Iam uero ut mandato nostro, ubi uniuersam causam complexi fueramus, nec repentinis uerbis, sed conscriptis litteris respondendum putarent, quanti emendum fuit? sic enim constitit eos respondere non potuisse his omnibus, quae in nostro mandato posita nec attingere omnino suis litteris uoluerunt. neque enim potest aliquis dicere prosecutionem nostram memoriter eos non potuisse retinere et propterea rebus necessariis non omnibus respondere uoluisse. editum est eis mandatum nostrum per notoriam postulantibus et hoc ipsum allegantibus, ut instructi possent ad omnia respondere. et cum iam septem delecti essent a ceteris, qui omnia pro omnibus agerent, litteras tamen ipsas, quibus nostro mandato respondere conati sunt, totius concilii sui nomine protulerunt tamquam epistulam ab omnibus illis ad cognitorem datam. quam si nollemus admittere, iure optimo faceremus. neque enim ordinis erat, ut post iniunctam septem hominibus causam iam quicquam nisi per illos qui delecti fuerant ageretur. sed ne litteris nostris litteras eorum timuisse uideremur, sine ulla haesitatione ut legerentur allegarentur admisimus. optandum enim et ut dixi emendum erat, ut post tot dierum dilationem, quam eis petentibus concesseramus, adferrent elucubratum laborem, in quo eos mandato nostro non respondisse satis utrasque litteras legentibus appareret et nos eisdem ipsis litteris eorum sine ulla dilatione mox respondisse constaret. si enim homines tam tardo ingenio sunt, ut eos arbitrentur * 1 cf. Gal. 6, 5 4 cf. Breuic. III 8, 10, 1 neeausam B 4 fuerimus codd . repentinis bcv rentinis A retinis BC retentis mg. B 6 potuisset BmlC hiis b 7 posita sunt nec b litteris suis c 9 potuisset Bml 11 notariam c ipsis Bm2 13 dilecti Am2BmlC delecti essent septem b quia Bml 17 nollimus Am2 nolimus BCm2b nolumus Cml 19 delicti BmlC 21 allegarent c, om. v; cf. Cresc. IIII 56, 66 quae gesta cum apud acta Zenophili consularis recitarentur eisque insererentur 25 apparet AC ipsis om. c 27 arbiterentur Cml aliquid dixisse, in quibus locis mandati nostri tacere noluerunt, neminem puto esse tam stolidum, qui etiam in his locis aliquid eos respondisse existimet, in quibus omnino tacuerunt. non enim parua uel quasi contemnenda sunt, cum in his potius omnis causa consistat. Nam testimonia scripturarum, quibus adseruimus ecclesiam cui communicamus ab Hierusalem coeptam toto terrarum orbe diffundi, tamquam omnino dicta non fuerint, praeterierunt magna mole diuinae auctoritatis oppressi. item quod in nostro mandato positum est de beato Cypriano, qui tolerandos potius in ecclesia malos quam propter eos ecclesiam deserendam et praecepto admonuit et suo confirmauit exemplo, attingere omnino non ausi sunt, credo intellegentes, quod, Cypriani auctoritatem si in aliquo scripto eius labefactare temptarent, faterentur etiam nos recte auctoritati eius non cedere in eo, quod de iterando baptismo solent eius placita uel decreta proferre. quam(quam) nec ipsam de baptismo Cypriani sententiam aperte commemorare uoluerunt, scientes etiam illic, si facerent, se offensuros esse naufragium, quoniam Cyprianus non reliquit unitatem et cum eis in illa permansit, qui de hac re diuersa senserunt. unde aut tunc ecclesia perisse dicenda est et non fuit iam, ex qua nasceretur Donatus illorum, aut si, quod uerum est, permansit ecclesia, non in ea contaminant mali bonos, sicut Cyprianus etiam iudicauit, qui cum diuersa sentientibus in eadem uniuersitate permansit. ac per hoc isti se detestando sacrilegio schismatis induerunt, qui propter nescio quorum crimina non probata, etiamsi uera essent, nullo 7 cf. Luc. 24, 47 10 cf. Cypr. epist. 54, 3\' 1 dixisis.e B dixisisse (tert . s s. 1.) C 2 hiis b 3 exsistimet ut uid. Aml exestimet Am2Cml 4 praua Bml non sunt cml hiia b 7 orbe terrarum b 8 diffudit BmlC fuerunt Bml 10 tolerando ABC 12 ammonuit c 13 credo v crn A ceterum Am2BCbc 15 auctoritate BmlC 17 quamquam scripsi quam codd. v cipriano Bml 20 reliquid BmlC 21 docenda Bml 25 uniuersitate scripsi diuersi- {-sa-Bml)tate codd. v, cf. index s. u . uniuersitas modo se ab unitate toto orbe diffusa separare debuerunt. hoc illi quantum intellegitur praeuidentes ab illo testimonio Cypriani, quod in nostro mandato commemoratum est, toto silentio transierunt. Illud etiam, quod in causa Maximianistarum ipsi quoque suo iudicio declararunt, nec propter malos unitatem deserendam, qui Maximiani socios a Maximiano dixerunt non fuisse pollutos et eos inde quos damnauerunt in honore integro susceperunt et baptismum Christi licet foris ab ecclesia datum agnoscendum potius quam destruendum esse monstrarunt, cum a Feliciano in schismate baptizatos et cum illo postea receptos iterum baptizare non ausi sunt, etiam hoc ergo cum in nostro mandato legerent, tacendum potius et praetereundum quam ulla contradictione refricandum esse censuerunt. causam etiam Caeciliani a causa ecclesiae in nostro mandato distinctam et tamen etiam ipsam omni ex parte defensam respondendo prorsus non attigerunt. quis ergo eos illi mandato nostro respondisse arbitretur, quando contra haec omnia nullum uerbum facere nec saltem qualiscumque responsionis obumbratione conati sunt? quod autem uisi sunt respondere, legat qui uo- luerit et iudicet eidem ipsi mandato nostro conferens litteras eorum praeter responsionem quam continuo reddidimus, qua omnia uanitatis eorum machinamenta subuersa sunt.