<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>Nec ideo tamen dormit ecclesiastica disciplina, ut corripiat <lb/>
            inquietos. neque enim a populo dei separamus, quos <lb/>
            uel degradando uel excommunicando ad humiliorem paenitendi <lb/>
            locum redigimus. et ubi hoc facere pacis et tranquillitatis <lb/>
            ecclesiae gratia non permittimur, non tamen ideo ecclesiae <lb n="5"/>
            disciplinam refutamus, sed toleramus quae nolumus, ut perueniamus <lb/>
            quo uolumus, utentes cautela praecepti dominici, <lb/>
            ne, cum uolumus ante tempora colligere zizania, simul eradicemus <lb/>
            et triticum. utentes etiam exemplo et praecepto beati <lb/>
            Cypriani, qui collegas suos faeneratores fraudatores raptores <lb n="10"/>
            pacis contemplatione pertulit tales nec eorum contagione factus <lb/>
            est talis. unde et nos, si triticum sumus, eiusdem beati martyris <lb/>
            uerba fidentissime dicimus, quia, etsi uidentur in <lb/>
            ecclesia esse zizania, non tamen inpevdiri debet <lb/>
            aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania <lb n="15"/>
            in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. <lb/>
            haec uerba iustissime ac piissime dicerent maiores nostri. <lb/>
            etiamsi Caecilianum et aliquos coepiscopos eius malos uiderent, <lb/>
            quos tamen ab ecclesia separare non possent propter illos, <lb/>
            quibus mali demonstrari non poterant et eos bonos innocentes <lb n="20"/>
            putabant. haec uerba omnino dicerent, hoc omnino sentirent, <lb/>
            ne, cum uellent temere zizania separare, simul et triticum <lb/>
            eradicarent. 
</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>Quod ergo iussus est quidam propheta nec panem manducare <lb/>
            nec aquam bibere in Samaria, quo missus fuerat, ut

<note type="footnote"> 8. 22 cf. Matth. 13, 29 10 cf. Cypr. De lapsis c. 6 13 Cypr. <lb/>
            ep. 54, c. 3 24 cf. III Reg. 13 </note>

<note type="footnote"> 1 ut non <hi rend="italic">Bm2b</hi> 3 poenitendi <hi rend="italic">B</hi> 5 ecclesiae ideo <hi rend="italic">bml</hi> 6 disciplinam <lb/>
            <hi rend="italic">Bb, om. ACmlc</hi> re <hi rend="italic">Aml,</hi> relfutamus <hi rend="italic">Am2</hi> disciplinam refutamus <lb/>
            s. <hi rend="italic">l. Cm2</hi> ideo ecclesiam negligimus <hi rend="italic">v</hi> quae] quod <hi rend="italic">v</hi> 7 quoj <lb/>
            quod <hi rend="italic">Cmlcml</hi> praeceptis <hi rend="italic">BmlC</hi> dominici praecepti <hi rend="italic">c</hi> 8 ne cum] nec <lb/>
            <hi rend="italic">BCb ne simul BCb 9 beato BmlC 10 cy(ci-Cjpriano BmlCml</hi> suas <lb/>
            <hi rend="italic">BmlCtnl</hi> feneratores <hi rend="italic">BCbcv</hi> 11 contemplationem <hi rend="italic">C</hi> 13 uerbis c <lb/>
            15 caritatis <hi rend="italic">BC</hi> in ecclesia zizania c 17 uestri <hi rend="italic">Bm2</hi> 20 et inDocentes <lb/>
            <hi rend="italic">v</hi> (dtoovSsto»? <hi rend="italic">ut 22, 37</hi> beati pacifici, <hi rend="italic">Ep. c. Don. 16, 40 et alibi</hi> <lb/>
            boni fideles) 22 nec <hi rend="italic">C</hi> zizaniam <hi rend="italic">C</hi> 24 iusus <hi rend="italic">Bml</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="128"/>
            corriperet eos, qui uaccas constituerant adorandas more idolorum <lb/>
            Aegyptiorum, hoc omnino facere debuit quod praeceperat <lb/>
            dominus, cui tunc eo\' modo illos corripere placuit, ut nihil <lb/>
            ibi alimentorum tangeret propheta quem miserat. neque enim <lb/>
            in ecclesia non fit cotidie, quando [eos], quos acrius corripimus,<lb n="5"/>
            etiamsi in eorum possessione sumus, nihil cibi apud eos <lb/>
            contingimus, ut sentiant quantum eorum peccata doleamus. <lb/>
            numquid tamen ideo etiam plebis discissio facienda est, ut <lb/>
            sicut mollis herba indiscrete eradicentur infirmi, qui de cordibus <lb/>
            hominum et ignotis factis, etiamsi nobis sint cognita,<lb n="10"/>
            iudicare non possunt? nam in ipsa Samaria et Helias et Helisaeus <lb/>
            erant, etsi ipsi in solitudine, non tamen deuiantes sacramentorum <lb/>
            causa, sed quia persecutionem ab impiis regibus <lb/>
            patiebantur. nam illic erant, non utique in solitudine separata, <lb/>
            quae ipse ignorabat Helias, septem milia uirorum qui non<lb n="15"/>
            curuauerunt genua ante Bahal. denique inter praecipuos sanctus <lb/>
            habitus Samuhel et grauiter Saulem corripuit et cum eo tamen <lb/>
            ad offerendum domino sacrificium sine excusatione perrexit &gt; <lb/>
            nec peccatorum eius contagione pollutus est, sed omnino <lb/>
            mundus meritorum suorum conseruatione permansit. <lb n="20"/>
            
