<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>Quod cum ita sit, quae tam cruda stultitia, quis tam <lb/>
            ferreus cordis somnus non excutiatur possitque aliquando sentire <lb n="25"/>
            Caeciliani causam catholico orbi terrarum, cui non communicat <lb/>
            pars Donati, praeiudicare non posse, si non praeiudicat <lb/>
            parti Donati causa Maximiani uel potius causa Feliciani et

<note type="footnote">4 cf. I Cor. 5, 1-5 11 I Cor. 15. 33 </note>

<note type="footnote"> 1 infidelitate <hi rend="italic">Cml</hi> consentiret <hi rend="italic">codd</hi>. 3 quippe] enim <hi rend="italic">BCb</hi> <lb/>
            4 patrisui <hi rend="italic">B</hi> habuit sui <hi rend="italic">Cml</hi> 7 ples <hi rend="italic">Brnl</hi> plebis a plebi <hi rend="italic">Cml</hi> <lb/>
            separatur <hi rend="italic">Bvil</hi> scismatis <hi rend="italic">BCm2bc</hi> 9 hiis <hi rend="italic">b</hi> 11 mores <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            18 illis istis <hi rend="italic">Bml</hi> illos isti <hi rend="italic">Bm:2b</hi> inquinabunt <hi rend="italic">BmlC</hi> illis isti c <lb/>
            19 infidelitatem <hi rend="italic">om. BCb</hi> 22 eadem intra <hi rend="italic">Bmlb</hi> 27 possie (i <hi rend="italic">del. <lb/>
            ml) A</hi> praeiudicat] praeiudicare <hi rend="italic">BmlC</hi> praeiudicaret <hi rend="italic">BmSb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="138"/>
            Primiani modo coniunctorum, paulo ante inuicem damnatorum? <lb/>
            sufficit certe, ut secundum ipsos loquamur, quod pisces mali <lb/>
            sub fluctibus latitantes ignaros non polluunt piscatores, quamuis <lb/>
            non sit de piscatoribus quaestio, quos fortasse in illa <lb/>
            similitudine dominus angelos intellegi uoluit. magis enim ad- õ <lb n="5"/>
            tendendum est intra ipsa retia pisces bonos a malis non posse <lb/>
            maculari. neque enim et ipsi non uident inuicem simul natantes, <lb/>
            sicut a piscatoribus intra aquam positi non uidentur. sed, ut <lb/>
            dixi, sufficit causae nostrae, quod mali non polluunt, quorum <lb/>
            mala facta nesciuntur. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="22" unit="altchapter"/> Fuerunt quidam tempore Caeciliani beati pacifici, <lb/>
            qui eum, etiamsi innocens non esset, scientes pro catholica <lb/>
            unitate tolerarent (et), cum eum uiderent tot ignotis gentibus, <lb/>
            per quas ipsa unitas dilatatur, sacramentorum participandorum <lb/>
            communione cohaerere eisque talem non posse monstrari, <lb n="25"/>
            qualem ipsi eum esse cognoscerent, ipsi se contra istas calumnias <lb/>
            defenderent uerbis beati et pacifici Cypriani clamarentque <lb/>
            fidenter et dicerent: &lt;ideo propter Caecilianum non deserimus <lb/>
            unitatem, quia, etsi uidentur in ecclesia esse zizania, <lb/>
            non tamen inpediri debet aut fides aut caritas<lb n="20"/>
            nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus <lb/>
            ipsi de ecclesia recedamus\\ istorum pacificae <lb/>
            patientiae conueniret praeclarissima laus illa, qua laudatur <lb/>
            angelus ecclesiae quae est Ephesi, quem nemo recte intellegens <lb/>
            dubitat ipsius ecclesiae gestare personam, cui dicit in Apocalypsi<lb n="25"/>
            spiritus: scio opera tua et laborem et patientiam, <lb/>
            et quia non potes sustinere malos, et

<note type="footnote"> 4 cf. Matth. 13, 47 sqq. 19 Cypr. ep. 54. 3 26 Apoc. <lb/>
            2, 2-3 </note>

