Illud etiam, quod in causa Maximianistarum ipsi quoque suo iudicio declararunt, nec propter malos unitatem deserendam, qui Maximiani socios a Maximiano dixerunt non fuisse pollutos et eos inde quos damnauerunt in honore integro susceperunt et baptismum Christi licet foris ab ecclesia datum agnoscendum potius quam destruendum esse monstrarunt, cum a Feliciano in schismate baptizatos et cum illo postea receptos iterum baptizare non ausi sunt, etiam hoc ergo cum in nostro mandato legerent, tacendum potius et praetereundum quam ulla contradictione refricandum esse censuerunt. causam etiam Caeciliani a causa ecclesiae in nostro mandato distinctam et tamen etiam ipsam omni ex parte defensam respondendo prorsus non attigerunt. quis ergo eos illi mandato nostro respondisse arbitretur, quando contra haec omnia nullum uerbum facere nec saltem qualiscumque responsionis obumbratione conati sunt? quod autem uisi sunt respondere, legat qui uo- luerit et iudicet eidem ipsi mandato nostro conferens litteras eorum praeter responsionem quam continuo reddidimus, qua omnia uanitatis eorum machinamenta subuersa sunt. Iam illud, si montes aureos daremus, quando emere possemus, quod obiecta sibi Maximiani causa, ut intellegerent eo modo non obfuisse Caeciliano concilium, quo in eum absentem septuaginta episcopi quod uoluerunt pronuntiauerunt, quomodo non obfuit Primiano, cum similiter absentem pro Maximiano centum ferme episcopi damnauerunt, uehementissime perturbati et in horrendas contrusi angustias 5 inaximianistrarum B 6 nec c ne ABCb non v 12 ergo del. Bm2, om. b 14 refrenandum Bm2b, refragandum mg. Bm2 16 ex omni BCb 17 attingerunt Bml 18 haec omnia contra bml nullam Bml 19 saltim Am2BmlC 25 possumus v 26 concilio Bml 29 uehementisse b responderunt nec causam causae nec personam praeiudicare personae, his paucissimis uerbis totam nostram causam, de qua cum eis superius confligebamus, omnino inuictam esse firmantes? quid enim aliud agebamus, tot testimoniis sanctorum eloquiorum, tanta auctoritate prophetarum apostolorum episcoporum ipsorumque aduersariorum demonstrantes bonos a malis sacramentorum communione non pollui, si corde uoluntate moribus operibus diuersas habeant causas gerantque personas? quid enim aliud laborabamus, nisi ut appareret nec causam causae nec personam praeiudicare personae? hoc ipsi breuiter conpulsi summa necessitate dixerunt, quia, cum a nobis diu diceretur, ueritati cedere noluerunt. Illud etiam quibus thesauris, quibus opibus, quibus pretiosorum lapidum aggeribus emendum fuit, quod maiores suos apud imperatorem Constantinum persecutos Caecilianum non confiteri tantum, uerum etiam profiteri atque gloriari minime dubitarunt eumque ab imperatore damnatum etiam mentiendo adseuerare conati sunt? ubi est illa uox, qua uos decipere consuerunt nobis inuidiam concitantes, quod apud imperatorem causam agamus ecclesiae? ubi sunt uerba Primiani apud acta magistratus Carthaginiensis expressa: \'illi portant multorum imperatorum sacras, nos sola offerimus euangelia\'? ubi est illa praeclara laudatio, qua extollunt separationem suam, dicentes eam esse ecclesiam ueritatis quae persecutionem patitur, non quae facit? nempe elisa est, nempe prostrata. leguntur prosecutiones eorum; negare non possunt, quia leguntur etiam suscriptiones eorum. tenemus eos confitentes profitentes gloriantes maiores suos Caecilianum apud imperatorem grauiter persecutos, tenemus etiam Caecilianum 24 cf. cap. 16, 20 extr. 2 hiis b 6 malos a bonis codd . 