Nec ideo tamen dormit ecclesiastica disciplina, ut corripiat inquietos. neque enim a populo dei separamus, quos uel degradando uel excommunicando ad humiliorem paenitendi locum redigimus. et ubi hoc facere pacis et tranquillitatis ecclesiae gratia non permittimur, non tamen ideo ecclesiae disciplinam refutamus, sed toleramus quae nolumus, ut perueniamus quo uolumus, utentes cautela praecepti dominici, ne, cum uolumus ante tempora colligere zizania, simul eradicemus et triticum. utentes etiam exemplo et praecepto beati Cypriani, qui collegas suos faeneratores fraudatores raptores pacis contemplatione pertulit tales nec eorum contagione factus est talis. unde et nos, si triticum sumus, eiusdem beati martyris uerba fidentissime dicimus, quia, etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpevdiri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. haec uerba iustissime ac piissime dicerent maiores nostri. etiamsi Caecilianum et aliquos coepiscopos eius malos uiderent, quos tamen ab ecclesia separare non possent propter illos, quibus mali demonstrari non poterant et eos bonos innocentes putabant. haec uerba omnino dicerent, hoc omnino sentirent, ne, cum uellent temere zizania separare, simul et triticum eradicarent. Quod ergo iussus est quidam propheta nec panem manducare nec aquam bibere in Samaria, quo missus fuerat, ut 8. 22 cf. Matth. 13, 29 10 cf. Cypr. De lapsis c. 6 13 Cypr. ep. 54, c. 3 24 cf. III Reg. 13 1 ut non Bm2b 3 poenitendi B 5 ecclesiae ideo bml 6 disciplinam Bb, om. ACmlc re Aml, relfutamus Am2 disciplinam refutamus s. l. Cm2 ideo ecclesiam negligimus v quae] quod v 7 quoj quod Cmlcml praeceptis BmlC dominici praecepti c 8 ne cum] nec BCb ne simul BCb 9 beato BmlC 10 cy(ci-Cjpriano BmlCml suas BmlCtnl feneratores BCbcv 11 contemplationem C 13 uerbis c 15 caritatis BC in ecclesia zizania c 17 uestri Bm2 20 et inDocentes v (dtoovSsto»? ut 22, 37 beati pacifici, Ep. c. Don. 16, 40 et alibi boni fideles) 22 nec C zizaniam C 24 iusus Bml corriperet eos, qui uaccas constituerant adorandas more idolorum Aegyptiorum, hoc omnino facere debuit quod praeceperat dominus, cui tunc eo\' modo illos corripere placuit, ut nihil ibi alimentorum tangeret propheta quem miserat. neque enim in ecclesia non fit cotidie, quando [eos], quos acrius corripimus, etiamsi in eorum possessione sumus, nihil cibi apud eos contingimus, ut sentiant quantum eorum peccata doleamus. numquid tamen ideo etiam plebis discissio facienda est, ut sicut mollis herba indiscrete eradicentur infirmi, qui de cordibus hominum et ignotis factis, etiamsi nobis sint cognita, iudicare non possunt? nam in ipsa Samaria et Helias et Helisaeus erant, etsi ipsi in solitudine, non tamen deuiantes sacramentorum causa, sed quia persecutionem ab impiis regibus patiebantur. nam illic erant, non utique in solitudine separata, quae ipse ignorabat Helias, septem milia uirorum qui non curuauerunt genua ante Bahal. denique inter praecipuos sanctus habitus Samuhel et grauiter Saulem corripuit et cum eo tamen ad offerendum domino sacrificium sine excusatione perrexit > nec peccatorum eius contagione pollutus est, sed omnino mundus meritorum suorum conseruatione permansit. Sed istam nobis quaestionem, quamuis euidenter et in conlatione et modo soluta sit, euidentius tamen soluat Aggaeus, cuius testimonium prae ceteris legerunt, ut solum adhuc pro omnibus iactent. arguit dominus per Aggaeum prophetam populum ex Babylonia residuum, ubi captiuus tenebatur, quod domum domini neglegerent et suas domos excolerent, et dicit 11 cf. III Reg. 19 15 cf. ibid. 19, 18 17 cf. I Reg. 15 1 uacas B construerent Bb constituerent C 2 aegiptiorum BC praeperat C 4 tanget BmlC quam Bml 5 eos deleui corripimus in ras. B 6 cibi] ibi cv 7 contagimus Om] 10 etiamsi] si Bm2 11 helyas et helyseus c 12 deuiantes scripsi deuitandae A deuitandi BCb deuitandorum cv 15 helyas c 16 genu ABCv, cf. Ep. c. Don. 13, 33. Cresc. IIII 45, 54 Baal bcv sanctos Cbcv 17 samuhel (h s. l.) A samuel bv grauter Bml 22 