Quid adhuc expectatis, quid pro nobis pronuntiauerit cognitor, cum uideatis, quid contra se ipsos episcoporum uestrorum pronuntiauerit timor? dederat certe ipse cognitor potestatem, ut alium cum illo quem uellent iudicem constituerent, quod illi recusauerunt, quoniam si aliquem delegissent, mentiri uobis non possent etiam a nobis ipsum fuisse corruptum. sed fecerunt quod recusauerunt: prorsus constituerunt cum illo alterum iudicem, non quemlibet extraneum, sed intimum suum. ecce ipse timor eorum alius iudex fuit. certe ipse a nobis nihil accepit et pro nobis libere iudicauit: non gratificatus est eorum personae quibus internus haerebat. de quorum secreto cubiculo procedebat, et antequam causa diceretur prior iudicauit, quia eam prior in ipsorum corde cognouit. denique processit ille ut causam nosset, processit iste qui nouerat; ille iudicauit stando audiendo loquendo, iste tantummodo in medium procedendo. puto quod melius dicebant ut iam causa non ageretur; quanto enim citius eam finiuit litigatorum timor quam cognitoris labor! ille quaerebat quid ex eorum chartulis legeretur, iste indicauit quid in eorum cordibus ageretur. Quoniam autem ad hoc uenerant territi eis, quae prolata fuerant recitanda, ut dicerent iam lapsam esse causam temporibus et agi non posse, proposuerunt nobis quod iam fuerat ante transactum, ut, si de scripturis sanctis ageremus, illa minime legerentur, si autem illa recitanda eligeremus, habere se ualidam praescriptionem, ut lapsam temporibus causam omnino agi non sinerent, cum ipsi non seruauerint quod ante promiserant, se mandato nostro, ubi nos ecclesiae 23 cf. Breuic. III 5, 6\' 5 l\'ecusarunt c 8 alterum cum illo b iudicet Bml 16 dicerent v 17 causa iam non (tr. ml) A, et cv non iam causa (casa Bml) BCb agerentur BCb 18 quaerebant Cml 19 carthulis ABmlCml cartulis Bm2Cm2bc iudicauit B 21 quoniam scripsi quomodo codd. v 22 et 26 labsam ABmlC 24 si s. t. b 25 recitandae (sic) Am2 eligeremus Amlc legeremus Am2BCbv, cf. Breuic. III 5, 6 post med . 10* causam scripturarum testimoniis egisse confessi sunt, similiter [sej scripturarum testimoniis responsuros, qui petitorum discutiendas esse personas non more disputantium, sed more litigantium contendebant: respondimus ergo eis, ut, si nihil aliud agi mallent, nisi ut quaereretur quae uel ubi sit catholica ecclesia, causam eius nos non nisi diuinis quibus praenuntiata est testimoniis ageremus; si autem hominibus aliqua crimina obicerent, quoniam nec ipsi ea possent testimoniis diuinis, sed aliquibus aliis talibus documentis ostendere, etiam nos ea documentis talibus purgaturos. sic illis adsidue sua inania repetentibus haec a nobis perseuerantissime repetita sunt; sic eos ueritas uicit et ad illa quae protuleramus audienda confutatos superatosque constrinxit. uidebant enim, si nulla crimina Caeciliani obicerent communioni nostrae, nihil sibi remanere, unde suam ab unitate separationem aliquo modo excusarent, si autem obicerent crimina Caeciliani. nec a se nisi talibus documentis posse asseri nec a nobis aliter posse defendi. Iam uero illud inter hos eorum contentiosissimos strepitus quanti emendum fuit, quod, cum diceremus hoc nos proponere, ut crimina, quae solent obicere nostrae communioni quae per omnes gentes dilatatur, probarent si possent, ut hinc. eorum separatio utrum iusta fuerit nosceretur, responderunt alienam causam nos agere uelle, hoc est transmarinarum ecclesiarum quibus haec non obicerent, quoniam inter Afros esset ista contentio, illas uero ecclesias potius expectare debere, ut eos sibi copulent, qui in hac conlatione uicerint, et ipsi cum eis habeant catholicum nomen? quid ergo adhuc quaeritis quidue dubitatis, quam ecclesiam tenere debeatis? ecce habetis eam, contra quam uestri episcopi causam se non habere confessi sunt, cui communio nostra coniuncta est, unde ipsorum 19 cf. Breuic. III 3, 3 2 se deleui 4 respondemus Bm2 6 causa BmlCc 10 documenta Cml purgatoros Bml - 15 ***aliquo (quo eras., ali m2) A quo BCbc quoquo v 17 posse aliter v 20 communioni nostrae c communio separata est. si enim modo eam expectare debere dixerunt, ut qui nostrum uicerint ipsi ei copulentur et cum illa teneant catholicum nomen, iam utique maiores nostri maiores eorum ante uicerunt; ideo illi ecclesiae copulati catholicum nomen in eius unitate tenuerunt. isti autem si a maioribus nostris iam in suis maioribus uicti sunt, quare nobiscum adhuc usque contendunt? si autem uicti non sunt, quare non communicant illi ecclesiae, quam negare catholicam non ualentes nullam causam contra eam se habere confessi sunt? ecce ecclesia catholica transmarina in tot gentibus dilatata, quam debere expectare dixerunt, ut eos sibi qui uicerint copulet, quomodo expectare debet eos sibi copulare qui uicerint, nisi ab eis criminibus, de quibus inter nos agitur, aliena sit? nam si ab eis aliena non est, etiam ipsa rea uicta cum uictis quomodo sibi est copulatura uictores? porro si ab his criminibus, sicut fatentur, aliena est, alieni et nos sumus, qui eidem communione cohaeremus. nam si propter istam communionem nos contaminat crimen alienum, et ipsam cui communicamus crimen contaminat nostrum. sed ipsam confessi sunt non pollutam crimine Afrorum, quamuis ei sacramentorum communione socientur. ibi ergo conuicti sunt nec nos pollui potuisse crimine illorum, quibus sacramentorum communione sociamur, quia nullo nexu consensionis inuoluimur. quamquam et ipsius Caeciliani uictrix causa eisdem uerbis istorum facillime demonstratur. si enim confligentibus nobis expectare debet ecclesia transmarina ab istis criminibus aliena, ut eos qui uicerint sibi et catholico nomini adiungat, tunc expectabat, quando maiores istorum cum Caeciliano acriter confligebant. ille ergo tunc uicit, quem sibi post conflictum illa quae hoc expectauerat copulauit. aut si potuit et pollutum sibi in sacramentorum communione copulare et, sicut iam confessi sunt, ab his criminibus inpolluta persistere, multo magis uicimus, 1 eam modo c 6 iam s. I. b 15 est copulatum Bml copulat Bm2b hiis b 23 nullos C nexus BmlC 25 demonstretur Bm2b 32 hiis b hinc ostendentes proprium onus quemque portare et nec causam causae nec personam praeiudicare personae. Iam uero ut mandato nostro, ubi uniuersam causam complexi fueramus, nec repentinis uerbis, sed conscriptis litteris respondendum putarent, quanti emendum fuit? sic enim constitit eos respondere non potuisse his omnibus, quae in nostro mandato posita nec attingere omnino suis litteris uoluerunt. neque enim potest aliquis dicere prosecutionem nostram memoriter eos non potuisse retinere et propterea rebus necessariis non omnibus respondere uoluisse. editum est eis mandatum nostrum per notoriam postulantibus et hoc ipsum allegantibus, ut instructi possent ad omnia respondere. et cum iam septem delecti essent a ceteris, qui omnia pro omnibus agerent, litteras tamen ipsas, quibus nostro mandato respondere conati sunt, totius concilii sui nomine protulerunt tamquam