<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>In ipsis etiam Corinthiis ibi erant, qui non credebant<lb n="5"/>
            resurrectionem mortuorum, quae singularis fides est christianorum, <lb/>
            quod eis ita dicit apostolus: si autem Christus <lb/>
            praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo <lb/>
            dicunt quidam in uobis quia resurrectio mortuorum <lb/>
            non est? non dixit (in hac terra\' uel (in hoc mundo\',<lb n="10"/>
            sed &lt;in uobis\' inquit. neque enim posset de Christi resurrectione <lb/>
            praescribere nisi iam utique christianis, quibus de ipsa resurrectione <lb/>
            Christi dicit: sic praedicamus et sic credidistis. <lb/>
            nunc adtendamus uerba illa, quibus Corinthiorum <lb/>
            ecclesiam in epistulae principio sic laudat, ut dicat: gratias<lb n="15"/>
            ago deo meo semper pro uobis in gratia dei quae <lb/>
            data est uobis in Christo Iesu, quia in omnibus <lb/>
            diuites facti estis in illo, in omni uerbo et in omni <lb/>
            scientia, sicut testimonium Christi confirmatum <lb/>
            est in uobis, ita ut nihil uobis desit in ulla gratia. <lb n="20"/>
            ecce sic erant ditati in Christo in omni uerbo et in omni <lb/>
            scientia, ita eis nihil deerat in ulla gratia, ut in illis essent, <lb/>
            qui resurrectionem mortuorum adhuc usque non crederent. <lb/>
            puto autem quod isti, quibus nihil deerat in ulla gratia, non <lb/>
            ducebant iugum cum eis, qui resurrecturos mortuos non credebant.<lb n="25"/>
            ecce quomodo non ducunt iugum cum infidelibus <lb/>
            (fideles), quamuis eidem populo misceantur et sub eisdem <lb/>
            sacerdotibus eisdem sacramentis inbuantur.

<note type="footnote"> 1 I Cor. 11, 29 7 I Cor. 15, 12 13 I Cor. 15, 11 15 I Cor. <lb/>
            1,4-7 </note>

<note type="footnote"> 1 iudicium- <hi rend="italic">(fort</hi>. sibi <hi rend="italic">eras.) A</hi> 2 ne <hi rend="italic">ex</hi> nec <hi rend="italic">Ana1</hi> 5 corinthis <lb/>
            <hi rend="italic">BmlC</hi> ubi <hi rend="italic">BC, del. Bm2, om. Ú</hi> 11 inquid <hi rend="italic">Bml</hi> 12 iam <hi rend="italic">s. I. b</hi> <lb/>
            christi resurrectione c 15 epistolae sic claudat principio <hi rend="italic">BmlCml</hi> epistola <lb/>
            sic laudat in principio <hi rend="italic">Bm2b; recte tr. Cm2, sed</hi> claudat <hi rend="italic">non corr</hi>. <lb/>
            17 est <hi rend="italic">om. c</hi> 20 <hi rend="italic">et</hi> 24 nulla <hi rend="italic">Cm2</hi> 22 eis] illis <hi rend="italic">b</hi> illisj eis <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            23 aduc <hi rend="italic">Bm1</hi> 25 resurrecturus <hi rend="italic">BmlCml</hi> 27 fideles <hi rend="italic">addidi</hi> </note> 
<pb n="137"/>
            