</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>Sed istam nobis quaestionem, quamuis euidenter et in <lb/>
            conlatione et modo soluta sit, euidentius tamen soluat Aggaeus, <lb/>
            cuius testimonium prae ceteris legerunt, ut solum adhuc pro <lb/>
            omnibus iactent. arguit dominus per Aggaeum prophetam <lb/>
            populum ex Babylonia residuum, ubi captiuus tenebatur, quod <lb n="25"/>
            domum domini neglegerent et suas domos excolerent, et dicit

<note type="footnote">11 cf. III Reg. 19 15 cf. ibid. 19, 18 17 cf. I Reg. 15 </note>

<note type="footnote"> 1 uacas <hi rend="italic">B</hi> construerent <hi rend="italic">Bb</hi> constituerent <hi rend="italic">C</hi> 2 aegiptiorum <hi rend="italic">BC</hi> <lb/>
            praeperat <hi rend="italic">C</hi> 4 tanget <hi rend="italic">BmlC</hi> quam <hi rend="italic">Bml</hi> 5 eos <hi rend="italic">deleui</hi> corripimus <lb/>
            <hi rend="italic">in ras. B</hi> 6 cibi] ibi <hi rend="italic">cv</hi> 7 contagimus <hi rend="italic">Om]</hi> 10 etiamsi] si <lb/>
            <hi rend="italic">Bm2</hi> 11 helyas et helyseus c 12 deuiantes <hi rend="italic">scripsi</hi> deuitandae <hi rend="italic">A</hi> <lb/>
            deuitandi <hi rend="italic">BCb</hi> deuitandorum <hi rend="italic">cv</hi> 15 helyas <hi rend="italic">c</hi> 16 genu <hi rend="italic">ABCv, cf. <lb/>
            Ep. c. Don. 13, 33. Cresc. IIII 45, 54</hi> Baal <hi rend="italic">bcv</hi> sanctos <hi rend="italic">Cbcv</hi> <lb/>
            17 samuhel (h <hi rend="italic">s. l.) A</hi> samuel <hi rend="italic">bv</hi> grauter <hi rend="italic">Bml</hi> 22 et*»modo (in <lb/>
            <hi rend="italic">eras.) B</hi> 23 elegerunt <hi rend="italic">bv</hi> pro] prae <hi rend="italic">BrnSb</hi> 24 iacent <hi rend="italic">BmlC</hi> <lb/>
            25 babilonia <hi rend="italic">BCbc</hi> 26 neglerent A neglegerunt <hi rend="italic">BmlC</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="129"/>
            propterea se plaga sterilitatis eorum percussisse regionem. <lb/>
            tunc Zorobabel filius Salathiel et Iesus filius Iosedec sacerdos <lb/>
            magnus et omnis ille populus diuinitus inspiratus operari <lb/>
            coepit in domo domini dei sui. sic enim eadem scriptura dicit: <lb/>
            et suscitauit dominus spiritum Zorobabel filii <lb n="5"/>
            Salathiel ex tribu Iuda, et spiritum Iesu filii Iosedec <lb/>
            sacerdotis magni, et spiritum residuorum omnis <lb/>
            populi, et introierunt et faciebant opera in <lb/>
            domo domini omnipotentis dei sui, quarta et uicensima <lb/>
            mensis sexti, secundo anno sub Dario rege. <lb n="10"/>
            ecce et dies definitus est, quando intrauerunt ad operandum <lb/>
            in domo dei. credo quod illi uiri et ille populus operans in <lb/>
            domo dei non erat inmundus, praesertim quia dixerat ei dominus: <lb/>
            ego uobiscum et suscitauerat spiritum eorum ad <lb/>
            bene operandum in domo sua. denique uidete quid sequitur. <lb n="15"/>
            contexit enim eadem scriptura et dicit: septimo mense. <lb/>
            una et uicensima mensis, locutus est dominus in <lb/>
            manu Aggaeiprophetae dicens adZorobabel filium <lb/>
            Salathiel ex tribu Iuda, et ad Iesum filium Iosedec <lb/>
            sacerdotem magnum, et ad omnem populum <lb n="20"/>
            residuum dicens: quis ex uobis qui uidit domum <lb/>
            hanc in claritate illa sua pristina? et quomodo <lb/>
            uidetis eam modo, tamquam non sit in conspectu <lb/>
            uestro? et nunc praeuale, Zorobabel, dicit dominus, <lb/>
            etpraeuale, Iesus fili Iosedec sacerdos magne, <lb n="25"/>
            et praeualesce, omnis popule terrae, dicit dominus <lb/>
            omnipotens, et spiritus meus praeest in medio

<note type="footnote"> . 5 Agg. 1, 14. 2, 1 14 Agg. 1, 13 16 Agg. 2, 1-7 </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">2 ihesus Ac itus B Iosedech cv 3 ille om. c 6 ihesu Ac</hi><lb/>
            itu <hi rend="italic">B</hi> fili <hi rend="italic">A</hi> Iosedech <hi rend="italic">cv</hi> 9 uicesima <hi rend="italic">BCbcv</hi> 11 et dies <hi rend="italic">codd</hi>. et <lb/>
            dies et mensis et annus <hi rend="italic">v</hi> 12 domini <hi rend="italic">c</hi> 14 uobiscum sum <hi rend="italic">Bm2</hi> <lb/>
            17 uicesima <hi rend="italic">BCbcv</hi> 19 ihrn <hi rend="italic">A</hi> ihu <hi rend="italic">Bvil</hi> ihum <hi rend="italic">Bm,2b</hi> ihesum c Iosedech <lb/>
            <hi rend="italic">bcv</hi> 20 magnam <hi rend="italic">Bml</hi> 23 conspectur <hi rend="italic">Urn]</hi> 24 nostro <hi rend="italic">Bb</hi> <lb/>
            25 ihs A ihu <hi rend="italic">Bb</hi> iesu <hi rend="italic">C(v)</hi> ihesu c filii <hi rend="italic">ABmlCcml</hi> Iosedech <hi rend="italic">cv</hi> </note>

<note type="footnote"> UII. August. c. Don. III. </note>

<note type="footnote"> 9 </note> <lb/>
             
<pb n="130"/>
            uestrum. bono animo estote, quoniam haec dicit <lb/>
            omnipotens: adhuc semel, commouebo caelum et <lb/>
            terram, mare et aridam, et concutiam omnes gentes, <lb/>
            et uenient omnia electa gentium, et implebo <lb/>
            domum hanc, dicit dominus omnipotens, et cetera<lb n="5"/>
            quae addit etiam futura prophetans; quae de domini nostri <lb/>
            Iesu Christi temporibus rectius intellegi solent, cuius populus <lb/>
            uerissimum et sanctissimum est templum dei, non etiam in <lb/>
            eis, qui permixti tolerantur, sed in eis solis, qui nunc interim <lb/>
            a talibus bene uiuendo spiritaliter separantur, post uero etiam<lb n="10"/>
            corporaliter separandi sunt. uerumtamen ille populus, cui prophetia <lb/>
            ista praenuntiata est et qui tunc operabatur in domo <lb/>
            dei, ubi erant et illi duo, Zorobabel filius Salathiel et Iesus <lb/>
            filius Iosedec, quomodo sit exhortatus et commendatus a domino, <lb/>
            satis in promptu est uidere in bis uerbis prophetae,<lb n="15"/>
            quae sicut dicta sunt inseruimus. numquidnam ergo istum <lb/>
            populum inmundum possumus dicere, ad quem si quis accesserit <lb/>
            inquinabitur, cui populo dicitur: et nunc praeuale, <lb/>
            Zorobabel, dicit dominus, et praeuale, Iesus filius <lb/>
            Iosedec sacerdos magne, et praeualesce, omnis<lb n="20"/>
            popule terrae, dicit dominus omnipotens, et spiritus <lb/>
            meus praeest in medio uestrum? quis dementissimus <lb/>
            dixerit istum esse populum, ad quem si quis accesserit <lb/>
            inquinabitur? 
</p></div></div></body></text></TEI>