<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="26" unit="altchapter"/> Quid adhuc expectatis, quid pro nobis pronuntiauerit <lb/>
            cognitor, cum uideatis, quid contra se ipsos episcoporum <lb/>
            uestrorum pronuntiauerit timor? dederat certe ipse <lb/>
            cognitor potestatem, ut alium cum illo quem uellent iudicem <lb/>
            constituerent, quod illi recusauerunt, quoniam si aliquem delegissent, <lb n="5"/>
            mentiri uobis non possent etiam a nobis ipsum fuisse <lb/>
            corruptum. sed fecerunt quod recusauerunt: prorsus constituerunt <lb/>
            cum illo alterum iudicem, non quemlibet extraneum, sed <lb/>
            intimum suum. ecce ipse timor eorum alius iudex fuit. certe <lb/>
            ipse a nobis nihil accepit et pro nobis libere iudicauit: non <lb n="10"/>
            gratificatus est eorum personae quibus internus haerebat. de <lb/>
            quorum secreto cubiculo procedebat, et antequam causa diceretur <lb/>
            prior iudicauit, quia eam prior in ipsorum corde cognouit. <lb/>
            denique processit ille ut causam nosset, processit iste qui <lb/>
            nouerat; ille iudicauit stando audiendo loquendo, iste tantummodo <lb n="15"/>
            in medium procedendo. puto quod melius dicebant ut <lb/>
            iam causa non ageretur; quanto enim citius eam finiuit litigatorum <lb/>
            timor quam cognitoris labor! ille quaerebat quid ex <lb/>
            eorum chartulis legeretur, iste indicauit quid in eorum cordibus <lb/>
            ageretur. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="27" unit="altchapter"/> Quoniam autem ad hoc uenerant territi eis, <lb/>
            quae prolata fuerant recitanda, ut dicerent iam lapsam esse <lb/>
            causam temporibus et agi non posse, proposuerunt nobis quod <lb/>
            iam fuerat ante transactum, ut, si de scripturis sanctis ageremus, <lb/>
            illa minime legerentur, si autem illa recitanda eligeremus, <lb n="25"/>
            habere se ualidam praescriptionem, ut lapsam temporibus <lb/>
            causam omnino agi non sinerent, cum ipsi non seruauerint <lb/>
            quod ante promiserant, se mandato nostro, ubi nos ecclesiae

<note type="footnote"> 23 cf. Breuic. III 5, 6\' </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">5 l\'ecusarunt c 8 alterum cum illo b iudicet Bml 16 dicerent v</hi><lb/>
            17 causa iam non <hi rend="italic">(tr. ml) A, et cv</hi> non iam causa (casa <hi rend="italic">Bml) BCb</hi> <lb/>
            agerentur <hi rend="italic">BCb</hi> 18 quaerebant <hi rend="italic">Cml</hi> 19 carthulis <hi rend="italic">ABmlCml</hi> cartulis <lb/>
            <hi rend="italic">Bm2Cm2bc</hi> iudicauit <hi rend="italic">B</hi> 21 quoniam <hi rend="italic">scripsi</hi> quomodo <hi rend="italic">codd. v</hi> <lb/>
            22 <hi rend="italic">et</hi> 26 labsam <hi rend="italic">ABmlC</hi> 24 si s. <hi rend="italic">t. b</hi> 25 recitandae <hi rend="italic">(sic) Am2</hi> <lb/>
            eligeremus <hi rend="italic">Amlc</hi> legeremus <hi rend="italic">Am2BCbv, cf. Breuic. III 5, 6 post med</hi>. </note>

<note type="footnote"> 10* </note> <lb/>
             
<pb n="148"/>
            causam scripturarum testimoniis egisse confessi sunt, similiter <lb/>
            [sej scripturarum testimoniis responsuros, qui petitorum discutiendas <lb/>
            esse personas non more disputantium, sed more litigantium <lb/>
            contendebant: respondimus ergo eis, ut, si nihil aliud <lb/>
            agi mallent, nisi ut quaereretur quae uel ubi sit catholica<lb n="5"/>
            ecclesia, causam eius nos non nisi diuinis quibus praenuntiata <lb/>
            est testimoniis ageremus; si autem hominibus aliqua crimina <lb/>
            obicerent, quoniam nec ipsi ea possent testimoniis diuinis, <lb/>
            sed aliquibus aliis talibus documentis ostendere, etiam nos <lb/>
            ea documentis talibus purgaturos. sic illis adsidue sua inania<lb n="10"/>
            repetentibus haec a nobis perseuerantissime repetita sunt; sic <lb/>
            eos ueritas uicit et ad illa quae protuleramus audienda confutatos <lb/>
            superatosque constrinxit. uidebant enim, si nulla crimina <lb/>
            Caeciliani obicerent communioni nostrae, nihil sibi remanere, <lb/>
            unde suam ab unitate separationem aliquo modo excusarent,<lb n="15"/>
            si autem obicerent crimina Caeciliani. nec a se nisi talibus <lb/>
            documentis posse asseri nec a nobis aliter posse defendi. 
</p></div><div n="48" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="28" unit="altchapter"/> Iam uero illud inter hos eorum contentiosissimos <lb/>
            strepitus quanti emendum fuit, quod, cum diceremus hoc nos <lb/>
            proponere, ut crimina, quae solent obicere nostrae communioni<lb n="20"/>
            quae per omnes gentes dilatatur, probarent si possent, ut hinc. <lb/>
            eorum separatio utrum iusta fuerit nosceretur, responderunt <lb/>
            alienam causam nos agere uelle, hoc est transmarinarum ecclesiarum <lb/>
            quibus haec non obicerent, quoniam inter Afros esset <lb/>
            ista contentio, illas uero ecclesias potius expectare debere, ut <lb n="25"/>
            eos sibi copulent, qui in hac conlatione uicerint, et ipsi cum <lb/>
            eis habeant catholicum nomen? quid ergo adhuc quaeritis <lb/>
            quidue dubitatis, quam ecclesiam tenere debeatis? ecce habetis <lb/>
            eam, contra quam uestri episcopi causam se non habere confessi <lb/>
            sunt, cui communio nostra coniuncta est, unde ipsorum

