Cum enim personam petitorum forensi tritura inquirerent et uolentes ostendere nos esse petitores, ut personas nostras permitterentur iure discutere et moras annosissimas inuenire, legerent libellum nostrum aliquando proconsuli datum, quo eos petiuimus conuenir, ut ipsa inter nos conlatio tunc fieret, quam modo ab imperatore ut fieret inpetrauimus, et eo libello nos quasi petitores esse monstrarent, responsum est a nobis ideo nos semper uoluisse fieri conlationem, non ubi eis crimina obiceremus, sed ubi ea quae solent obicere purgaremus: propter hoc quippe haeretici et ab ecclesiae unitate separati, quia crimina obiciunt quae probare non possunt. deinde quia uidebatur cognitor secutus ordinem temporum, ut gestis quae protuleramus, ubi et ipsi apud praefectos conlationem petiuerant, ideo praeferret libellum nostrum ab ipsis prolatum, quia gesta illa praefectoria tempore praecedebat, facillime nos atque iustissime hac occasione oblata a cognitore inpetrauimus, ut, si ea praeferret, quae tempore priora esse 2 cf. Breuic. III 6, 7 extr. 16 cf. Breuic. III 5, 6 22 propter hoc] cf. ยง 47 extr. 4 medicum Bml 8 nolebant] debuerit b 9 quia-uolebant om. BCb 11 et deleui 13 inquirerent scripsi conquirerent codd. v, cf. lin. 3. p. 58, 3. 146, 25 16 legerent scripsi legerunt codd. v 18 imparatore A inperatore Bml impetrauimus A et] ut bv 23 separati sunt b 24 cognitior BtnlCml 28 nos om. c oblata occasione bml LIII. August. c. Don. III. 10 constaret, illud iuberet potius recitari, ubi ipsi apud imperatorem Constantinum per Anullinum proconsulem accusarunt Caecilianum, cuius crimina nostrae communioni obiciunt, quae uolebamus illa conlatione purgare. proinde posteaquam legi coepit, quoniam illic apertissime in omnibus uincebantur, clamare coeperunt: \'sensim inducimur in causam\', et iterum: \'peruidet potestas tua sensim nos in causae interna deduci.\' o magna, sed non miranda confusio! quando enim daemon sic exorcistam timeret, quomodo timuerunt ne illa legerentur, ubi apparebat Caecilianus et ab eorum praecessoribus apud imperatorem accusatus et tot iudiciis non solum episcopalibus, sed etiam imperialibus absolutus? Quando uel quanto pretio emere possemus, quod ipso timore turbati redire ausi sunt etiam ad illius temporis praescriptionem, ubi dixerant lapsam esse iam causam et quattuor mensibus euolutis agi iam omnino non posse? quid est hoc? quis tam idoneus index inueniri potest animi eorum quam timor iste sic expressus, sic apertus, ut, cum timor soleat adimere libertatem, isti tam libere timuerint, ut indicium suum de mala sua causa nec silentio tegerent, sed uerbis apertissimis proderent? o uehementem trepidationem ad extorquendam confessionem! tam fortis ex ore prosiliuit timor, ut eius impetu de fronte fugerit pudor. si non legerentur ea, quibus ostendebatur Caecilianus accusatus atque purgatus, petitores propter agendam causam inquirebantur, personae discutiebantur et, quamuis morarum tendiculae, ne ad ipsam causam perueniretur, tergiuersatorie necterentur, tamen propter agendam causam etiam ista postulari ueluti iure uidebantur: postquam causa optima Caeciliani recitanda prolata est, reuocatur explosa et conuicta praescriptio, diem causae agendae iam transisse clamatur. 6 cf. pag. 144, 12 15 cf. Breuic. I 8. III 5, 6 2 Anulinum v 4 purgari b 9 exhorcistam A timeret exorciatam b 10 praedecessoribus c 15 labsam ABtnlC 17 iudex BCbcv 19 timuerunt b iniudicium (iu del. Aml) ABCc iudicium bv 26 tendiculi ni Bml 27 tergiuersatoriae BCc 30 casae Bml Quid adhuc expectatis, quid pro nobis pronuntiauerit cognitor, cum uideatis, quid contra se ipsos episcoporum uestrorum pronuntiauerit timor? dederat certe ipse cognitor potestatem, ut alium cum illo quem uellent iudicem constituerent, quod illi recusauerunt, quoniam si aliquem delegissent, mentiri uobis non possent etiam a nobis ipsum fuisse corruptum. sed fecerunt quod recusauerunt: prorsus constituerunt cum illo alterum iudicem, non quemlibet extraneum, sed intimum suum. ecce ipse timor eorum alius iudex fuit. certe ipse a nobis nihil accepit et pro nobis libere iudicauit: non gratificatus est eorum personae quibus internus haerebat. de quorum secreto cubiculo procedebat, et antequam causa diceretur prior iudicauit, quia eam prior in ipsorum corde cognouit. denique processit ille ut causam nosset, processit iste qui nouerat; ille iudicauit stando audiendo loquendo, iste tantummodo in medium procedendo. puto quod melius dicebant ut iam causa non ageretur; quanto enim citius eam finiuit litigatorum timor quam cognitoris labor! ille quaerebat quid ex eorum chartulis legeretur, iste indicauit quid in eorum cordibus ageretur. Quoniam autem ad hoc uenerant territi eis, quae prolata fuerant recitanda, ut dicerent iam lapsam esse causam temporibus et agi non posse, proposuerunt nobis quod iam fuerat ante transactum, ut, si de scripturis sanctis ageremus, illa minime legerentur, si autem illa recitanda eligeremus, habere se ualidam praescriptionem, ut lapsam temporibus causam omnino agi non sinerent, cum ipsi non seruauerint quod ante promiserant, se mandato nostro, ubi nos ecclesiae 23 cf. Breuic. III 5, 6\' 5 l\'ecusarunt c 8 alterum cum illo b iudicet Bml 16 dicerent v 17 causa iam non (tr. ml) A, et cv non iam causa (casa Bml) BCb agerentur BCb 18 quaerebant Cml 19 carthulis ABmlCml cartulis Bm2Cm2bc iudicauit B 21 quoniam scripsi quomodo codd. v 22 et 26 labsam ABmlC 24 si s. t. b 25 recitandae (sic) Am2 eligeremus Amlc legeremus Am2BCbv, cf. Breuic. III 5, 6 post med . 10* causam scripturarum testimoniis egisse confessi sunt, similiter [sej scripturarum testimoniis responsuros, qui petitorum discutiendas esse personas non more disputantium, sed more litigantium contendebant: respondimus ergo eis, ut, si nihil aliud agi mallent, nisi ut quaereretur quae uel ubi sit catholica ecclesia, causam eius nos non nisi diuinis quibus praenuntiata est testimoniis ageremus; si autem hominibus aliqua crimina obicerent, quoniam nec ipsi ea possent testimoniis diuinis, sed aliquibus aliis talibus documentis ostendere, etiam nos ea documentis talibus purgaturos. sic illis adsidue sua inania repetentibus haec a nobis perseuerantissime repetita sunt; sic eos ueritas uicit et ad illa quae protuleramus audienda confutatos superatosque constrinxit. uidebant enim, si nulla crimina Caeciliani obicerent communioni nostrae, nihil sibi remanere, unde suam ab unitate separationem aliquo modo excusarent, si autem obicerent crimina Caeciliani. nec a se nisi talibus documentis posse asseri nec a nobis aliter posse defendi.