<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="49" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="29" unit="altchapter"/> Iam uero ut mandato nostro, ubi uniuersam <lb/>
            causam complexi fueramus, nec repentinis uerbis, sed conscriptis <lb/>
            litteris respondendum putarent, quanti emendum fuit? <lb n="5"/>
            sic enim constitit eos respondere non potuisse his omnibus, <lb/>
            quae in nostro mandato posita nec attingere omnino suis litteris <lb/>
            uoluerunt. neque enim potest aliquis dicere prosecutionem <lb/>
            nostram memoriter eos non potuisse retinere et propterea rebus <lb/>
            necessariis non omnibus respondere uoluisse. editum est eis<lb n="10"/>
            mandatum nostrum per notoriam postulantibus et hoc ipsum <lb/>
            allegantibus, ut instructi possent ad omnia respondere. et <lb/>
            cum iam septem delecti essent a ceteris, qui omnia pro omnibus <lb/>
            agerent, litteras tamen ipsas, quibus nostro mandato <lb/>
            respondere conati sunt, totius concilii sui nomine protulerunt<lb n="15"/>
            tamquam epistulam ab omnibus illis ad cognitorem datam. <lb/>
            quam si nollemus admittere, iure optimo faceremus. neque <lb/>
            enim ordinis erat, ut post iniunctam septem hominibus causam <lb/>
            iam quicquam nisi per illos qui delecti fuerant ageretur. sed <lb/>
            ne litteris nostris litteras eorum timuisse uideremur, sine ulla<lb n="20"/>
            haesitatione ut legerentur allegarentur admisimus. optandum <lb/>
            enim et ut dixi emendum erat, ut post tot dierum dilationem, <lb/>
            quam eis petentibus concesseramus, adferrent elucubratum <lb/>
            laborem, in quo eos mandato nostro non respondisse satis <lb/>
            utrasque litteras legentibus appareret et nos eisdem ipsis litteris<lb n="25"/>
            eorum sine ulla dilatione mox respondisse constaret. si <lb/>
            enim homines tam tardo ingenio sunt, ut eos arbitrentur

<note type="footnote"> * 1 cf. Gal. 6, 5 4 cf. Breuic. III 8, 10, </note>

<note type="footnote"> 1 neeausam <hi rend="italic">B</hi> 4 fuerimus <hi rend="italic">codd</hi>. repentinis <hi rend="italic">bcv</hi> rentinis <hi rend="italic">A</hi> retinis <hi rend="italic">BC</hi> <lb/>
            retentis <hi rend="italic">mg. B</hi> 6 potuisset <hi rend="italic">BmlC</hi> hiis <hi rend="italic">b</hi> 7 posita sunt nec <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            litteris suis c 9 potuisset <hi rend="italic">Bml</hi> 11 notariam c ipsis <hi rend="italic">Bm2</hi> <lb/>
            13 dilecti <hi rend="italic">Am2BmlC</hi> delecti essent septem <hi rend="italic">b</hi> quia <hi rend="italic">Bml</hi> 17 nollimus <lb/>
            <hi rend="italic">Am2</hi> nolimus <hi rend="italic">BCm2b</hi> nolumus <hi rend="italic">Cml</hi> 19 delicti <hi rend="italic">BmlC</hi> 21 allegarent <lb/>
            <hi rend="italic">c, om. v; cf. Cresc. IIII 56,</hi> 66 quae gesta cum apud acta <lb/>
            Zenophili consularis recitarentur eisque insererentur 25 apparet <lb/>
            <hi rend="italic">AC</hi> ipsis <hi rend="italic">om. c</hi> 27 arbiterentur <hi rend="italic">Cml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="151"/>
            aliquid dixisse, in quibus locis mandati nostri tacere noluerunt, <lb/>
            neminem puto esse tam stolidum, qui etiam in his locis aliquid <lb/>
            eos respondisse existimet, in quibus omnino tacuerunt. <lb/>
            non enim parua uel quasi contemnenda sunt, cum in his potius <lb/>
            omnis causa consistat. <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="50" subtype="section" type="textpart"><p>Nam testimonia scripturarum, quibus adseruimus ecclesiam <lb/>
            cui communicamus ab Hierusalem coeptam toto terrarum <lb/>
            orbe diffundi, tamquam omnino dicta non fuerint, praeterierunt <lb/>
            magna mole diuinae auctoritatis oppressi. item quod in nostro <lb/>
            mandato positum est de beato Cypriano, qui tolerandos potius <lb n="10"/>
            in ecclesia malos quam propter eos ecclesiam deserendam et <lb/>
            praecepto admonuit et suo confirmauit exemplo, attingere <lb/>
            omnino non ausi sunt, credo intellegentes, quod, Cypriani <lb/>
            auctoritatem si in aliquo scripto eius labefactare temptarent, <lb/>
            faterentur etiam nos recte auctoritati eius non cedere in eo, <lb n="15"/>
            quod de iterando baptismo solent eius placita uel decreta <lb/>
            proferre. quam(quam) nec ipsam de baptismo Cypriani sententiam <lb/>
            aperte commemorare uoluerunt, scientes etiam illic, <lb/>
            si facerent, se offensuros esse naufragium, quoniam Cyprianus <lb/>
            non reliquit unitatem et cum eis in illa permansit, qui de hac <lb n="20"/>
            re diuersa senserunt. unde aut tunc ecclesia perisse dicenda <lb/>
            est et non fuit iam, ex qua nasceretur Donatus illorum, aut <lb/>
            si, quod uerum est, permansit ecclesia, non in ea contaminant <lb/>
            mali bonos, sicut Cyprianus etiam iudicauit, qui cum diuersa <lb/>
            sentientibus in eadem uniuersitate permansit. ac per hoc isti <lb n="25"/>
            se detestando sacrilegio schismatis induerunt, qui propter <lb/>
            nescio quorum crimina non probata, etiamsi uera essent, nullo

