<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p>Cum enim personam petitorum forensi tritura inquirerent <lb/>
            et uolentes ostendere nos esse petitores, ut personas <lb/>
            nostras permitterentur iure discutere et moras annosissimas <lb n="15"/>
            inuenire, legerent libellum nostrum aliquando proconsuli datum, <lb/>
            quo eos petiuimus conuenir, ut ipsa inter nos conlatio tunc <lb/>
            fieret, quam modo ab imperatore ut fieret inpetrauimus, et eo <lb/>
            libello nos quasi petitores esse monstrarent, responsum est <lb/>
            a nobis ideo nos semper uoluisse fieri conlationem, non ubi <lb n="20"/>
            eis crimina obiceremus, sed ubi ea quae solent obicere purgaremus: <lb/>
            propter hoc quippe haeretici et ab ecclesiae unitate <lb/>
            separati, quia crimina obiciunt quae probare non possunt. <lb/>
            deinde quia uidebatur cognitor secutus ordinem temporum, ut <lb/>
            gestis quae protuleramus, ubi et ipsi apud praefectos conlationem <lb n="25"/>
            petiuerant, ideo praeferret libellum nostrum ab ipsis <lb/>
            prolatum, quia gesta illa praefectoria tempore praecedebat, <lb/>
            facillime nos atque iustissime hac occasione oblata a cognitore <lb/>
            inpetrauimus, ut, si ea praeferret, quae tempore priora esse

<note type="footnote"> 2 cf. Breuic. III 6, 7 extr. 16 cf. Breuic. III 5, 6 <hi rend="italic">22 propter<lb/>
             hoc]</hi> cf. § 47 extr. </note>

<note type="footnote"> 4 medicum <hi rend="italic">Bml</hi> 8 nolebant] debuerit <hi rend="italic">b</hi> 9 quia-uolebant <hi rend="italic">om. BCb</hi> <lb/>
            11 et <hi rend="italic">deleui</hi> 13 inquirerent <hi rend="italic">scripsi</hi> conquirerent <hi rend="italic">codd. v, cf. lin. 3. <lb/>
            p. 58, 3. 146, 25</hi> 16 legerent <hi rend="italic">scripsi</hi> legerunt <hi rend="italic">codd. v</hi> 18 imparatore <lb/>
            <hi rend="italic">A</hi> inperatore <hi rend="italic">Bml</hi> impetrauimus <hi rend="italic">A</hi> et] ut <hi rend="italic">bv</hi> 23 separati <lb/>
            sunt <hi rend="italic">b</hi> 24 cognitior <hi rend="italic">BtnlCml</hi> 28 nos <hi rend="italic">om. c</hi> oblata occasione <hi rend="italic">bml</hi> </note>

<note type="footnote"> LIII. August. c. Don. III. </note>

<note type="footnote"> 10 </note> <lb/>
             
<pb n="146"/>
            constaret, illud iuberet potius recitari, ubi ipsi apud imperatorem <lb/>
            Constantinum per Anullinum proconsulem accusarunt <lb/>
            Caecilianum, cuius crimina nostrae communioni obiciunt, quae <lb/>
            uolebamus illa conlatione purgare. proinde posteaquam legi <lb/>
            coepit, quoniam illic apertissime in omnibus uincebantur, clamare<lb n="5"/>
            coeperunt: \'sensim inducimur in causam\', et iterum: <lb/>
            \'peruidet potestas tua sensim nos in causae interna deduci.\' <lb/>
            o magna, sed non miranda confusio! quando enim daemon <lb/>
            sic exorcistam timeret, quomodo timuerunt ne illa legerentur, <lb/>
            ubi apparebat Caecilianus et ab eorum praecessoribus apud<lb n="10"/>
            imperatorem accusatus et tot iudiciis non solum episcopalibus, <lb/>
            sed etiam imperialibus absolutus? 
</p></div><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p>Quando uel quanto pretio emere possemus, quod ipso <lb/>
            timore turbati redire ausi sunt etiam ad illius temporis praescriptionem, <lb/>
            ubi dixerant lapsam esse iam causam et quattuor <lb n="15"/>
            mensibus euolutis agi iam omnino non posse? quid est <lb/>
            hoc? quis tam idoneus index inueniri potest animi eorum <lb/>
            quam timor iste sic expressus, sic apertus, ut, cum timor <lb/>
            soleat adimere libertatem, isti tam libere timuerint, ut indicium <lb/>
            suum de mala sua causa nec silentio tegerent, sed uerbis<lb n="20"/>
            apertissimis proderent? o uehementem trepidationem ad extorquendam <lb/>
            confessionem! tam fortis ex ore prosiliuit timor, ut <lb/>
            eius impetu de fronte fugerit pudor. si non legerentur ea, <lb/>
            quibus ostendebatur Caecilianus accusatus atque purgatus, <lb/>
            petitores propter agendam causam inquirebantur, personae<lb n="25"/>
            discutiebantur et, quamuis morarum tendiculae, ne ad ipsam <lb/>
            causam perueniretur, tergiuersatorie necterentur, tamen propter <lb/>
            agendam causam etiam ista postulari ueluti iure uidebantur: <lb/>
            postquam causa optima Caeciliani recitanda prolata est, reuocatur <lb/>
            explosa et conuicta praescriptio, diem causae agendae <lb n="30"/>
            iam transisse clamatur.