<note type="footnote"> 2 certe] ergo <hi rend="italic">b, s. scr. m2</hi> uel certe 3 lantitantes <hi rend="italic">BCm2</hi> lantitantem <lb/>
            <hi rend="italic">Crnl</hi> 9 dixit <hi rend="italic">Cml</hi> polluunt <hi rend="italic">(pr</hi>. u <hi rend="italic">s. 1. ml) A</hi> 11 ficipaci <hi rend="italic">Cml</hi> <lb/>
            13 et <hi rend="italic">addidi</hi> gentisbus <hi rend="italic">Cml</hi> 14 dilatatatur <hi rend="italic">Cml</hi> 15 coherere <hi rend="italic">ACc</hi> <lb/>
            16 <hi rend="italic">alt</hi>. ipsi] ipse <hi rend="italic">b</hi> se contra se <hi rend="italic">ABCb</hi> contra se c 17 cipriani <hi rend="italic">BC</hi> <lb/>
            18 ac dicerent c 19 etsi] si <hi rend="italic">Bml</hi> ecclesiae <hi rend="italic">C</hi> 22 de] ab <hi rend="italic">Bm2b) <lb/>
            om. Bml</hi> istarum <hi rend="italic">C</hi> 24 quem <hi rend="italic">Bm2bcv</hi> cum <hi rend="italic">ABmlC</hi> 25 apocalipsi <lb/>
            <hi rend="italic">BCc</hi> 27 malum <hi rend="italic">BCb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="139"/>
            tę.mptasti eos qui se dicunt apostolos esse et non <lb/>
            sunt, et inuenisti eos mendaces; et patientiam <lb/>
            habes, et sustinuisti eos propter nomen meum, et <lb/>
            non defecisti. sic illi laudentur, qui in ista uita Caeciliani <lb/>
            tempore fuerunt, qui propter nomen domini, quod sicut unguentum <lb n="5"/>
            effusum per innumerabiles gentes toto iam orbe <lb/>
            fragrabat, non deficerent, patientissime sustinendo etiam quem <lb/>
            malum nossent, si malus ille esset, qui eorum iudicio aliis <lb/>
            demonstrari et ab eis auelli separarique non posset. nostra <lb/>
            alia causa est; arrogare nobis laudem huius patientiae non <lb n="10"/>
            debemus. non enim possumus dicere nos pro pace tolerasse, <lb/>
            quod ad nostram cognitionem prorsus non potuit peruenire. <lb/>
            nobis Caeciliani causa sub fluctibus fuit. uox nostra talis est, <lb/>
            qualis christianarum gentium ceterarum, contra quas isti non <lb/>
            inuenerunt omnino quod dicerent. uerumtamen ignotam Caeciliani <lb n="15"/>
            causam recte credimus bonam, quem semel inimicorum <lb/>
            factione damnatum, ipsis autem accusantibus tertio legimus <lb/>
            absolutum. aut credant isti centum ferme episcopis partis <lb/>
            Donati de criminibus Primiani, et tunc nos cogant credere <lb/>
            septuaginta maioribus suis de criminibus Caeciliani. quod autem <lb n="20"/>
            dicunt Caecilianum obiecta sibi in illo concilio crimina, cum <lb/>
            absens fuerit, tacendo firmasse, firmauit ergo et Primianus <lb/>
            crimina, quae a centum episcopis sibi obiecta nec postea saltem <lb/>
            ostenditur diluisse. 
</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>Sed uidelicet nec causa causae praeiudicat nec persona <lb n="25"/>
            personae, ne pars Donati minuatur, praeiudicat autem, ut <lb/>
            Christi hereditas diuidatur. an uero Caeciliani causa non praeiudicat <lb/>
            unitati catholicae, quam tenemus et cuius societate <lb/>
            gaudemus, cum fuerit Caecilianus Carthaginiensis episcopus, <lb/>
            et praeiudicat ei causa Nouelli Tizicensis, Faustini

