Quod cum ita sit, quae tam cruda stultitia, quis tam ferreus cordis somnus non excutiatur possitque aliquando sentire Caeciliani causam catholico orbi terrarum, cui non communicat pars Donati, praeiudicare non posse, si non praeiudicat parti Donati causa Maximiani uel potius causa Feliciani et 4 cf. I Cor. 5, 1-5 11 I Cor. 15. 33 1 infidelitate Cml consentiret codd . 3 quippe] enim BCb 4 patrisui B habuit sui Cml 7 ples Brnl plebis a plebi Cml separatur Bvil scismatis BCm2bc 9 hiis b 11 mores om. A 18 illis istis Bml illos isti Bm:2b inquinabunt BmlC illis isti c 19 infidelitatem om. BCb 22 eadem intra Bmlb 27 possie (i del. ml) A praeiudicat] praeiudicare BmlC praeiudicaret BmSb Primiani modo coniunctorum, paulo ante inuicem damnatorum? sufficit certe, ut secundum ipsos loquamur, quod pisces mali sub fluctibus latitantes ignaros non polluunt piscatores, quamuis non sit de piscatoribus quaestio, quos fortasse in illa similitudine dominus angelos intellegi uoluit. magis enim ad- õ tendendum est intra ipsa retia pisces bonos a malis non posse maculari. neque enim et ipsi non uident inuicem simul natantes, sicut a piscatoribus intra aquam positi non uidentur. sed, ut dixi, sufficit causae nostrae, quod mali non polluunt, quorum mala facta nesciuntur. Fuerunt quidam tempore Caeciliani beati pacifici, qui eum, etiamsi innocens non esset, scientes pro catholica unitate tolerarent (et), cum eum uiderent tot ignotis gentibus, per quas ipsa unitas dilatatur, sacramentorum participandorum communione cohaerere eisque talem non posse monstrari, qualem ipsi eum esse cognoscerent, ipsi se contra istas calumnias defenderent uerbis beati et pacifici Cypriani clamarentque fidenter et dicerent: