et ab omnibus huiusmodi sordibus alienum, nos in illum talem suspicionem dirigere deberemus, qui [nimia patientia] cum eos uideret premi ueritate nec eis uideri uellet aduersus, nimium patienter pertulit homines per inania uagantes et tam multa superflua dicentes et ad eadem totiens conuicta redeuntes, ut gesta tantis uoluminibus onerata paene omnes pigeret euoluere et quemadmodum acta causa sit legendo cognoscere. quod illi utrum magis inopia ueritatis an industria calliditatis egerint nescio. hinc tamen solum causam tam pessimam utcumque adiuuare 2 commitatum BmlC 4 imperalibus Bml uictorum c 6 eat] tt B et Cmlb 8 seperata Cml 9 consuenerit cv 11 illos male c illo C 17 pro nobis tanta b 21 pr . et v ut ABmlCc aut Bm2b delictorem Am2 23 nimia patientia deleui 30 pessimum Bml potuerunt, quam potius deserere debuerunt. denique si in illos qui egerunt intendant ceteri accusationem eosque potius asserant a nobis fuisse corruptos, ut tot prosecutionibus uel a se prolatis lectionibus sic adiuuarent causam nostram, sic perimerent suam, nescio quemadmodum se possint defendere et ab ista suspicione purgare, nisi forte dicant: \'si corrupti essemus, causam tam malam et per nos et per illos conuictam cito etiam finiremus. nunc uero uel inde credite nos ex animo adfuisse et aliquid prodesse uoluisse, quod multum loquendo egimus, ne quod actum est facile legeretur et nos esse uictos cito cognosceretur\'. si hoc ab eis non fieret, nec ipsis nec nobis iurantibus forsitan crederetur illa, quae pro nobis contra se et tam multa dixerunt et tam multa legerunt, gratis eos nobis omnia praestitisse. nec tamen ipsis, sed deo potius hinc agimus gratias. ut enim illa omnia uel loquendo uel legendo pro causa nostra promerent atque propalarent, ueritas eos torsit, non caritas inuitauit.