<note type="footnote"> 30 cf. Breuic. III 14, 26 pag. 75, 26 </note>

<note type="footnote"> 5 ungentum <hi rend="italic">A</hi> 7 fragrabat <hi rend="italic">Bm2bv</hi> fraglabat <hi rend="italic">Ac</hi> flagtabat <hi rend="italic">BmlC</hi> <lb/>
            8 nossent malum <hi rend="italic">b</hi> 9 possent <hi rend="italic">Aml</hi> 14 christianorum <hi rend="italic">BC</hi> 15 quid <lb/>
            <hi rend="italic">Bm2bc</hi> 16 causae <hi rend="italic">Btnl</hi> 18 aut cre aut credant (aut cre <hi rend="italic">del. ml) A</hi> <lb/>
            isti* c episcopus <hi rend="italic">BmlCml</hi> 23 accentum <hi rend="italic">BmlC</hi> sibi] <hi rend="italic">vdd</hi>. sunt <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            saltim (i <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">ml) A, BmlC</hi> 30 Tyzicensis <hi rend="italic">v</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="140"/>
            Tuburbitani, quos nec accusandos postea sicut Caecilianum Felicemque <lb/>
            putauerunt, quorum nomina, immo uero ipsarum in quibus <lb/>
            fuerunt ciuitatum nomina nec uniuersae Africae nota sunt aut <lb/>
            fortasse nec uniuersali proconsulari prouinciae? ecce quorum <lb/>
            pisciculorum, etiamsi mali fuerunt, tam in profundo latentium<lb n="5"/>
            causam uolunt praeiudicare causae tantae piscationis, cuius <lb/>
            plena retia toto orbe diffusa sunt, qui piscibus iuxta natantibus <lb/>
            uix noti esse potuerunt. cur autem non credamus etiam istos <lb/>
            innocentes fuisse, quando nec accusari ab eis, sicut dixi, postea <lb/>
            meruerunt et ille purgari potuit, quem maiores eorum malorum<lb n="10"/>
            omnium fontem in concilii illius inimica conspiratione <lb/>
            dixerunt? 
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="23" unit="altchapter"/> Sed qualescumque isti fuerunt, ad nos quid pertinet? <lb/>
            neque enim uere non nobis concedunt, ut istorum nescio <lb/>
            quorum causa atque persona non praeiudicet causae atque<lb n="15"/>
            personae ecclesiae catholicae, si nec causa causae praeiudicat <lb/>
            nec persona personae; et tamen obiciunt nobis, ut adhuc uos <lb/>
            seducant, quod aurum iudici dederimus, ut pro nobis contra <lb/>
            illos sententiam diceret. uos dicite, si potestis, quantum dare <lb/>
            debuerimus electis defensoribus episcopis uestris, ut tanta<lb n="20"/>
            contra se pro nobis uel dicerent uel proferrent, ut sic agerent <lb/>
            causam nostram, sic perimerent suam. quanti emere debuimus, <lb/>
            ut post uerba Primiani, quibus dixerat: indignum est ut <lb/>
            in unum conueniant filii martyrum et progenies <lb/>
            traditorum, uenirent tamen et in unum nobiscum, quod<lb n="25"/>
            indignum esse dixerant, conuenirent? quanti emere debuimus, <lb/>
            ut more forensium aduocatorum de temporibus et diebus, de <lb/>
            personis etiam nobis praescribere conarentur et sic omnibus <lb/>
            hominibus, etiam illis qui nostras disputationes intellegere non