et*»modo (in eras.) B 23 elegerunt bv pro] prae BrnSb 24 iacent BmlC 25 babilonia BCbc 26 neglerent A neglegerunt BmlC propterea se plaga sterilitatis eorum percussisse regionem. tunc Zorobabel filius Salathiel et Iesus filius Iosedec sacerdos magnus et omnis ille populus diuinitus inspiratus operari coepit in domo domini dei sui. sic enim eadem scriptura dicit: et suscitauit dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel ex tribu Iuda, et spiritum Iesu filii Iosedec sacerdotis magni, et spiritum residuorum omnis populi, et introierunt et faciebant opera in domo domini omnipotentis dei sui, quarta et uicensima mensis sexti, secundo anno sub Dario rege. ecce et dies definitus est, quando intrauerunt ad operandum in domo dei. credo quod illi uiri et ille populus operans in domo dei non erat inmundus, praesertim quia dixerat ei dominus: ego uobiscum et suscitauerat spiritum eorum ad bene operandum in domo sua. denique uidete quid sequitur. contexit enim eadem scriptura et dicit: septimo mense. una et uicensima mensis, locutus est dominus in manu Aggaeiprophetae dicens adZorobabel filium Salathiel ex tribu Iuda, et ad Iesum filium Iosedec sacerdotem magnum, et ad omnem populum residuum dicens: quis ex uobis qui uidit domum hanc in claritate illa sua pristina? et quomodo uidetis eam modo, tamquam non sit in conspectu uestro? et nunc praeuale, Zorobabel, dicit dominus, etpraeuale, Iesus fili Iosedec sacerdos magne, et praeualesce, omnis popule terrae, dicit dominus omnipotens, et spiritus meus praeest in medio . 5 Agg. 1, 14. 2, 1 14 Agg. 1, 13 16 Agg. 2, 1-7 2 ihesus Ac itus B Iosedech cv 3 ille om. c 6 ihesu Ac itu B fili A Iosedech cv 9 uicesima BCbcv 11 et dies codd . et dies et mensis et annus v 12 domini c 14 uobiscum sum Bm2 17 uicesima BCbcv 19 ihrn A ihu Bvil ihum Bm,2b ihesum c Iosedech bcv 20 magnam Bml 23 conspectur Urn] 24 nostro Bb 25 ihs A ihu Bb iesu C(v) ihesu c filii ABmlCcml Iosedech cv UII. August. c. Don. III. 9 uestrum. bono animo estote, quoniam haec dicit omnipotens: adhuc semel, commouebo caelum et terram, mare et aridam, et concutiam omnes gentes, et uenient omnia electa gentium, et implebo domum hanc, dicit dominus omnipotens, et cetera quae addit etiam futura prophetans; quae de domini nostri Iesu Christi temporibus rectius intellegi solent, cuius populus uerissimum et sanctissimum est templum dei, non etiam in eis, qui permixti tolerantur, sed in eis solis, qui nunc interim a talibus bene uiuendo spiritaliter separantur, post uero etiam corporaliter separandi sunt. uerumtamen ille populus, cui prophetia ista praenuntiata est et qui tunc operabatur in domo dei, ubi erant et illi duo, Zorobabel filius Salathiel et Iesus filius Iosedec, quomodo sit exhortatus et commendatus a domino, satis in promptu est uidere in bis uerbis prophetae, quae sicut dicta sunt inseruimus. numquidnam ergo istum populum inmundum possumus dicere, ad quem si quis accesserit inquinabitur, cui populo dicitur: et nunc praeuale, Zorobabel, dicit dominus, et praeuale, Iesus filius Iosedec sacerdos magne, et praeualesce, omnis popule terrae, dicit dominus omnipotens, et spiritus meus praeest in medio uestrum? quis dementissimus dixerit istum esse populum, ad quem si quis accesserit inquinabitur? Nunc ergo adtendite, quid post illam prophetiam, quae huic populo de Christi temporibus annuntiata est, consequenter scriptura contexat: quarta et uicensima noni mensis 18 Agg. 2, 4-5 27 Agg. 2, 10-14 1 bonum Bml omnipotens haec dicit BmlCml h. o. d. Bm2Cm2b haec dicit dominus omnipotens v 2 semel et v 6 addidit bv etiam om. Bml 7 biesu Cml 9 nun Cml 10 spiritraliter Cml 11 ille populus scripsi illum populum codd. v 13 pr . et s. l. b ihs A ihus B ihus C ihesusc 14 iosedech Ac(v) exortatus BC commentatusc 15promptum A proptu Bml hiis b 17 accecserit B 19 ihsa. iñs B iesu bv iheau c AproptuBm1 hiis b 17 accecserit B 19 ihsAiħsBiesubviheeuc fili bcv, cf. p. 129, 25 20 iosedech Ac(v) 22 clementissimus BmlCml 23 populum immundum b 25 illum