9 laboramus BCb 10 personam personae praeiudicare BCb 11 sumna C qui coni. v 19 consueuerunt v 21 carthaginensis Bb 22 sacra codd . soli Aml 26 persecutiones Bbv 29 prosequentibus Bm2b persequentibus eis ab imperatore damnatum. non ergo iam clament segregationem suam ideo esse ecclesiam ueritatis, quia persecutionem non facit sed patitur, aut fateantur non eam fuisse ecclesiam ueritatis, quando a maioribus eorum Caecilianus patiebatur. si enim continuo boni sunt qui persecutionem patiuntur, bonus -erat Caecilianus quando patiebatur; si autem potest quidem fieri, ut et mali persecutionem patiantur, sed boni non possunt esse qui faciunt, non erant boni maiores eorum quando Caecilianum persequebantur. porro si fieri potest, ut et boni faciant et mali patiantur, non ideo nos culpandi sumus nec ideo isti laudandi, quia tale aliquid patiuntur, quale Caecilianum maioribus suis facientibus passum esse gloriantur. et tamen Caecilianum ab imperatore damnatum omnino non constitit, sed in eius absolutione atque. purgatione, quae iudicii episcopalis et imperialis recitatione constiterat, nihil postea probari potuit inmutatum. ita factum est, ut remota, Caeciliani damnatione, de qua ipsi mentiti sunt, remanserit persecutio, quam maiores suos fecisse confessi sunt. Parum fuit, ut Caecilianum ab imperatore damnatum et mentiendo gloriari auderent et asserendo probare non possent. insuper etiam probauerunt et nostra in eam rem documenta fortius adiuuerunt, Caeciliani absolutionem mansisse firmissimam, non, sicut mentiti fuerant, imperatoris posteriore iudicio in contrarium commutato. nam primo Mileuitanae ecclesiae catholicum episcopum Optatum recitandum petiuerunt, pollicentes inde se probaturos Caecilianum ab imperatore -damnatum. quae lectio cum magis contra eos recitaretur, nemo risum potuit continere. qui tamen risus non utique conscriptioni gestorum potuisset adiungi et omnino latuisset, nisi et 25 cf. Breuic. III 20, 38 1 eis 8. 1. Bml, et b, om. ACc eis persequentibus v 2 se congregationem BCb 11 patiantur BCb 13 imperatorem cml 15 nil v 20 alt . et] ea et BmlCm2 ea Cml 24 miliuitanae BCm2b 25 obtatum BC petiuerunt scripsi putauerunt codd. v, cf. p. 87, 4 27 qu.allelectio (i eras.) A quae electio ex qua electio Cm2, et c ipsum latere non sinerent dicentes: \'audiant qui riserunt.\' hoc sane scriptum est et suscriptum. quod enim pro se legi uoluerunt, ambiguum fuit. unde cum rectissime cognitor iussisset paulo superius recitari, ut inde si possent uerba illa clarescerent, hoc recitatum est quod nolebant, id est Caecilianum fuisse purgatum, quem prius legendum dederant non sicut iactabant damnatum, sed Brixae bono pacis retentum. hic cum dixissent illis uerbis Optatum damnationem Caeciliani extenuare uoluisse, dictum est eis, ut euidentem Caeciliani damnationem aliunde recitarent, ut ab Optato eam extenuatam posset ostendi, qui apertissime scripserat Caecilianum fuisse purgatum. hoc cum facere omnino non possent, interiectis atque consummatis omnium morarum superfluis ambagibus apertissime nos adiuuare coeperunt. tamquam enim a nobis essent instructi uel tamquam nobiscum ad innocentiam Caeciliani defendendam declarandamque delecti, cum quaereretur ab eis, ut, si possent, ostenderent quod dicebant, posteriore iudicio Caecilianum ab imperatore damnatum, cuius imperatoris litteras legeramus quae illum ostenderant absolutum, protulerunt libellum maiorum suorum ad eundem Constantinum imperatorem datum, quo apertissime demonstrarant illius iudicio se potius fuisse damnatos. contigit enim eis apud imperatoriam potestatem quod inimicis sancti Danihelis, qui hoc ab eisdem leonibus passi sunt quod pati uoluerant innocentem. hic cum breuiter admonuissemus illum libellum pro nobis contra se potius recitasse, aliud addiderunt, proferentes eiusdem imperatoris litteras ad Uerinum uicarium datas, ubi eos grauiter detestatus et domini 19 cf. Breuic. III 21, 39 23 cf. Dan. 6, 24 26 cf. Breuic. III 22, 40 6 legendo didicerant mg.B mg.b 7 brixe Cml brixiae cet. (v) dixisset BCb 8 uoluisset B 11 quia Bb apertissime om. Bb scribserat AC 12 intericectis Cml consumatis BC 18 legeremus Bml 19 libello Cml 21 demonstrabant Bm2b demonstrarent cv 22 imperatorem am Cvil 23 danielis BCb(v) 24 ammonuissemus c 26 proferentes (profe in ras. m2) A, et cv parentes BmlC pariter Bm2b 27 ueninum Cml detestatur Av iudicio, qui iam in eos coeperat uindicare, dimittens ignominiosissima indulgentia de exilio relaxauit. ita manifestissime constitit