Ac ne quisquam diceret illum populum, cui primo dictum est: praeualesce, quoniam spiritus meus praeest in medio uestrum, paucis interpositis diebus in deterius commutatum, ut audire mereretur: sic populus iste et gens ista, omnis qui accesserit illo inquinab : tur — dies enim ferme nonaginta conputantur inter uerba illa, quae bona in populum dicta sunt, et ista, quibus eius inmunditia uitanda praecipitur —, ne quis ergo hoc putaret bonum illum populum quamuis hoc paruo temporis interuallo tam pessimum effectum, uidete quid sequitur, adtendite quid dicatur eo ipso die, hoc est uicensima et quarta noni mensis, quo die dictum est: sic populus iste et gens ista, omnis qui accesserit illo inquinabitur. cum enim hoc dixisset et mala eorum commemorasset, quorum merito demonstrarentur inmundi, addens etiam et dicens: odio habebatis in portis arguentes, continuo subiunxit: et nunc ponite in cordibus uestris a die hoc et supra, prius, quam poneretur lapis super lapidem in templo domini, qui eratis cum mittebatis in capsella hordei uiginti sata, et fiebant decem sata, et in tra batis in torcular exhaurire quinquaginta amphoras, et fiebant uiginti. percussi uos infecunditate, et uenti corruptione et grandine omnia opera uestra, et non estis conuersi ad me, dicit dominus. constituite igitur corda uestra a die hoc et deinceps, a quarta et uicensima noni mensis, et a die qua fundatum est templum domini ponite in cordibus 4 Agg. 2, 4-5 6. 14. 17 Agg. 2, 14 18 Agg. 2, V;-19 5 deteribus Cml 8 conpuntantur B 11 paruum Bml 13 uicesima BCmSbcv 17 hodio Bml 18 arguentis Cml . 21 qui eratis del. Bm2, om. b com C cura mittebatis ex commitebatis Bm2 uiginti sata hordei v, et A, sed tr. 1111 24 in fecunditate c 28 uicesima BCm2bcv qua] quo Bm2 uestris, si adhuc cognoscetur in area, aut si uitis aut malum aut ficus et malum granatum et ligna oleae quae non fecerunt fructum. a die hoc benedicam. ecce ipso die etiam benedici meruerunt. benedictio ergo haec puto quod non pertineat ad illos, ad quorum inmunditiam prohibet accedi, sed ad illos bonos, qui prohibentur accedere. in uno ergo fuerunt et permixti et separati, permixti quidem corporali tactu, separati autem uoluntatis abscessu. sed more suo scriptura loquitur, quae sic arguit malos, tamquam omnes in eo populo mali sint, et sic consolatur bonos, tamquam omnes ibi tales sint. pro nobis ergo episcopi uestri etiam in eo, quod post conlationem uicti scripsisse dicuntur, Aggaei prophetiam posuerunt, unde nos commemorarent euidentius probare quod dicimus, quia et in uno populo, in uno templo, sub eisdem sacerdotibus, inter eadem sacramenta hominibus dissimili uoluntate uiuentibus et diuersis moribus discrepantibus nec causae causa nec personae potest praeiudicare persona. Illud etiam quod ex apostoli epistula scriptis suis etiam modo commemorant, ubi ait: nolite iugum ducere cum -infidelibus; quae enim participatio luci ad tenebras? et cetera, quae supra commemorauimus et quomodo recte intellegerentur ostendimus, quid aliud agunt, nisi ut nos commemorent, quibus hoc apostolus scripserit? in eodem quippe ipso populo Corinthiorum quod dicimus demonstramus, ne forte arbitrentur prophetarum tantummodo moris fuisse et non ad noui testamenti, sed ad ueteris consuetudinem pertinere sic arguere reprehensibiles, quasi omnes in eo populo arguantur, et sic adloqui laudabiles, quasi omnes ibi laudentur. ecce 20 II Cor. 6, 14 22 cap. 6 2 pr . et] aut v 3 oleaequae AC oleaeque v 7 accenere Cml 8 abscesu C accessu b 10 conaulatur Cml 14 et om. c 17 discrepanti BCb et discrepantibus v nec causae-potest om. SCb 21 infedelibus Aml 22 ceteras Cml 25 corionthiorum Bml 26 mori Bml et non—pertinerc in mg. bm2 et ad Corinthios sic apostolus loquitur: Paulus uocatus apostolus Christi Iesu per uoluntatem dei et Sosthenes frater ecclesiae dei quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, uocatis sanctis, cum omnibus qui inuocant nomen domini nostri Iesu Christi in omni loco, ipsorum et nostro: gratia uobis et pax a deo patre nostro et domino Iesu Christo. gratias ago deo meo semper pro uobis in gratia dei quae data est uobis in Christo Iesu, quia in omnibus diuites facti estis in illo, in omni uerbo et in omni scientia, sicut testimonium Christi confirmatum est in uobis, ita ut nihil uobis desit in ulla gratia. quis haec audiens credat in ecclesia Corinthiorum esse aliquos reprobos, quandoquidem uerba ista sic sonant, uelut ad omnes directa sit ista laudatio? et tamen paulo post dicit: obsecro autem, fratres, ut id ipsum dicatis omnes, et non sint in uobis schismata. rursus tamquam in hoc horrendo uitio uelut omnes arguens atque increpans dicit: diuisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro uobis, aut in nomine Pauli baptizati estis? puto autem eos, qui in eo populo dicebant: ego sum Christi, non duxisse iugum cum eis, qui dicebant: ego sum Pauli, ego autem Apollo, ego uero Cephae, et tamen omnes ad unum altare accedebant, et eadem sacramenta communicabant qui eadem uitia non communicabant. his enim Corinthiis etiam illud dictum est: qui manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit. quid enim aliud apostolus nisi istos 1 I Cor. 1, 1-7 16 I Cor. 1, 10 19 I Cor. 1, 13 22. 23 I Cor. 1, 12 27 I Cor. 11, 29 1 uocatur BmlOmI 3 sostenes codd . 8 pro nobis Cml 10 estisj es A 11 sientia C (saepius) 12 ita ut nihil uobis s. l. A 13 nulla (n 8. u) C 15 uelud Bml, item lin. 18 17 id om. Bml 18 scismata BCm2bc russus BmlCml 22 duxisisse C 23 appollo c 26 hiis b corinthis BmlC uaniloquos cogitabat, ut ei non sufficeret dicere: iudicium manducat et bibit, nisi adderet \'sibi\\ ne hoc etiam ad illos pertineret qui pariter quidem, sed non iudicium manducabant? In ipsis etiam Corinthiis ibi erant, qui non credebant resurrectionem mortuorum, quae singularis fides est christianorum, quod eis ita dicit apostolus: si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in uobis quia resurrectio mortuorum non est? non dixit (in hac terra\' uel (in hoc mundo\', sed