<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p>Quanti emere debuimus, ut suscriptionum nostrarum, <lb/>
            quae in eodem mandato demonstrabantur, numerositate commoti <lb n="15"/>
            exigerent totius concilii nostri praesentiam, ex quo concilio <lb/>
            non nisi decem et octo secundum edictum cognitoris <lb/>
            aderamus, et quaestionem falsitatis inferrent, quod alii pro <lb/>
            aliis subpositi suscribere potuerunt? sic enim peruentum est, <lb/>
            ut eorum quoque numerus recenseretur et ipsi in ea falsitate <lb n="20"/>
            deprehenderentur, cuius in nos suspicionem intendere uoluerunt, <lb/>
            ita ut non solum quidam in eorum mandato legerentur suscripsisse <lb/>
            pro absentibus qui nec Carthaginem uenerant, uerum etiam <lb/>
            quendam recitatum et non respondentem, cum in itinere defecisse <lb/>
            dixissent quaesitumque ab eis esset, quomodo apud <lb n="25"/>
            Carthaginem suscribere potuerit qui in itinere iam defecerat, <lb/>
            post magnas angustias perturbationis atque inconstantis et

<note type="footnote"> 3 cf. pag. 46, 8 22 cf. Breuic. I 14 </note>

<note type="footnote"> 1 aperte (te <hi rend="italic">in ras. m2) B</hi> 4 adhuc <hi rend="italic">bis Aml</hi> 6 testimoniis potius <lb/>
            <hi rend="italic">bml</hi> 8 cum] con <hi rend="italic">BmiO</hi> optuleramus <hi rend="italic">BmlC</hi> 9 eos <hi rend="italic">Cml</hi> 10 causam <lb/>
            <hi rend="italic">add. mg. v</hi> 11 russus <hi rend="italic">Bml</hi> 14 scriptionum <hi rend="italic">Bml</hi> 15 nemorositate <lb/>
            <hi rend="italic">BmlC</hi> numorositate <hi rend="italic">(sic) Bm2</hi> 19 subpositi (ositi <hi rend="italic">in ras. m2) A</hi> <lb/>
            subtisi <hi rend="italic">(del. m2) B</hi> sObptisi C substituti <hi rend="italic">c, om. bv, cf. Breuic. I 11</hi> <lb/>
            subscriberent <hi rend="italic">Cna1</hi> 20 recenserentur <hi rend="italic">Cml</hi> ipse <hi rend="italic">Bm2b</hi> in ea <hi rend="italic">om. Bb</hi> <lb/>
            21 deprehenderetur <hi rend="italic">Bb</hi> 24 quemdam <hi rend="italic">A</hi> initinere <hi rend="italic">(alt</hi>. i <hi rend="italic">s. 1. m2) B</hi> <lb/>
            25 essent <hi rend="italic">BmlCml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="142"/>
            uariae responsionis suae non uenientem, sed posteaquam suscripsit, <lb/>
            ad propria remeantem in itinere defecisse adseuerarent. <lb/>
            deinde sub diuina testificatione interrogati, utrum eum constaret <lb/>
            fuisse Carthagini, uehementius perturbati dicerent: \'quid, <lb/>
            si alius se pro eodem opposuit?,\' atque ita uerbis suis falsitatem,<lb n="5"/>
            quam nobis obiecerant, in suo mandato apparuisse et <lb/>
            conuictam claruisse firmarent. 
</p></div><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="24" unit="altchapter"/> Quanti emere debuimus, ut, cum uellent de <lb/>
            . numerositate gloriari, etiam in hoc mendacia sua proderent? <lb/>
            nam cum aliquanto amplior nostrorum numerus adfuisset<lb n="10"/>
            dictumque a nobis esset alios centum ferme episcopos catholicos <lb/>
            partim senectute, partim ualetudine, partim diuersis <lb/>
            necessitatibus impeditos non uenisse Carthaginem, illi hoc <lb/>
            audito multo plures suos non uenisse dixerunt; sicut etiam <lb/>
            nunc plus quam quadringentos per totam Africam se esse<lb n="15"/>
            iactantes obliti sunt, quod in sua notoria posuerunt, usque <lb/>
            adeo se omnes uenisse Carthaginem, ut eis solis exceptis, quos <lb/>
            uel in propriis sedibus uel in itinere tenuit corporis aegritudo, <lb/>
            . nec grauissimos senes annositas et labor prolixi itineris potuerit <lb/>
            impedire. et lectae sunt in mandato eorum suscriptiones,<lb n="20"/>
            sicut facta supputatione respondit officium, ducentae septuaginta <lb/>
            nouem, adnumeratis etiam his, in quibus falsitas deprehensa <lb/>
            est et qui pro absentibus suscripserant, quod aegritudine <lb/>
            detenti non potuerint uenire Carthaginem. quomodo ergo uerum <lb/>
            est plures quadringentis eos esse, quando illos solos Carthaginem<lb n="25"/>
            non uenisse dixerunt, quos ualetudo corporis impediuit, <lb/>
            cum et pro ipsis quibusdam alii suscripserunt, ut non dicamus

<note type="footnote">10 <hi rend="italic">nam</hi> et cet.] cf. Breuic. I 14 </note>