<note type="footnote"> 10 cf. Breuic. III 14, 26 23 cf. Breuic. III 4, 4 </note>

<note type="footnote"> 1 accusando <hi rend="italic">ACml</hi> 2 ipsorum <hi rend="italic">Bml</hi> 4 uniuersae <hi rend="italic">v</hi> 5 latentum <hi rend="italic">Bml</hi> <lb/>
            10 maloram est <hi rend="italic">Bml</hi> 11 illius est <hi rend="italic">Bml</hi> 13 quid ad nos pertinet <lb/>
            <hi rend="italic">(sed tr. ml) A</hi> quid pertinet ad nos <hi rend="italic">BCbv, cf. Petil. I 17, 19</hi> 14 non <lb/>
            <hi rend="italic">del. Bm2, om. b</hi> 15 praeiudicat <hi rend="italic">AmlBmlCbml</hi> 16 causa] causae <hi rend="italic">Cml</hi> <lb/>
            21 proo <hi rend="italic">Cml</hi> 24 et <hi rend="italic">om. B</hi> 29 non] nos <hi rend="italic">Bml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="141"/>
            possent, satis aperte monstrarent quam malam causam haberent, <lb/>
            quam proferre et agere sic timebant apud eum iudicem, <lb/>
            cuius erga se benignitatem atque iustitiam tanto praeconio <lb/>
            laudauerant et cuius motum aduersum se nullum adhuc senserant? <lb/>
            quanti emere debuimus, ut ipsi deinde exigerent non <lb n="5"/>
            secum agi debere forensibus formulis, sed diuinis potius testimoniis, <lb/>
            et de scripturis sanctis similiter se responsuros esse <lb/>
            promitterent et, cum mandatum concilii catholici, quod obtuleramus, <lb/>
            recitatum esset atque in eo ipsis etiam confitentibus <lb/>
            claruisset nos ecclesiae catholicae (causam) testimoniis sanctarum <lb n="10"/>
            scripturarum agere noluisse, rursus tamquam obliti, quid <lb/>
            sibi placere dixissent, ad easdem forenses praescriptiones perplexis <lb/>
            et odiosis contentionibus remearent? 
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p>Quanti emere debuimus, ut suscriptionum nostrarum, <lb/>
            quae in eodem mandato demonstrabantur, numerositate commoti <lb n="15"/>
            exigerent totius concilii nostri praesentiam, ex quo concilio <lb/>
            non nisi decem et octo secundum edictum cognitoris <lb/>
            aderamus, et quaestionem falsitatis inferrent, quod alii pro <lb/>
            aliis subpositi suscribere potuerunt? sic enim peruentum est, <lb/>
            ut eorum quoque numerus recenseretur et ipsi in ea falsitate <lb n="20"/>
            deprehenderentur, cuius in nos suspicionem intendere uoluerunt, <lb/>
            ita ut non solum quidam in eorum mandato legerentur suscripsisse <lb/>
            pro absentibus qui nec Carthaginem uenerant, uerum etiam <lb/>
            quendam recitatum et non respondentem, cum in itinere defecisse <lb/>
            dixissent quaesitumque ab eis esset, quomodo apud <lb n="25"/>
            Carthaginem suscribere potuerit qui in itinere iam defecerat, <lb/>
            post magnas angustias perturbationis atque inconstantis et

<note type="footnote"> 3 cf. pag. 46, 8 22 cf. Breuic. I 14 </note>

<note type="footnote"> 1 aperte (te <hi rend="italic">in ras. m2) B</hi> 4 adhuc <hi rend="italic">bis Aml</hi> 6 testimoniis potius <lb/>
            <hi rend="italic">bml</hi> 8 cum] con <hi rend="italic">BmiO</hi> optuleramus <hi rend="italic">BmlC</hi> 9 eos <hi rend="italic">Cml</hi> 10 causam <lb/>
            <hi rend="italic">add. mg. v</hi> 11 russus <hi rend="italic">Bml</hi> 14 scriptionum <hi rend="italic">Bml</hi> 15 nemorositate <lb/>
            <hi rend="italic">BmlC</hi> numorositate <hi rend="italic">(sic) Bm2</hi> 19 subpositi (ositi <hi rend="italic">in ras. m2) A</hi> <lb/>
            subtisi <hi rend="italic">(del. m2) B</hi> sObptisi C substituti <hi rend="italic">c, om. bv, cf. Breuic. I 11</hi> <lb/>
            subscriberent <hi rend="italic">Cna1</hi> 20 recenserentur <hi rend="italic">Cml</hi> ipse <hi rend="italic">Bm2b</hi> in ea <hi rend="italic">om. Bb</hi> <lb/>
            21 deprehenderetur <hi rend="italic">Bb</hi> 24 quemdam <hi rend="italic">A</hi> initinere <hi rend="italic">(alt</hi>. i <hi rend="italic">s. 1. m2) B</hi> <lb/>
            25 essent <hi rend="italic">BmlCml</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="142"/>
            uariae responsionis suae non uenientem, sed posteaquam suscripsit, <lb/>
            ad propria remeantem in itinere defecisse adseuerarent. <lb/>
            deinde sub diuina testificatione interrogati, utrum eum constaret <lb/>
            fuisse Carthagini, uehementius perturbati dicerent: \'quid, <lb/>
            si alius se pro eodem opposuit?,\' atque ita uerbis suis falsitatem,<lb n="5"/>
            quam nobis obiecerant, in suo mandato apparuisse et <lb/>
            conuictam claruisse firmarent. 
</p></div></div></body></text></TEI>