BmlCml 27 uicesima Bm2Cm2bcv anno secundo sub Dario rege factum est uerbum domini ad Aggaeum prophetam dicens: haec dicit omnipotens: interroga sacerdotes legem dicens: si sumpserit homo carnem sanctificatam in summo uestimenti sui et attigerit summum uestimenti eius panem aut pulmentum aut uinum aut omnem escam, si sanctificabitur? et responderunt sacerdotes et dixerunt: non. et dixit Aggaeus: si tetigerit inquinatus in animam aliquid horum, si inquinabitur? et responderunt sacerdotes et dixerunt: inquinabitur. et respondit Aggaeus et dixit: sic populus hic et gens haec in conspectu meo, dicit dominus, et sic opera manuum ipsorum. et quicumque accesserit illo, inquinabitur propter praesumptiones eorum matutinas a facie laborum suorum, et odio habebatis (in portis) arguentes. quis est iste populus tam inmundus, ut quisquis illo accesserit inquinetur? numquid ille cui dictum est: praeualesce, et spiritus meus in medio uestrum? absit ut ille sit. duo igitur erant, unus inmundus et alter qui ad inmundum prohibetur accedere, qui exhortabatur praeualescere, quia spiritus dei erat in medio eorum. si ergo duo erant, ostendantur et duo templa, unum quo iste, alterum quo ille ingrediebatur; ostendantur et altaria duo, unum in quo iste, alterum in quo ille uictimas offerebat; ostendantur et sacerdotes, huius alii et illius alii, qui pro suo quisque populo separatim sacrificabant. si autem quisquis hoc adfirmare conatur insanit, sic erant isti duo populi in uno populo, sub uno sacerdote magno, unum templum intrantes, sicut erant etiam sub uno Moyse 18 Agg. 2, 4-5 2 dicit ABCc dicit dominus bv 9 anima BCbv, cf. Fulg. 16 14 in illo BCb 16 in portis om. codd., cf. p. 133, 18 17 populus iste b quiquis BC accecserit Bml 21 exortabatur BC 22 et ostendantur et cml 23 quo*«.*iste B ingrediebantur ABmlCc 24 in quo iste] quod iste c alt . in om. c 26 separati Bb 27 si] sic Bm2 insanit in ras. longiore Bm2 29 mose Aml 9* quidam deum offendentes, quidam deo placentes, de quibus dicit apostolus: non in omnibus illis beneplacitum est deo. neque enim ait: \'in omnibus illis non est beneplacitum deo\', tamquam omnes displicuerint deo, sed ait: non in omnibus illis beneplacitum est deo, ergo in quibusdam, non in omnibus. et omnes sub eisdem sacerdotibus erant in uno eodemque tabernaculo, in uno eodemque altari hostias offerebant, et tamen distinguebantur, factis non locis, animo non templo, moribus non altaribus. sic alii ad alios non accedebant, ne ab eis inquinarentur, hoc est eorum malis factis non consentiebant, ne pariter damnarentur. non enim et illos malos Moyses tantus propheta nesciebat, quorum impia murmura et horrendas amaritudines cotidie sufferebat. sed istum nescisse faciamus: numquid et Samuhel Saulem nesciebat, quem per os eius aeterna sententia damnauerat deus? uerumtamen et ipsum et sanctum Dauid unum dei tabernaculum intrantes. inter eadem sacrificia uidebat, sed distincte utique uidebat, quia distinctos uidebat et unum eorum in aeternum amabat, alium pro tempore tolerabat. sic et Aggaeus nouerat in uno populo duos populos unum templum intrantes, sub uno magno sacerdote uiuentes, et alterum ostendebat inmundum, alterum ad inmundum accedere prohibebat, et tamen nec illos nec se ipsum ab eodem templo et ab eisdem altaribus separabat. ergo spiritalem prohibebat accessum consensionemque factorum, quod et ipsa uerba clamant, si aures adsint, quas animositas furiosa non claudat aut strepitus uanae contentionis (non) impediat. ait enim propheta: omnis qui accesserit illo inquinabitur. uitium notauit quo accedi prohibuit, non 2. 4 I Cor. 10, 5 27 Agg. 2, 14 2 apostolus dicit BCbv 9 ad s. l. A 10 orum Cml 12 moses . Aml 14 Samuel bv 16 et ipsum] inter ipsum c dauit BmlCml 17 utrumque uiuebat AmlBmlCc distincti Bml, post hoc uoc. 3-4 litt. eras . 18 uiuebat BmlC 20 sacerdote magno c 24 que om. b 25 assint b 26 uariae Cv non addidi homines ab hominibus corporali disiunctione seclusit. acceditur autem ad uitium corruptionis uitio consensionis.