Adtendite, aduertite, nolite in errorem perniciosum adhuc usque seduci. ueritatem, quae uobis occultabatur, deus aperire dignatus est, falsitatem. quae uobis offundebatur, deus confutare dignatus est; tanto eius beneficio quare adhuc estis ingrati? hoc est nempe, quod uobis saepe dicebant, unde cordis uestri oculos astuta fallacia caligabant, et adhuc etiam conuicti inde se iactant, inde nos lacerant, quia nos facimus persecutionem, ipsi patiuntur. hoc eis remansit omni ex parte superatis, unde adhuc nebulas faciant imperitis, hinc se quasi 2 cf. Breaic. III 19, 37 1 esse falsum BC concucimus Bml conuincimus Bm2 4 est Olll. B (an e uel # eras.t), et b arciuo Ac pubplico C 6 non potuerunt cml 7 aput C 14 imperatores BmlCml 17 damnabitur BmlC 21 pernitioni aduBquse Bml pernicionem aliqua ut uid. Bm2 pernitiosum adusque C pernicie aliqua b 23 nobis BCb ostendentes esse ecclesiam ueritatis, quia persecutionem patitur, non facit. non uos ergo adhuc fallant; hoc eis facimus., quod maiores suos et ipsum quem praedicant uelut martyralis gloriae uirum Caeciliano fecisse gloriantur. hoc egit ille apud imperatorem, conuictus Caecilianus ut illius iudicio damnaretur: hoc et nos egimus, ut isti conuicti similia paterentur. si male fecit, quare hoc illi Donatus faciebat? si autem recte fecit, quare hoc catholica parti Donati non faciat? immo recte fieri nec illi dubitant. qui hoc maiores suos, quos multum laudant, fecisse gloriantur, nec nos dubitamus, qui hoc eis esse faciendum negare non possumus, ut sine effusione sanguinis, qui uerbis non emendantur, aliqua mitissima poena legum corripiantur inquieti; et si forte imperator permotus mentis sacrilegae pertinaciam grauiore supplicio statuit esse plectendam, mitius agant iudices, quibus semper licuit lenire atque emollire sententiam. interim ergo, quamuis non possit ostendi Caecilianum ab imperatore Constantino esse damnatum, a uobis tamen error ille sublatus est, quo putabatis eam esse ueram ecclesiam quae persecutionem patitur, non quae facit; fecit enim Donatus, passus est Caecilianus. et si persecutionem patitur pars Donati, patitur cum illa etiam pars Maximiani. quam et ipsi Christi ecclesiam non esse confirmant. ac per hoc et facere persecutionem non est iniquitatis indicium, quia et boni faciunt malis et mali bonis, et pati persecutionem non est iustitiae documentum, quia eam non soli boni pro pietate, sed (et) mali pro iniquitate patiuntur. Restat ergo uobis errore depulso ecclesiam Christi 15 ef. epist. 139, 2 1 esse in ecclesiam (sed in del. mf) AC esse in ecclesia c quia scripsi quae codd. v 2 non quae facit Bm2bc, cf. 31, 53 post med . 3 uelud Bml 4 caecilianum Bml 5 ut conuictus Caecilianus bm2v 7 pr . facit Bml ille ABmlCc 10 ei A 12 mittissima BmlC 13 permotos Am2 14 pertinatia Bml 15 mollire Bb 16 ostendit Bml 18 eam om. c ueram esse c 23 et om. c 26 et addidi 27 Restat-121. 2 patitur om. BmlCml uidere ac tenere catholicam, non ut inde eam eligatis. quia persecutionem patitur. cum enim dixisset dominus: beati qui persecutionem patiuntur, ne inde se iactent haeretici, addidit: propter iustitiam. nam quanta mala nostris fecerint furiosissimi clerici et circumcelliones partis Donati, nostis et uos. incensae sunt ecclesiae, missi in flammas codices sancti, incensae etiam priuatae domus, rapti homines de sedibus suis, et omnibus quae inerant ablatis aut perditis ipsi caesi laniati excaecati. nec ab homicidio potuit - temperari, quamuis sit mitius huic luci morientem quam istam lucem auferre uiuenti. uentum est ad homines. non ut retenti aliquo ducerentur, sed tantum ut ista paterentur. nec tamen nostros ideo iustificamus. quia ista perpessi sunt, sed quia pro christiana ueritate, pro Christi pace, pro ecclesiae unitate perpessi sunt. illi autem sub tam multis. sub tam seueris