Si uoce ipsius unitatis clament ecclesiae Ponti, Bithyniae, Asiae, Cappadociae ceterarumque orientalium regionum, ad quas beatus Petrus apostolus scribit: (o pars Donati, non nouimus quid dicatis. quare nobis non communicatis? si Caecilianus mali aliquid fecit, quod nobis non probatum est nec demonstratum, tamen si mali aliquid fecit, quare nobis praeiudicat? si nos audire non uultis, uos ipsos audite dicentes: nec causae causa nec personae persona praeiudicat. an usque adeo potest uestra peruersitas, ut haec uerba ualeant, ne nobis praeiudicet Primianus, et haec uerba non ualeant. ut nobis praeiudicet Caecilianus?\' clament etiam similiter 18 cf. I Petr. 1, 1 1 inuenientis Bml quod] quae c orribiles Bml 5 quod om. Bb 6 tristitia graui perferat (««F tr. mD Ã tristitia perferat irraoi r 7 lacrimis BCb 8 uoce Bm2b 16 SiJ Sed cr; firvaxoXooaov est cf. jRs . m. :M!ł et Partn. I 7, 12 init clamant BC clamat b 17 bythmiae -4 bitliiniie BCb ? asye c cappadotiae BC 18 apostolns petrus b scripsit Bb 19 nobiscuiu b 20 probatum non est c 22 praeiudicaiu bml nos] nos ltnl 24 an adasque adeo BC !f praeiudicat Bml septem orientales ecclesiae, ad quas scribit apostolus Iohannes. Ephesi, Zmyrnae, Thyatirae, Sardis, Philadelphiae, Laudociae, Pergami, et dicant: (quid uobis fecimus, fratres, qui potius Donati quam nostrae communionis esse uoluistis? si Caecilianus peccauit, quamuis et ipsius crimen non potuistis ostendere, quia, sicut Primianus uester, sic absens etiam iste damnatus est, uerumtamen qualiscumque ille fuerit, nos nobis quid fecimus? quare christiani cum christianis pacem habere non uultis, quare in nobis communia sacramenta rescinditis? quid nobis fecimus? quare Primiani causa non praeiudicat parti Donati, nisi quia uerum est quod dixistis: nec causae causa nec personae persona praeiudicat? quare ergo causa Caeciliani praeiudicat hereditati Christi, in qua sumus apostolorum labore plantati? ad unam nostrum scribit apostolus Iohannes, quod habeat pauca nomina in Sardis eorum, qui non inquinauerunt uestimenta sua; nec tamen ab eis, qui in ipsa ecclesia inmundi fuerunt, illorum paucorum uestimenta polluta sunt, quoniam uerum est quod dixistis, nec causam causae nec personam praeiudicare personae. quomodo ergo potest causa et persona Caeciliani praeiudicare nobis? aut si non praeiudicat, quare separamini a nobis?\' dicant etiam ecclesiae, ad quas Paulus apostolus scribit, Romanorum, Corinthiorum, Philippensium, Colossensium, Thessalonicensium — nam de Galatia et Epheso supra iam dictum est —, dicant ergo et istae: (litteras ad nos datas, fratres, cotidie legitis, qui uultis adhuc esse de parte Donati. in ipsis epistulis per nomen pacis nos apostolus salutauit dicens: gratia uobis et pax a deo 1 cf. Apoc. 1, 11 15 cf. Apoc. 3, 4 27 Rom. 1, 7 cet. 1 orientales septem ecclesiae (tr. ml) A ecclesiae orientales septem BCbv quas] qua A quam BmlC 2 zmirnae A (y s . i), c smirnae BCb tiatyrae A tiatirae BC tyatirae c philadelfiae B phyladelfiae b lauditiae BC laodiciae b(v) laoditie c 3 fecimu B 11 partis (s s. i) B 12 persona personae b 13 haereditati A 14 plantati A corr. (ex pancati?) ad unam nostrum] adhuc b 23 philipensium c colosensium Bmlb 24 et om. b 25 qui] quid Bm2b 26 epistolis Am2BCbc, item infra patre et domino Iesu Christo. quare pacem in nostris epistulis legendo didicistis et eam nobiscum tenere noluistis? tam in longinquis terris trans mare positis Afrum nobis obicitis Caecilianum. certe uerum est quod dixistis: nec causae causa praeiudicat nec persona personae: quae est ista priuata et peculiaris sanctificatio, qua uobis licet, ut Afrae parti Donati causa non praeiudicet Afri Primiani nec personae Primiani Carthaginiensis praeiudicet persona Mustitani Feliciani, et ad nos Africana praeiudicia tam longe mittantur aut nobis praeiudicet causa Caeciliani?\' Dicat etiam catholica ecclesia in ipsa Africa constituta et per pacem atque unitatem Christi illis omnibus communione copulata, dicat etiam ipsa: nec mihi Caeciliani causa praeiudicat, contra quem absentem septuaginta episcoporum est prolata sententia, quia non praeiudicat ecclesiae, quae toto orbe diffunditur, in cuius communione permaneo, aut certe praeiudicet parti Donati causa Primiani, quem sui collegae similiter absentem numerosiore concilio damnauerunt. si autem ideo non praeiudicat, quia nec causa causae nec persona personae, multo magis seruanda est ista iustitia erga unitatem catholicam Christi, si eam seruari erga se postulat pars Donati\'. hoc ecclesia catholica in Africa constituta proclamat: \'o pars Donati, tu ista uerba dixisti, tu ista uerba tua recognouisti, tu istis uerbis etiam suscripsisti: nec causa causae nec persona personae praeiudicat. ego inter spiritus olim requiescentium recito Caecilianum, tu adhuc uides et tecum habes in corpore Felicianum, a quo Primianus damnatus est. in ipsa Primiani causa Felicianum damnasti et eum postea, sicut erat, episcopum Primiano tibique sociasti. si tantum ualet, 3 in tam v, cf. 19, 25 tam in proximo 4 certe si Bm2b 5 personae persona cv 6 pecularis c 7 non praeiudicet causa b 8 carthaginiessis Bml praeiudicat Bb musta ni A, et sic BCb 9 tan Bml 10 aut] ut bv praeiudicat Btnl 17 colligae Am2 22 affrica Bc 27 damnatus est Primianus v 28 Felicianum om. ABCb dam(-p-B) nati ABCb 29 Primiano] primianri Bml sociati Am1 quod nec causa causae praeiudicat nec persona personae, ut tibi non praeiudicet hodie tecum uiuentis communio Feliciani, mihi quomodo praeiudicat olim defuncti memoria Caeciliani?