Insuper adhuc etiam modo commemorare audent prophetica et apostolica testimonia, quibus nos uniuersaliter in illa conlatione respondimus, ostendentes ipsos prophetas sanctos cum iniquis in uno templo, sub eisdem sacerdotibus, inter eadem sacramenta uersatos nec tamen a malis fuisse pollutos, quia nouerant inter sanctum et inmundum non, sicut isti sentiunt, corporaliter populum diuidendo, sed bene iudicando et bene uiuendo discernere. et hoc sine intermissione faciebant, ut in illa domo magna, ubi erant, sicut dicit apostolus- . alia uasa in -honorem, alia in contumeliam. se ipsos a talibus morum diuersitate mundarent et essent uasa in honorem, utilia domino, ad omne opus bonum semper parata. sed bene quod ipsi ex multis testimoniis, quae litteris suis non intellegentes inseruerunt, quas in conlatione protulerunt et legerunt, tamquam praecipuum de Aggaeo propheta testimonium modo post conlationem uicti commemorarunt. in isto ergo propheta multo euidentius quod uolumus demonstramus, quia non corporalis, sed spiritalis contactus, qui fit per consensionem, ipse polluit homines, quorum causam unam facit ipsa consensio. Nam quando impios dominus etiam uisibili poena perdere uoluit, ipse ab eis iustos admonitione separauit, sicut Noe cum domo sua ab eis, quos diluuio fuerat perditurus, sicut Loth ab eis, quos igne fuerat consumpturus, sicut populum 8 cf. Breuic. III 9, 17 15 cf. II Tim. 2, 20 cf. ibid. 21 28 cf. Gen. 6-8 29 cf. Gen. 19 1 offerream C 8 respondemus Am2c 13 discercernere Cml 14 magna domo bml 15 alt . aliam C 16 in in ras. B 18 ipse c 20 aggeo codd. (paasim. per e) propheto B 21 *»**modo A commemorarent ABC commemorauerunt c ista Bml 23 contacitus Bml 24 consentio Bml 27 ammonitione c 29 loth (h s. I.) A consumturus ABC suum a synagoga Abiron, quam mox fuerat extincturus. ideo et illum, qui non habebat uestem nuptialem, non illi qui inuitauerant, sed ipse dominus cuius erat conuiuium ligari iussit et proici. neque enim et ipse sicut piscis sub fluctibus erat et sic ab inuitatoribus quomodo (piscis) a piscatoribus uideri non poterat. proinde ne putaretur, sicut isti putant, quod uelut unus in turba latenter subrepsisset ignaris, continuo dominus in eodem ipso uno, quem ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores ex illo conuiuio proici iussit, multam societatem malorum esse intellegendam, inter quos pauciores boni in conuiuio dominico uiuunt, significare non distulit. nam posteaquam dixit: ligate illi manus et pedes et proicite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium, continuo subiunxit: multi enim sunt uocati, pauci uero electi. quomodo hoc uerum est, cum potius unus e multis fuisset proiectus in tenebras exteriores, nisi quia in illo uno grande corpus figurabatur omnium malorum ante domini iudicium conuiuio dominico permixtorum? a quibus se boni corde interim ac moribus separant, simul manducantes et bibentes corpus et sanguinem domini, sed cum magna distinctione, quia isti in honore sponsi induti sunt ueste nuptiali, non sua quaerentes, sed quae Iesu Christi, illi autem non habent uestem nuptialem, hoc est fidissimam sponsi caritatem, sua quaerentes, non quae Iesu Christi. ac per hoc quamuis in uno eodemque conuiuio isti misericordiam manducant, illi iudicium, quia ipsius conuiuii canticum est quod et supra commemoraui: misericordiam et iudicium cantabo tibi, domine. 1 cf. Num. 16 12 Matth. 22. 13-14 22. 