non solum nullam Caeciliani damnationem fuisse postea consecutam, uerum etiam eius absolutionem atque purgationem et poena illorum et detestabili indulgentia fuisse firmatam. haec tam excellentia documenta., quod fatendum est, non habe bamus in manibus, sed forsitan, si alicubi esse audiremus, unde nobis gratis dari non possent, quolibet praemio perueniremus ut nobis describenda permitterentur. quantum autem daremus, si uenale proponeretur, ut pro nobis etiam ab ipsis aduersariis legerentur? Quid uidetur addi iam posse, ut nos cumulatius adiuuarent? et tamen addiderunt. commemorauerunt enim causam Felicis Aptugensis, a quo Caecilianus fuerat ordinatus, cui Felici traditionis crimen intenderant. absoluto autem Caeciliano cum perficiendae instaretur unitati, quaestionem de isto Felice commouerant, eo modo posse arbitrantes Caecilianum iam purgatum alienis criminibus inretiri. etiam haec ergo causa Felicis discussa est proconsulari iudicio, ubi liquidissime innocentia Felicis apparuit. sed quoniam quidam Ingentius, qui eodem iudicio aduersum Felicem falsum se fecisse confessus est, nec puniri facile debuit, ubi causa episcopi uertebatur, nec facile a proconsule dimitti potuit tanti criminis reus nisi imperatore consulto, quo instante illa omnia gerebantur, rettulit inde pro consule et rescripsit imperator, ut ad eius comitatum idem Ingentius mitteretur, uolens maiores istorum, a quibus cotidie interpellabatur, in praesentia confutari, nihil tamen dubitans de purgatione, immo eam 14 cf. Breuic. III 23, 41 sqq. Optat. I 27 5 poena scripsi poenam codd. v alt . et om. cv detestabilem Bm2b indulgentiam Bb 9 describenda scripsi scribenda codd. v 12 qui C 14 Aptugnensis v 15 intenderat ACc 16 instauretur BmJCml instauraretur Bm2b 18 iam] ut BmlC, del. Bm2, om. b 20 quidem BCb 21 eodem scripsi eidem codd. v 25 retulit BCbcv proconsul Bbcv 26 cominitatum Bm] 27 confutare Binl * uerborum quoque suorum manifestatione confirmans, sicut rescriptum eius ostendit. haec nos omnia documenta causae Felicis in manibus habebamus et disposueramus tradere recitanda. in quo ipsi nos praeuenerunt et easdem imperatoris litteras de Ingentio ad se mittendo priores protulerunt et recitauerunt, iam fortasse nobis ea non recitaturis, quia sufficere putabamus etiam causam Caeciliani ita peractam esse, ut nihil amplius exigi uideretur. sed aduersariis nostris id agentibus, ut persecutio, quam maiores eorum apud imperatores nostris maioribus fecerunt, et eorum calumniae superatae cumulatius apparerent, quid faceremus nisi oblata libenter accipere et gratias domino in omnibus agere? Constantini ergo litteras ipsi protulerunt, ipsi recitauerunt. incredibile uidetur esse quod dico, sed gesta testantur: conscriptae sunt eorum prosecutiones, tenentur suscriptiones. ipsi, inquam, recitauerunt Constantinum suscripsisse, quod Aelianus pro consule in causa Felicis (audientiam) praebuerit conpetentem et quod a crimine traditionis innocentem Felicem fuisse constiterit, sed Ingentium ad comitatum suum propterea mitti uoluisse, ut his, inquit, qui in praesentiarum agunt et diurnis diebus interpellare non desinunt, praesentibus et coram adsistentibus apparere et intimari posset frustra eos Caeciliano inuidiam conparasse et aduersus eum uiolenter insurgere uoluisse. ipsi recitauerunt. quis nostrum hoc auderet optare, ut, quos iniquitas fecerat nostros accusatores, eos ueritas nostros faceret defensores? sic et illum Balaam, quem temporibus antiquis ad maledicendum dei populum conduxit iniquitas, benedicere conpulit ueritas. 15 Rescriptum Constantini ad Probianum; cf. Breuic. III 23, 41. Cresc. III 70, 81 27 cf. Num. 23 1 quoque om. c 2 causa codd . 6 nos b recitaturus BmlC recita- tari b 10 fecerunt Bbv fecerant 8. l. Am2, om. Cc 15 scripsisse v 16 elianus ACc alienus Bb proconsul Bm2bcv audientiam om. codd . 19 hiis b 20 diurnis scripsi diuturnis codd. v 21 apparere] apponere BmlC apponi Bm2b 22 possit v 23 conparare Augustinus 11. cc. aduerBos A 25 faceret Bb