epistulam ab omnibus illis ad cognitorem datam. quam si nollemus admittere, iure optimo faceremus. neque enim ordinis erat, ut post iniunctam septem hominibus causam iam quicquam nisi per illos qui delecti fuerant ageretur. sed ne litteris nostris litteras eorum timuisse uideremur, sine ulla haesitatione ut legerentur allegarentur admisimus. optandum enim et ut dixi emendum erat, ut post tot dierum dilationem, quam eis petentibus concesseramus, adferrent elucubratum laborem, in quo eos mandato nostro non respondisse satis utrasque litteras legentibus appareret et nos eisdem ipsis litteris eorum sine ulla dilatione mox respondisse constaret. si enim homines tam tardo ingenio sunt, ut eos arbitrentur * 1 cf. Gal. 6, 5 4 cf. Breuic. III 8, 10, 1 neeausam B 4 fuerimus codd . repentinis bcv rentinis A retinis BC retentis mg. B 6 potuisset BmlC hiis b 7 posita sunt nec b litteris suis c 9 potuisset Bml 11 notariam c ipsis Bm2 13 dilecti Am2BmlC delecti essent septem b quia Bml 17 nollimus Am2 nolimus BCm2b nolumus Cml 19 delicti BmlC 21 allegarent c, om. v; cf. Cresc. IIII 56, 66 quae gesta cum apud acta Zenophili consularis recitarentur eisque insererentur 25 apparet AC ipsis om. c 27 arbiterentur Cml aliquid dixisse, in quibus locis mandati nostri tacere noluerunt, neminem puto esse tam stolidum, qui etiam in his locis aliquid eos respondisse existimet, in quibus omnino tacuerunt. non enim parua uel quasi contemnenda sunt, cum in his potius omnis causa consistat. Nam testimonia scripturarum, quibus adseruimus ecclesiam cui communicamus ab Hierusalem coeptam toto terrarum orbe diffundi, tamquam omnino dicta non fuerint, praeterierunt magna mole diuinae auctoritatis oppressi. item quod in nostro mandato positum est de beato Cypriano, qui tolerandos potius in ecclesia malos quam propter eos ecclesiam deserendam et praecepto admonuit et suo confirmauit exemplo, attingere omnino non ausi sunt, credo intellegentes, quod, Cypriani auctoritatem si in aliquo scripto eius labefactare temptarent, faterentur etiam nos recte auctoritati eius non cedere in eo, quod de iterando baptismo solent eius placita uel decreta proferre. quam(quam) nec ipsam de baptismo Cypriani sententiam aperte commemorare uoluerunt, scientes etiam illic, si facerent, se offensuros esse naufragium, quoniam Cyprianus non reliquit unitatem et cum eis in illa permansit, qui de hac re diuersa senserunt. unde aut tunc ecclesia perisse dicenda est et non fuit iam, ex qua nasceretur Donatus illorum, aut si, quod uerum est, permansit ecclesia, non in ea contaminant mali bonos, sicut Cyprianus etiam iudicauit, qui cum diuersa sentientibus in eadem uniuersitate permansit. ac per hoc isti se detestando sacrilegio schismatis induerunt, qui propter nescio quorum crimina non probata, etiamsi uera essent, nullo 7 cf. Luc. 24, 47 10 cf. Cypr. epist. 54, 3\' 1 dixisis.e B dixisisse (tert . s s. 1.) C 2 hiis b 3 exsistimet ut uid. Aml exestimet Am2Cml 4 praua Bml non sunt cml hiia b 7 orbe terrarum b 8 diffudit BmlC fuerunt Bml 10 tolerando ABC 12 ammonuit c 13 credo v crn A ceterum Am2BCbc 15 auctoritate BmlC 17 quamquam scripsi quam codd. v cipriano Bml 20 reliquid BmlC 21 docenda Bml 25 uniuersitate scripsi diuersi- {-sa-Bml)tate codd. v, cf. index s. u . uniuersitas modo se ab unitate toto orbe diffusa separare debuerunt. hoc illi quantum intellegitur praeuidentes ab illo testimonio Cypriani, quod in nostro mandato commemoratum est, toto silentio transierunt.