24 cf. Phil. 2, 21 25 cf. I Cor. 11, 29 27 Ps. 100, 1; cf. pag. 106, 3 1 sinagoga BmlC abyron c extinaturus Bml exterminaturus Bm2 5 quomodo a] quomoda BmlC piscis addidi 6 putarentur b uelud BmlC 7 suprepisset ex suppresisset c 13 dentium] tium C 16 proiectus fuisset c 19 maioribus BmlCml 24 ac] a B Nec ideo tamen dormit ecclesiastica disciplina, ut corripiat inquietos. neque enim a populo dei separamus, quos uel degradando uel excommunicando ad humiliorem paenitendi locum redigimus. et ubi hoc facere pacis et tranquillitatis ecclesiae gratia non permittimur, non tamen ideo ecclesiae disciplinam refutamus, sed toleramus quae nolumus, ut perueniamus quo uolumus, utentes cautela praecepti dominici, ne, cum uolumus ante tempora colligere zizania, simul eradicemus et triticum. utentes etiam exemplo et praecepto beati Cypriani, qui collegas suos faeneratores fraudatores raptores pacis contemplatione pertulit tales nec eorum contagione factus est talis. unde et nos, si triticum sumus, eiusdem beati martyris uerba fidentissime dicimus, quia, etsi uidentur in ecclesia esse zizania, non tamen inpevdiri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. haec uerba iustissime ac piissime dicerent maiores nostri. etiamsi Caecilianum et aliquos coepiscopos eius malos uiderent, quos tamen ab ecclesia separare non possent propter illos, quibus mali demonstrari non poterant et eos bonos innocentes putabant. haec uerba omnino dicerent, hoc omnino sentirent, ne, cum uellent temere zizania separare, simul et triticum eradicarent. Quod ergo iussus est quidam propheta nec panem manducare nec aquam bibere in Samaria, quo missus fuerat, ut 8. 22 cf. Matth. 13, 29 10 cf. Cypr. De lapsis c. 6 13 Cypr. ep. 54, c. 3 24 cf. III Reg. 13 1 ut non Bm2b 3 poenitendi B 5 ecclesiae ideo bml 6 disciplinam Bb, om. ACmlc re Aml, relfutamus Am2 disciplinam refutamus s. l. Cm2 ideo ecclesiam negligimus v quae] quod v 7 quoj quod Cmlcml praeceptis BmlC dominici praecepti c 8 ne cum] nec BCb ne simul BCb 9 beato BmlC 10 cy(ci-Cjpriano BmlCml suas BmlCtnl feneratores BCbcv 11 contemplationem C 13 uerbis c 15 caritatis BC in ecclesia zizania c 17 uestri Bm2 20 et inDocentes v (dtoovSsto»? ut 22, 37 beati pacifici, Ep. c. Don. 16, 40 et alibi boni fideles) 22 nec C zizaniam C 24 iusus Bml corriperet eos, qui uaccas constituerant adorandas more idolorum Aegyptiorum, hoc omnino facere debuit quod praeceperat dominus, cui tunc eo\' modo illos corripere placuit, ut nihil ibi alimentorum tangeret propheta quem miserat. neque enim in ecclesia non fit cotidie, quando [eos], quos acrius corripimus, etiamsi in eorum possessione sumus, nihil cibi apud eos contingimus, ut sentiant quantum eorum peccata doleamus. numquid tamen ideo etiam plebis discissio facienda est, ut sicut mollis herba indiscrete eradicentur infirmi, qui de cordibus hominum et ignotis factis, etiamsi nobis sint cognita, iudicare non possunt? nam in ipsa Samaria et Helias et Helisaeus erant, etsi ipsi in solitudine, non tamen deuiantes sacramentorum causa, sed quia persecutionem ab impiis regibus patiebantur. nam illic erant, non utique in solitudine separata, quae ipse ignorabat Helias, septem milia uirorum qui non curuauerunt genua ante Bahal. denique inter praecipuos sanctus habitus Samuhel et grauiter Saulem corripuit et cum eo tamen ad offerendum domino sacrificium sine excusatione perrexit > nec peccatorum eius contagione pollutus est, sed omnino mundus meritorum suorum conseruatione permansit. Sed istam nobis quaestionem, quamuis euidenter et in conlatione et modo soluta sit, euidentius tamen soluat Aggaeus, cuius testimonium prae ceteris legerunt, ut solum adhuc pro omnibus iactent. arguit dominus per Aggaeum prophetam populum ex Babylonia residuum, ubi captiuus tenebatur, quod domum domini neglegerent et suas domos excolerent, et dicit 11 cf. III Reg. 19 15 cf. ibid. 19, 18 17 cf. I Reg. 15 