<note type="footnote"> 19 cf. Breuic. III 3, 3 </note>

<note type="footnote"> 2 se <hi rend="italic">deleui</hi> 4 respondemus <hi rend="italic">Bm2</hi> 6 causa <hi rend="italic">BmlCc</hi> 10 documenta <lb/>
            <hi rend="italic">Cml</hi> purgatoros <hi rend="italic">Bml</hi> - 15 ***aliquo (quo <hi rend="italic">eras.,</hi> ali <hi rend="italic">m2) A</hi> quo <lb/>
            <hi rend="italic">BCbc</hi> quoquo <hi rend="italic">v</hi> 17 posse aliter <hi rend="italic">v</hi> 20 communioni nostrae c </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="149"/>
            communio separata est. si enim modo eam expectare debere <lb/>
            dixerunt, ut qui nostrum uicerint ipsi ei copulentur et cum <lb/>
            illa teneant catholicum nomen, iam utique maiores nostri <lb/>
            maiores eorum ante uicerunt; ideo illi ecclesiae copulati catholicum <lb/>
            nomen in eius unitate tenuerunt. isti autem si a maioribus <lb n="5"/>
            nostris iam in suis maioribus uicti sunt, quare nobiscum <lb/>
            adhuc usque contendunt? si autem uicti non sunt, quare non <lb/>
            communicant illi ecclesiae, quam negare catholicam non ualentes <lb/>
            nullam causam contra eam se habere confessi sunt? ecce <lb/>
            ecclesia catholica transmarina in tot gentibus dilatata, quam <lb n="10"/>
            debere expectare dixerunt, ut eos sibi qui uicerint copulet, <lb/>
            quomodo expectare debet eos sibi copulare qui uicerint, nisi <lb/>
            ab eis criminibus, de quibus inter nos agitur, aliena sit? nam <lb/>
            si ab eis aliena non est, etiam ipsa rea uicta cum uictis quomodo <lb/>
            sibi est copulatura uictores? porro si ab his criminibus, <lb n="15"/>
            sicut fatentur, aliena est, alieni et nos sumus, qui eidem <lb/>
            communione cohaeremus. nam si propter istam communionem <lb/>
            nos contaminat crimen alienum, et ipsam cui communicamus <lb/>
            crimen contaminat nostrum. sed ipsam confessi sunt non <lb/>
            pollutam crimine Afrorum, quamuis ei sacramentorum communione <lb n="20"/>
            socientur. ibi ergo conuicti sunt nec nos pollui potuisse <lb/>
            crimine illorum, quibus sacramentorum communione sociamur, <lb/>
            quia nullo nexu consensionis inuoluimur. quamquam et <lb/>
            ipsius Caeciliani uictrix causa eisdem uerbis istorum facillime <lb/>
            demonstratur. si enim confligentibus nobis expectare debet <lb n="25"/>
            ecclesia transmarina ab istis criminibus aliena, ut eos qui uicerint <lb/>
            sibi et catholico nomini adiungat, tunc expectabat, <lb/>
            quando maiores istorum cum Caeciliano acriter confligebant. <lb/>
            ille ergo tunc uicit, quem sibi post conflictum illa quae hoc <lb/>
            expectauerat copulauit. aut si potuit et pollutum sibi in sacramentorum <lb n="30"/>
            communione copulare et, sicut iam confessi sunt, <lb/>
            ab his criminibus inpolluta persistere, multo magis uicimus,

<note type="footnote"> 1 eam modo c 6 iam s. <hi rend="italic">I. b</hi> 15 est copulatum <hi rend="italic">Bml</hi> copulat <hi rend="italic">Bm2b</hi> <lb/>
            hiis <hi rend="italic">b</hi> 23 nullos <hi rend="italic">C</hi> nexus <hi rend="italic">BmlC</hi> 25 demonstretur <hi rend="italic">Bm2b <lb/>
            32 hiis b</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="150"/>
            hinc ostendentes proprium onus quemque portare et nec causam <lb/>
            causae nec personam praeiudicare personae. 
</p></div></div></body></text></TEI>