Quanti emere debuimus, ut, cum uellent de . numerositate gloriari, etiam in hoc mendacia sua proderent? nam cum aliquanto amplior nostrorum numerus adfuisset dictumque a nobis esset alios centum ferme episcopos catholicos partim senectute, partim ualetudine, partim diuersis necessitatibus impeditos non uenisse Carthaginem, illi hoc audito multo plures suos non uenisse dixerunt; sicut etiam nunc plus quam quadringentos per totam Africam se esse iactantes obliti sunt, quod in sua notoria posuerunt, usque adeo se omnes uenisse Carthaginem, ut eis solis exceptis, quos uel in propriis sedibus uel in itinere tenuit corporis aegritudo, . nec grauissimos senes annositas et labor prolixi itineris potuerit impedire. et lectae sunt in mandato eorum suscriptiones, sicut facta supputatione respondit officium, ducentae septuaginta nouem, adnumeratis etiam his, in quibus falsitas deprehensa est et qui pro absentibus suscripserant, quod aegritudine detenti non potuerint uenire Carthaginem. quomodo ergo uerum est plures quadringentis eos esse, quando illos solos Carthaginem non uenisse dixerunt, quos ualetudo corporis impediuit, cum et pro ipsis quibusdam alii suscripserunt, ut non dicamus 10 nam et cet.] cf. Breuic. I 14 5 apposuit v (opposuit = aubstituit, cf. index) 6 mandato] mendacio c 8 cum] con BmlC 10 numerus amplior nostrorum b affuisset bc 11 esset a nobis alios ferme centum c 12 ualitudine BCbc 15 affricam BCc 16 notaria Cm2c 17 adeo] ad eos Bml se om. Bb uenissent BmlC 21 supplicatione b 22 tres ABCc, cf. Breuic. I. c. et Gesta collationis 1 213 hiis b iis v 25 plures quam Bm2b quadringentos BCb solos om. b 26 ualitudo (i ex e AmI) codd . hoc pro omnibus aegrotantibus esse factum? an forte sic eos inuaserat pestilentia, ut eorum tertiam partem repente prosterneret? sic autem a primate suo per tractoriam fuerant euocati, quo praetermissis omnibus properarent conuenire Carthaginem, ut scirent se decepisse quod haberent optimum in causa, quicumque uenire noluissent. hoc erat uidelicet optimum in causa, ut ingens eorum numerus appareret, quasi tanto plus prosit ad aliquid facilius inueniendum, quanto maior » fuerit quaerentium multitudo caecorum. Quanti emere debuimus, ut in diem perendinum utrisque nostrum consentientibus cognitione dilata pridie per notoriam peterent, ut sibi nostrum mandatum ab officio ederetur, quo instructi adesse possent, causantes quod conscribendis gestis tam angusto tempore occurrere non posset officium? sic enim factum est, ut sequenti die cognitionis, quamuis iustam peterent (et) acciperent dilationem, qui considerata causa, quae mandato nostro tota continebatur, magnas patiebantur angustias, conuincerentur tamen contra suos uenire consensus. quid enim iustius quam petere dilationem tanta ueritatis firmitate turbatos? quod eis utinam profuisset, ut considerato mandato nostro, cui respondere minime potuerunt, corrigere potius prauitatem quam in deterius augere maluissent. iuste itaque dilationem petebant, sed pridie non debuerunt in notoria sua dicere ideo sibi nostrum edi debere mandatum, ut parati ad diem constitutum uenirent, quia exceptores occurrere cum gestorum conscriptione non possent, et ipso actionis die rursus de ipsis exceptoribus, quia non occurrerant, uelle 10 cf. Breuic. I 15. II 1 an] ante BmlC 3 primatu codd . tratoriam BmlC 5 decepis.se (i eras.) B decepissent Om] decerpsisjjecom. v 11 cognitionem em] notariam Cm2c 13 instructi (rnêti in ras. m2) B scribendis BCb 14 angusta Cml 16 iustam scripsi iniustam (IN s. 1. Aml) ACm2bcv inustam BCml et addidi 18 cum conuincerentur c 19 iustus Bml 24 notaria c 26 gestorum] caeterorum c cumscriptoone (pr . o mutata in i) C ipsum Cml causari quid eos ad hoc conpulit nisi uehemens perturbatio, cum uiderent sic a nobis esse actam causam in conscriptione mandati, ut responsionem inuenire non possent? nam illud quanti emendum fuit, ut ipsam peterent dilationem et acciperent sex dierum, ut nemo posset eos dicere angustia temporis impeditos non potuisse nostro respondere mandato? Ipso uero tertio nostrae conlationis die quanti emendum fuit, quod inanissimis et superuacuis morarum interpositionibus se omni modo peruenire ad causam nolle monstrabant et, quam malam causam haberent, ipso suo timore clamabant, quamquam eorum timor etiam in testimonium manifestissimae uocis erupit, quando dixerunt: \'sensim inducimur in causam\' et alio loco: \'peruidet\', inquiunt, \'potestas tua sensim nos in causae interna deduci\'? o uiolentia ueritatis quolibet eculeo, quibuslibet ungulis fortior ad exprimendam confessionem! congregantur ex uniuersa Africa tot episcopi, ingrediuntur Carthaginem cum tanta speciosi agminis pompa, ut tam magnae ciuitatis oculos in se intentionemque conuertant. qui loquantur pro omnibus eliguntur ab omnibus, locus etiam re tanta dignus in urbe media procuratur, utrique conueniunt, iudex praesto est, tabulae patent, suspensa omnium corda exitum tantae conlationis expectant. tunc a lectissimis