<note type="footnote"> 7 cf. Luc. 24, 47 10 cf. Cypr. epist. 54, 3\' </note>

<note type="footnote"> 1 dixisis.e <hi rend="italic">B</hi> dixisisse <hi rend="italic">(tert</hi>. s <hi rend="italic">s. 1.) C</hi> 2 hiis <hi rend="italic">b</hi> 3 exsistimet <hi rend="italic">ut <lb/>
            uid. Aml</hi> exestimet <hi rend="italic">Am2Cml</hi> 4 praua <hi rend="italic">Bml</hi> non sunt <hi rend="italic">cml</hi> hiia <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            7 orbe terrarum <hi rend="italic">b</hi> 8 diffudit <hi rend="italic">BmlC</hi> fuerunt <hi rend="italic">Bml</hi> 10 tolerando <lb/>
            <hi rend="italic">ABC</hi> 12 ammonuit c 13 credo <hi rend="italic">v</hi> crn <hi rend="italic">A</hi> ceterum <hi rend="italic">Am2BCbc</hi> 15 auctoritate <lb/>
            <hi rend="italic">BmlC</hi> 17 quamquam <hi rend="italic">scripsi</hi> quam <hi rend="italic">codd. v</hi> cipriano <hi rend="italic">Bml</hi> <lb/>
            20 reliquid <hi rend="italic">BmlC</hi> 21 docenda <hi rend="italic">Bml</hi> 25 uniuersitate <hi rend="italic">scripsi</hi> diuersi- <lb/>
            {-sa-Bml)tate <hi rend="italic">codd. v, cf. index s. u</hi>. uniuersitas </note> <lb/>
             
<pb n="152"/>
            modo se ab unitate toto orbe diffusa separare debuerunt. hoc <lb/>
            illi quantum intellegitur praeuidentes ab illo testimonio Cypriani, <lb/>
            quod in nostro mandato commemoratum est, toto silentio <lb/>
            transierunt. 
</p></div><div n="51" subtype="section" type="textpart"><p>Illud etiam, quod in causa Maximianistarum ipsi quoque<lb n="5"/>
            suo iudicio declararunt, nec propter malos unitatem deserendam, <lb/>
            qui Maximiani socios a Maximiano dixerunt non fuisse <lb/>
            pollutos et eos inde quos damnauerunt in honore integro susceperunt <lb/>
            et baptismum Christi licet foris ab ecclesia datum <lb/>
            agnoscendum potius quam destruendum esse monstrarunt, cum <lb n="10"/>
            a Feliciano in schismate baptizatos et cum illo postea receptos <lb/>
            iterum baptizare non ausi sunt, etiam hoc ergo cum in nostro <lb/>
            mandato legerent, tacendum potius et praetereundum quam <lb/>
            ulla contradictione refricandum esse censuerunt. causam etiam <lb/>
            Caeciliani a causa ecclesiae in nostro mandato distinctam et<lb n="15"/>
            tamen etiam ipsam omni ex parte defensam respondendo prorsus <lb/>
            non attigerunt. quis ergo eos illi mandato nostro respondisse <lb/>
            arbitretur, quando contra haec omnia nullum uerbum <lb/>
            facere nec saltem qualiscumque responsionis obumbratione <lb/>
            conati sunt? quod autem uisi sunt respondere, legat qui uo-<lb n="20"/>
            luerit et iudicet eidem ipsi mandato nostro conferens litteras <lb/>
            eorum praeter responsionem quam continuo reddidimus, qua <lb/>
            omnia uanitatis eorum machinamenta subuersa sunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>