\' Quid ad ista respondent, qui uobis adhuc iactant inania et suae saluti, si non se correxerint, nocitura mendacia? quid adhuc dicunt nos iudicem corrupisse, ut pro nobis sententia proferretur? numquid et tanti apud uos meriti episcopum praeclarissimum defensorem corrupimus, ut pro nobis talia loqueretur? hoc enim agebamus omnibus uiribus, hoc instabamus, ut Caeciliani causa atque persona, qualiscumque ille fuerit, ad causam et personam ecclesiae, quam deus suis sanctis testimoniis roborauit, non pertinere ostenderetur. hoc agebamus etiam similitudinibus euangelicis, ut causa et persona zizaniorum non praeiudicaret causae et personae tritici, quamuis in eodem agro eadem pluuia simul crescerent usque ad messem, quando separari oporteret; ut causa et persona paleae non praeiudicaret (causae et) personae frumenti, quamuis in eadem area simul triturarentur, donec nouissima uentilatione separarentur; ut causa et persona haedorum non praeiudicaret causae et personae ouium, quamuis communibus pascuis utraque pecora permixta seruentur, donec a pastore summo in iudicio nouissimo alii ad sinistram, alii ad dexteram segregentur; ut causa et persona piscium malorum non praeiudicaret causae et personae piscium bonorum, quamuis intra eadem retia tenerentur in extremo litore separandi, hoc est in fine maris, quod significat finem saeculi. quibus parabolis et figuris ecclesia praenuntiata est usque ad finem saeculi bonos et malos simul habitura, ita ut mali bonis obesse non 7 Primianum significat, non Ernerituffi, ut Maurini putabant 25 cf. Matth. 13, 49 2 uiuenti ABCb 4 aduc Bm] 6 iudi||dicem A 7 proferetur BmlC 11 et] atque c et personam om. b 12 roborauit s. I. A roborabit Bml hoc] add . enim Bml 17 causae et addidi 20 oui//////u//// (m s. alt. ras.) A 21 peccora Bm] 24 eadem intra BC, sed tr. ml 25 littore BCcv separanda codd . 28 boni malis BmlCc bonis mali Bm2b possint, cum uel ignorantur uel pro pace et tranquillitate ecclesiae tolerantur, si eos prodi aut accusari non oportuerit aut aliis bonis non potuerint demonstrari, ita sane, ut nec emendationis uigilantia quiescat corripiendo degradando excommunicando ceterisque cohercitionibus licitis atque concessis, quae salua unitatis pace in ecclesia cotidie fiunt secundum praeceptum apostolicum caritate seruata, qui dixit: si quis autem non obaudit uerbo nostro per epistulam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo, ut erubescat; et non ut inimicum existimetis, sed corripite ut fratrem. sic enim et disciplina seruat patientiam et patientia temperat disciplinam et utrumque refertur ad caritatem, ne forte aut indisciplinata patientia foueat iniquitatem aut inpatiens disciplina dissipet unitatem. Ista cum fiunt a bonis, non inquinantur a malis, quia nec eorum peccatis consentiendo communicant et ab eis etsi non corporaliter segregatione, tamen spiritali uitae dissimilitudine et morum diuersitate discedunt, eo modo oboedientes praecepto dominico quo ait: discedite inde, et inmundum ne tetigeritis. nam qui hoc non spiritaliter obseruandum putant, adrogantia uanitatis in illud incidunt, quod per eundem prophetam dominus detestatur dicens: qui dicunt (noli me tangere, quoniam mundus sum\', hic fumus indignationis meae. hoc episcopi uestri faciendum putauerunt, quando utrisque nostrum a iudice oblato consessu nobiscum sedere noluerunt, dicentes scriptum sibi esse ne cum talibus sedeant, illud utique non spiritaliter, sed carnaliter intellegentes, quod in psalmo positum est: et cum impiis 7 II Thess. 3, 14-15 19 Esai. 52, 11 22 Esai. 65, 5 25 cf. Breuic. III 9, 18 28 Ps. 25, 5 \' 1 uel cum b 2 oportuerit] potuerit Cml 3 d non (d del.) A 8 obaudiuit BCmlb 17 corporali cv spiritiali C similitudine c 20 spitaliter C (saepius) 22 quid BmlC 23 hi c hic-meae om. b 25 confessu Bm] 26 sibi scriptum b 28 intelligentia BmlC iutellegentias Bm2 non sedebo, et tamen fecerunt, quod in eodem ipso loco psalmi pariter prohibetur. nam ibi dicit propheta: et cum iniqua gerentibus non introibo. si ergo, quia nos iniquos uel nouerant uel putabant, ideo nobiscum sedere noluerunt, quare, quod similiter prohibetur, nobiscum introierunt ex parte sancti et ex parte polluti, nisi quia scripturas sanctas non intellegendo et carnaliter sapiendo etiam ipsam unitatem dissipauerunt?