1 uacas B construerent Bb constituerent C 2 aegiptiorum BC praeperat C 4 tanget BmlC quam Bml 5 eos deleui corripimus in ras. B 6 cibi] ibi cv 7 contagimus Om] 10 etiamsi] si Bm2 11 helyas et helyseus c 12 deuiantes scripsi deuitandae A deuitandi BCb deuitandorum cv 15 helyas c 16 genu ABCv, cf. Ep. c. Don. 13, 33. Cresc. IIII 45, 54 Baal bcv sanctos Cbcv 17 samuhel (h s. l.) A samuel bv grauter Bml 22 et*»modo (in eras.) B 23 elegerunt bv pro] prae BrnSb 24 iacent BmlC 25 babilonia BCbc 26 neglerent A neglegerunt BmlC propterea se plaga sterilitatis eorum percussisse regionem. tunc Zorobabel filius Salathiel et Iesus filius Iosedec sacerdos magnus et omnis ille populus diuinitus inspiratus operari coepit in domo domini dei sui. sic enim eadem scriptura dicit: et suscitauit dominus spiritum Zorobabel filii Salathiel ex tribu Iuda, et spiritum Iesu filii Iosedec sacerdotis magni, et spiritum residuorum omnis populi, et introierunt et faciebant opera in domo domini omnipotentis dei sui, quarta et uicensima mensis sexti, secundo anno sub Dario rege. ecce et dies definitus est, quando intrauerunt ad operandum in domo dei. credo quod illi uiri et ille populus operans in domo dei non erat inmundus, praesertim quia dixerat ei dominus: ego uobiscum et suscitauerat spiritum eorum ad bene operandum in domo sua. denique uidete quid sequitur. contexit enim eadem scriptura et dicit: septimo mense. una et uicensima mensis, locutus est dominus in manu Aggaeiprophetae dicens adZorobabel filium Salathiel ex tribu Iuda, et ad Iesum filium Iosedec sacerdotem magnum, et ad omnem populum residuum dicens: quis ex uobis qui uidit domum hanc in claritate illa sua pristina? et quomodo uidetis eam modo, tamquam non sit in conspectu uestro? et nunc praeuale, Zorobabel, dicit dominus, etpraeuale, Iesus fili Iosedec sacerdos magne, et praeualesce, omnis popule terrae, dicit dominus omnipotens, et spiritus meus praeest in medio . 5 Agg. 1, 14. 2, 1 14 Agg. 1, 13 16 Agg. 2, 1-7 2 ihesus Ac itus B Iosedech cv 3 ille om. c 6 ihesu Ac itu B fili A Iosedech cv 9 uicesima BCbcv 11 et dies codd . et dies et mensis et annus v 12 domini c 14 uobiscum sum Bm2 17 uicesima BCbcv 19 ihrn A ihu Bvil ihum Bm,2b ihesum c Iosedech bcv 20 magnam Bml 23 conspectur Urn] 24 nostro Bb 25 ihs A ihu Bb iesu C(v) ihesu c filii ABmlCcml Iosedech cv UII. August. c. Don. III. 9 uestrum. bono animo estote, quoniam haec dicit omnipotens: adhuc semel, commouebo caelum et terram, mare et aridam, et concutiam omnes gentes, et uenient omnia electa gentium, et implebo domum hanc, dicit dominus omnipotens, et cetera quae addit etiam futura prophetans; quae de domini nostri Iesu Christi temporibus rectius intellegi solent, cuius populus uerissimum et sanctissimum est templum dei, non etiam in eis, qui permixti tolerantur, sed in eis solis, qui nunc interim a talibus bene uiuendo spiritaliter separantur, post uero etiam corporaliter separandi sunt. uerumtamen ille populus, cui prophetia ista praenuntiata est et qui tunc operabatur in domo dei, ubi erant et illi duo, Zorobabel filius Salathiel et Iesus filius Iosedec, quomodo sit exhortatus et commendatus a domino, satis in promptu est uidere in bis uerbis prophetae, quae sicut dicta sunt inseruimus. numquidnam ergo istum populum inmundum possumus dicere, ad quem si quis accesserit inquinabitur, cui populo dicitur: et nunc praeuale, Zorobabel, dicit dominus, et praeuale, Iesus filius Iosedec sacerdos magne, et praeualesce, omnis popule terrae, dicit dominus omnipotens, et spiritus meus praeest in medio uestrum? quis dementissimus dixerit istum esse populum, ad quem si quis accesserit inquinabitur?