et disertissimis uiris, quantis uiribus agi debuit aliquid, tantis agitur ut agatur nihil. quaerunt personas forensi more discutere, in qua quaestione annosa etiam tempora litigatores conterere consuerunt. ista quippe actione catholicos mandatum suum diuinis potius testimoniis quam forensibus formulis conscripsisse confessi sunt et similiter se de 12 cf. Breuic. III 5, 6 extr. 7 nostrae tertio conlationis (tr. ml) A consolationis (collationis b) nostrae tertio BCb 8 quod Bm2bv ut ABmlCc, cf. § 45 init. 28, 48 init . inanisimus BmJ inanissimus Cml 13 inquiunt ex inquit Aml 15 equuleo v 16 affrica Bmlbc 19 eligantur BmlC 25 annos BCmlbc etiam et c temporum Bm2b 26 consueuerunt v 28 de scribturis repetit A post responsuros, sed del. ml scripturis responsuros esse promiserunt. et quoniam mirifica opitulatione deus uoluit, ut, cum quaerunt personam petitoris ne ueniretur ad causam, ipsa inquisitio petitoris subito in medium mitteret causam, clamant praeclari uiri, qui ad agendum uidebantur electi ac se potius ad non agendum electos esse testantur, et inuidiose iudici conqueruntur sensim se in causae interna deduci, quasi aliquid aliud praetermissis omnibus agi debuerit quam illud, quod tanto post uel sero agi nolebant, quia numquam prorsus agi uolebant ubi uinci metuebant. huius timoris apertissimam uocem quis de illorum clauso pectore excuteret, [et] non dico si eos donis largissimis ditaremus, sed si eos poenis crudelissimis torqueremus? Cum enim personam petitorum forensi tritura inquirerent et uolentes ostendere nos esse petitores, ut personas nostras permitterentur iure discutere et moras annosissimas inuenire, legerent libellum nostrum aliquando proconsuli datum, quo eos petiuimus conuenir, ut ipsa inter nos conlatio tunc fieret, quam modo ab imperatore ut fieret inpetrauimus, et eo libello nos quasi petitores esse monstrarent, responsum est a nobis ideo nos semper uoluisse fieri conlationem, non ubi eis crimina obiceremus, sed ubi ea quae solent obicere purgaremus: propter hoc quippe haeretici et ab ecclesiae unitate separati, quia crimina obiciunt quae probare non possunt. deinde quia uidebatur cognitor secutus ordinem temporum, ut gestis quae protuleramus, ubi et ipsi apud praefectos conlationem petiuerant, ideo praeferret libellum nostrum ab ipsis prolatum, quia gesta illa praefectoria tempore praecedebat, facillime nos atque iustissime hac occasione oblata a cognitore inpetrauimus, ut, si ea praeferret, quae tempore priora esse 2 cf. Breuic. III 6, 7 extr. 16 cf. Breuic. III 5, 6 22 propter hoc] cf. § 47 extr. 4 medicum Bml 8 nolebant] debuerit b 9 quia-uolebant om. BCb 11 et deleui 13 inquirerent scripsi conquirerent codd. v, cf. lin. 3. p. 58, 3. 146, 25 16 legerent scripsi legerunt codd. v 18 imparatore A inperatore Bml impetrauimus A et] ut bv 23 separati sunt b 24 cognitior BtnlCml 28 nos om. c oblata occasione bml LIII. August. c. Don. III. 10 constaret, illud iuberet potius recitari, ubi ipsi apud imperatorem Constantinum per Anullinum proconsulem accusarunt Caecilianum, cuius crimina nostrae communioni obiciunt, quae uolebamus illa conlatione purgare. proinde posteaquam legi coepit, quoniam illic apertissime in omnibus uincebantur, clamare coeperunt: \'sensim inducimur in causam\', et iterum: \'peruidet potestas tua sensim nos in causae interna deduci.\' o magna, sed non miranda confusio! quando enim daemon sic exorcistam timeret, quomodo timuerunt ne illa legerentur, ubi apparebat Caecilianus et ab eorum praecessoribus apud imperatorem accusatus et tot iudiciis non solum episcopalibus, sed etiam imperialibus absolutus? Quando uel quanto pretio emere possemus, quod ipso timore turbati redire ausi sunt etiam ad illius temporis praescriptionem, ubi dixerant lapsam esse iam causam et quattuor mensibus euolutis agi iam omnino non posse? quid est hoc? quis tam idoneus index inueniri potest animi eorum quam timor iste sic expressus, sic apertus, ut, cum timor soleat adimere libertatem, isti tam libere timuerint, ut indicium suum de mala sua causa nec silentio tegerent, sed uerbis apertissimis proderent? o uehementem trepidationem ad extorquendam confessionem! tam fortis ex ore prosiliuit timor, ut eius impetu de fronte fugerit pudor. si non legerentur ea, quibus ostendebatur Caecilianus accusatus atque purgatus, petitores propter agendam causam inquirebantur, personae discutiebantur et, quamuis morarum tendiculae, ne ad ipsam causam perueniretur, tergiuersatorie necterentur, tamen propter agendam causam etiam ista postulari ueluti iure uidebantur: postquam causa optima Caeciliani recitanda prolata est, reuocatur explosa et conuicta praescriptio, diem causae agendae iam transisse clamatur. 6 cf. pag. 144, 12 15 cf. Breuic. I 8. III 5, 6 2 Anulinum v 4 purgari b 9 exhorcistam A timeret exorciatam b 10 praedecessoribus c 15 labsam ABtnlC 17 iudex BCbcv 19 timuerunt b iniudicium (iu del. Aml) ABCc iudicium bv 26 tendiculi ni Bml 27 tergiuersatoriae BCc 30 casae Bml