<note type="footnote"> 6 cf. pag. 144, 12 15 cf. Breuic. I 8. III 5, 6 </note>

<note type="footnote"> 2 Anulinum <hi rend="italic">v</hi> 4 purgari <hi rend="italic">b</hi> 9 exhorcistam <hi rend="italic">A</hi> timeret exorciatam b <lb/>
            10 praedecessoribus c 15 labsam <hi rend="italic">ABtnlC</hi> 17 iudex <hi rend="italic">BCbcv</hi> 19 timuerunt <lb/>
            <hi rend="italic">b</hi> iniudicium (iu <hi rend="italic">del. Aml) ABCc</hi> iudicium <hi rend="italic">bv</hi> 26 tendiculi <lb/>
            ni <hi rend="italic">Bml</hi> 27 tergiuersatoriae <hi rend="italic">BCc</hi> 30 casae <hi rend="italic">Bml</hi> </note> 
<pb n="147"/>
            
</p></div><div n="46" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="26" unit="altchapter"/> Quid adhuc expectatis, quid pro nobis pronuntiauerit <lb/>
            cognitor, cum uideatis, quid contra se ipsos episcoporum <lb/>
            uestrorum pronuntiauerit timor? dederat certe ipse <lb/>
            cognitor potestatem, ut alium cum illo quem uellent iudicem <lb/>
            constituerent, quod illi recusauerunt, quoniam si aliquem delegissent, <lb n="5"/>
            mentiri uobis non possent etiam a nobis ipsum fuisse <lb/>
            corruptum. sed fecerunt quod recusauerunt: prorsus constituerunt <lb/>
            cum illo alterum iudicem, non quemlibet extraneum, sed <lb/>
            intimum suum. ecce ipse timor eorum alius iudex fuit. certe <lb/>
            ipse a nobis nihil accepit et pro nobis libere iudicauit: non <lb n="10"/>
            gratificatus est eorum personae quibus internus haerebat. de <lb/>
            quorum secreto cubiculo procedebat, et antequam causa diceretur <lb/>
            prior iudicauit, quia eam prior in ipsorum corde cognouit. <lb/>
            denique processit ille ut causam nosset, processit iste qui <lb/>
            nouerat; ille iudicauit stando audiendo loquendo, iste tantummodo <lb n="15"/>
            in medium procedendo. puto quod melius dicebant ut <lb/>
            iam causa non ageretur; quanto enim citius eam finiuit litigatorum <lb/>
            timor quam cognitoris labor! ille quaerebat quid ex <lb/>
            eorum chartulis legeretur, iste indicauit quid in eorum cordibus <lb/>
            ageretur. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="47" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="27" unit="altchapter"/> Quoniam autem ad hoc uenerant territi eis, <lb/>
            quae prolata fuerant recitanda, ut dicerent iam lapsam esse <lb/>
            causam temporibus et agi non posse, proposuerunt nobis quod <lb/>
            iam fuerat ante transactum, ut, si de scripturis sanctis ageremus, <lb/>
            illa minime legerentur, si autem illa recitanda eligeremus, <lb n="25"/>
            habere se ualidam praescriptionem, ut lapsam temporibus <lb/>
            causam omnino agi non sinerent, cum ipsi non seruauerint <lb/>
            quod ante promiserant, se mandato nostro, ubi nos ecclesiae

<note type="footnote"> 23 cf. Breuic. III 5, 6\' </note>

<note type="footnote"><hi rend="italic">5 l\'ecusarunt c 8 alterum cum illo b iudicet Bml 16 dicerent v</hi><lb/>
            17 causa iam non <hi rend="italic">(tr. ml) A, et cv</hi> non iam causa (casa <hi rend="italic">Bml) BCb</hi> <lb/>
            agerentur <hi rend="italic">BCb</hi> 18 quaerebant <hi rend="italic">Cml</hi> 19 carthulis <hi rend="italic">ABmlCml</hi> cartulis <lb/>
            <hi rend="italic">Bm2Cm2bc</hi> iudicauit <hi rend="italic">B</hi> 21 quoniam <hi rend="italic">scripsi</hi> quomodo <hi rend="italic">codd. v</hi> <lb/>
            22 <hi rend="italic">et</hi> 26 labsam <hi rend="italic">ABmlC</hi> 24 si s. <hi rend="italic">t. b</hi> 25 recitandae <hi rend="italic">(sic) Am2</hi> <lb/>
            eligeremus <hi rend="italic">Amlc</hi> legeremus <hi rend="italic">Am2BCbv, cf. Breuic. III 5, 6 post med</hi>. </note>

<note type="footnote"> 10* </note> <lb/>
             
<pb n="148"/>
            causam scripturarum testimoniis egisse confessi sunt, similiter <lb/>
            [sej scripturarum testimoniis responsuros, qui petitorum discutiendas <lb/>
            esse personas non more disputantium, sed more litigantium <lb/>
            contendebant: respondimus ergo eis, ut, si nihil aliud <lb/>
            agi mallent, nisi ut quaereretur quae uel ubi sit catholica<lb n="5"/>
            ecclesia, causam eius nos non nisi diuinis quibus praenuntiata <lb/>
            est testimoniis ageremus; si autem hominibus aliqua crimina <lb/>
            obicerent, quoniam nec ipsi ea possent testimoniis diuinis, <lb/>
            sed aliquibus aliis talibus documentis ostendere, etiam nos <lb/>
            ea documentis talibus purgaturos. sic illis adsidue sua inania<lb n="10"/>
            repetentibus haec a nobis perseuerantissime repetita sunt; sic <lb/>
            eos ueritas uicit et ad illa quae protuleramus audienda confutatos <lb/>
            superatosque constrinxit. uidebant enim, si nulla crimina <lb/>
            Caeciliani obicerent communioni nostrae, nihil sibi remanere, <lb/>
            unde suam ab unitate separationem aliquo modo excusarent,<lb n="15"/>
            si autem obicerent crimina Caeciliani. nec a se nisi talibus <lb/>
            documentis posse asseri nec a nobis aliter posse defendi. 
</p></div></div></body></text></TEI>