<note type="footnote"> 5 apposuit <hi rend="italic">v</hi> (opposuit = aubstituit, <hi rend="italic">cf. index)</hi> 6 mandato] mendacio <lb/>
            c 8 cum] con <hi rend="italic">BmlC</hi> 10 numerus amplior nostrorum <hi rend="italic">b</hi> affuisset <lb/>
            bc 11 esset a nobis alios ferme centum c 12 ualitudine <hi rend="italic">BCbc</hi> <lb/>
            15 affricam <hi rend="italic">BCc</hi> 16 notaria <hi rend="italic">Cm2c</hi> 17 adeo] ad eos <hi rend="italic">Bml</hi> se <hi rend="italic">om. Bb</hi> <lb/>
            uenissent <hi rend="italic">BmlC</hi> 21 supplicatione <hi rend="italic">b</hi> 22 tres <hi rend="italic">ABCc, cf. Breuic. I. c. <lb/>
             et Gesta collationis 1 213</hi> hiis <hi rend="italic">b</hi> iis <hi rend="italic">v</hi> 25 plures quam <hi rend="italic">Bm2b</hi> <lb/>
            quadringentos <hi rend="italic">BCb</hi> solos <hi rend="italic">om. b</hi> 26 ualitudo (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">AmI) codd</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="143"/>
            hoc pro omnibus aegrotantibus esse factum? an forte sic eos <lb/>
            inuaserat pestilentia, ut eorum tertiam partem repente prosterneret? <lb/>
            sic autem a primate suo per tractoriam fuerant <lb/>
            euocati, quo praetermissis omnibus properarent conuenire Carthaginem, <lb/>
            ut scirent se decepisse quod haberent optimum in <lb n="5"/>
            causa, quicumque uenire noluissent. hoc erat uidelicet optimum <lb/>
            in causa, ut ingens eorum numerus appareret, quasi tanto <lb/>
            plus prosit ad aliquid facilius inueniendum, quanto maior » <lb/>
            fuerit quaerentium multitudo caecorum. 
</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p>Quanti emere debuimus, ut in diem perendinum utrisque <lb n="10"/>
            nostrum consentientibus cognitione dilata pridie per notoriam <lb/>
            peterent, ut sibi nostrum mandatum ab officio ederetur, <lb/>
            quo instructi adesse possent, causantes quod conscribendis <lb/>
            gestis tam angusto tempore occurrere non posset officium? <lb/>
            sic enim factum est, ut sequenti die cognitionis, quamuis <lb n="15"/>
            iustam peterent (et) acciperent dilationem, qui considerata <lb/>
            causa, quae mandato nostro tota continebatur, magnas patiebantur <lb/>
            angustias, conuincerentur tamen contra suos uenire <lb/>
            consensus. quid enim iustius quam petere dilationem tanta <lb/>
            ueritatis firmitate turbatos? quod eis utinam profuisset, ut <lb n="20"/>
            considerato mandato nostro, cui respondere minime potuerunt, <lb/>
            corrigere potius prauitatem quam in deterius augere maluissent. <lb/>
            iuste itaque dilationem petebant, sed pridie non debuerunt <lb/>
            in notoria sua dicere ideo sibi nostrum edi debere mandatum, <lb/>
            ut parati ad diem constitutum uenirent, quia exceptores occurrere <lb n="25"/>
            cum gestorum conscriptione non possent, et ipso actionis <lb/>
            die rursus de ipsis exceptoribus, quia non occurrerant, uelle

<note type="footnote"> 10 cf. Breuic. I 15. II </note>

<note type="footnote"> 1 an] ante <hi rend="italic">BmlC</hi> 3 primatu <hi rend="italic">codd</hi>. tratoriam <hi rend="italic">BmlC</hi> 5 decepis.se <lb/>
            (i <hi rend="italic">eras.) B</hi> decepissent <hi rend="italic">Om] decerpsisjjecom. v</hi> 11 cognitionem <lb/>
            <hi rend="italic">em]</hi> notariam <hi rend="italic">Cm2c</hi> 13 instructi (rnêti <hi rend="italic">in ras. m2) B</hi> scribendis <lb/>
            <hi rend="italic">BCb</hi> 14 angusta <hi rend="italic">Cml</hi> 16 iustam <hi rend="italic">scripsi</hi> iniustam (IN <hi rend="italic">s. 1. Aml)<lb/>
             ACm2bcv</hi> inustam <hi rend="italic">BCml</hi> et <hi rend="italic">addidi</hi> 18 cum conuincerentur <hi rend="italic">c</hi> <lb/>
            19 iustus <hi rend="italic">Bml</hi> 24 notaria <hi rend="italic">c</hi> 26 gestorum] caeterorum <hi rend="italic">c</hi> cumscriptoone <lb/>
            <hi rend="italic">(pr</hi>. o <hi rend="italic">mutata in</hi> i) <hi rend="italic">C</hi> ipsum <hi rend="italic">Cml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="144"/>
            causari quid eos ad hoc conpulit nisi uehemens perturbatio, <lb/>
            cum uiderent sic a nobis esse actam causam in conscriptione <lb/>
            mandati, ut responsionem inuenire non possent? nam illud <lb/>
            quanti emendum fuit, ut ipsam peterent dilationem et acciperent <lb/>
            sex dierum, ut nemo posset eos dicere angustia temporis<lb n="5"/>
            impeditos non potuisse nostro respondere mandato? 
</p></div></div></body></text></TEI>