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>Denique ipse apostolus, ne huic infidelitati consentirent, <lb/>
            quorum iam fides tenebat resurrectionem mortuorum, non eis <lb/>
            praecepit corporalem separationem; multi quippe erant, non <lb/>
            sicut ille unus qui uxorem patris sui habuit, quem liberiore <lb/>
            correptione et excommunicatione iudicat dignum; longe aliter <lb n="5"/>
            iste, aliter uitiosa curanda et sananda est multitudo, ne forte, <lb/>
            si plebs a plebe separetur, per schismatis nefas etiam triticum <lb/>
            eradicetur. eos ergo, qui iam credebant resurrectionem mortuorum, <lb/>
            ab his, qui eam in eodem populo non credebant, non <lb/>
            corporaliter apostolus separat, sed tamen spiritaliter separare <lb n="10"/>
            non cessat dicens: nolite seduci; corrumpunt mores <lb/>
            bonos conloquia mala. non eorum congressum, sed consensum <lb/>
            timet, ne malis conloquiis adcommodent fidem, quae <lb/>
            corrumpunt mores bonos; moribus ergo eos, non altaribus <lb/>
            admonet separari. postremo, antequam eis haec apostolus scriberet, <lb n="15"/>
            in eadem ecclesia erant, qui resurrectionem mortuorum <lb/>
            non credebant, in qua erant quibus nihil deerat in ulla gratia, <lb/>
            et illi istos infidelitate Sua non inquinabant, quia isti illis ad <lb/>
            eandem infidelitatem non consentiebant. ecce quomodo illo non <lb/>
            acceditur, ne quisquis accesserit inquinetur; ecce quomodo <lb n="20"/>
            nulla participatio est lumini ad tenebras; ecce quomodo, quamuis <lb/>
            intra eadem retia natent pisces utrique, nec causa causae <lb/>
            praeiudicat nec persona personae. 
</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>Quod cum ita sit, quae tam cruda stultitia, quis tam <lb/>
            ferreus cordis somnus non excutiatur possitque aliquando sentire <lb n="25"/>
            Caeciliani causam catholico orbi terrarum, cui non communicat <lb/>
            pars Donati, praeiudicare non posse, si non praeiudicat <lb/>
            parti Donati causa Maximiani uel potius causa Feliciani et

<note type="footnote">4 cf. I Cor. 5, 1-5 11 I Cor. 15. 33 </note>

<note type="footnote"> 1 infidelitate <hi rend="italic">Cml</hi> consentiret <hi rend="italic">codd</hi>. 3 quippe] enim <hi rend="italic">BCb</hi> <lb/>
            4 patrisui <hi rend="italic">B</hi> habuit sui <hi rend="italic">Cml</hi> 7 ples <hi rend="italic">Brnl</hi> plebis a plebi <hi rend="italic">Cml</hi> <lb/>
            separatur <hi rend="italic">Bvil</hi> scismatis <hi rend="italic">BCm2bc</hi> 9 hiis <hi rend="italic">b</hi> 11 mores <hi rend="italic">om. A</hi> <lb/>
            18 illis istis <hi rend="italic">Bml</hi> illos isti <hi rend="italic">Bm:2b</hi> inquinabunt <hi rend="italic">BmlC</hi> illis isti c <lb/>
            19 infidelitatem <hi rend="italic">om. BCb</hi> 22 eadem intra <hi rend="italic">Bmlb</hi> 27 possie (i <hi rend="italic">del. <lb/>
            ml) A</hi> praeiudicat] praeiudicare <hi rend="italic">BmlC</hi> praeiudicaret <hi rend="italic">BmSb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="138"/>
            Primiani modo coniunctorum, paulo ante inuicem damnatorum? <lb/>
            sufficit certe, ut secundum ipsos loquamur, quod pisces mali <lb/>
            sub fluctibus latitantes ignaros non polluunt piscatores, quamuis <lb/>
            non sit de piscatoribus quaestio, quos fortasse in illa <lb/>
            similitudine dominus angelos intellegi uoluit. magis enim ad- õ <lb n="5"/>
            tendendum est intra ipsa retia pisces bonos a malis non posse <lb/>
            maculari. neque enim et ipsi non uident inuicem simul natantes, <lb/>
            sicut a piscatoribus intra aquam positi non uidentur. sed, ut <lb/>
            dixi, sufficit causae nostrae, quod mali non polluunt, quorum <lb/>
            mala facta nesciuntur. <lb n="10"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>