legibus et sub tanta ecclesiae catholicae quam dominus ei tribuit potestate quid tale patiuntur? si quando enim morte multantur, aut ipsi se occidunt aut eorum cruentae uiolentiae dum resistitur occiduntur, non pro communione partis Donati nec pro errore sacrilegi schismatis, sed pro apertissimis facinoribus et sceleribus suis, quae more latronum inmani furore et crudelitate committunt. pro parte autem Donati uix aliquid tale patiuntur, quale Caecilianum Donato instante passum esse dixerunt. Aut ergo persecutio non omnis iniusta est aut non est persecutio dicenda cum iusta est. quapropter aut persecutionem pars Donati patitur iustam aut persecutionem non patitur, quia patitur iuste. non autem iuste passus est Caecilianus, quia innocens probatus et absolutus est. quod quidem 2 Matth. 5, 10 1 inde eam scripsi in ea ABCev eam b, cf. p. 119, 27: inde nos lacerant, quia nos facimus persecutionem 3 ne inde] ninde Bml non inde C iactant Bml 6 incensae sae (sae del. m1) A 8 aut (u s. I.) A ut BmlC et Bm2bc 12 tamen] tantum BCb 16 potestatem A 17 se om. BCmlb 21 commitunt BC 23 donatum Cml donato instante cecilianum bml 24 non omnis iusta est Bml non nisi iusta est Bm2b illi negauerunt et potius ab imperatore damnatum esse dixerunt, et ideo maiores suos maximeque Donatum a se tanta praedicatione laudatum Caeciliano persecutionem fecisse confessi sunt. illum autem conuictum atque damnatum probare minime potuerunt, immo etiam, quod nos dicebamus, eum esse absolutum atque purgatum ipsi quoque multa contra se ipsos legendo firmarunt. et tamen liberum arbitrium sibi ab imperatore concessum esse iactant. uicti atque confusi id sibi etiam nunc flagitabant debere concedi, quod maiores eorum Caeciliano non concedebant, quem sic apud imperatorem accusarunt, quem illis accusantibus ab imperatore damnatum isti etiam mentiri uoluerunt. si uoluntas libera unicuique tribuenda est, Caeciliano prius tribueretur; si haec non homini iudici permittenda, sed deo potius dimittenda sunt, Caecilianus apud imperatorem prius non accusaretur. Expergiscimini aliquando; non uos tartareus obliget somnus, non in profundum sacrilegi erroris adhuc impia consuetudo demergat; iam consonate paci, cohaerete unitati, adquiescite caritati, cedite ueritati; ecclesiam catholicam incipientem ab Hierusalem cognoscite usque quaque diffundi, cui non communicat pars Donati, cui causa non praeiudicat Caeciliani. totiens enim purgatus, totiens absolutus etiamsi non esset innocens, nec causa causae praeiudicat nec persona personae. haec uerba per orbem terrae uniuersa personat ecclesia, clamat etiam membrum eius in Africa: 7 cf. Breuic. III 22, 40 3 caecilianos BmlC conf*ssi (e s. ras.) B 7 et tamen liberum etamen Cml ab om. BCbml 8 imperatorem B contessem Bml it B, del. m2, om. b 11 accusantibus scripsi accusationibus codd. v accusatoribus coni. v damnatum mg. B, concessessum in textu, sed . del . ista Bml 13 tribueretur prius em] 14 dimittendo Bm] caecilianis Bml prius apud imperatorem prius ABmlCml prius apud imperatorem Bm2bv 16 expergescimini C 18 coherete codd . 19 unitati ex *#uitati* B credite BCb, cf. Ep. c. Don. 19, 51 extr . ueritati om. B 20 ierusalem BCbc 25 eius] illius v \'testimonium dei noui, negotium Caeciliani non noui; credo innocentem a uestris maioribus insectatum quem lego totiens abs ό lutum, sed qualiscumque sit causa eius, causae meae nihil praeiudicat, qualiscumque sit persona eius, personae meae nihil praeiudicat. uos hoc dixistis, uos ad hoc suscripsistis: nec causa causae nec persona personae. ecce dominus dicit: per omnes gentes, incipientibus Hierusalem; diuinam ueritatem in una ecclesia teneamus et humanas lites aliquando finiamus\'. Numquid enim uerba ista, ubi dixerunt nec causam causae nec personam praeiudicare personae, ullo modo post ipsam conlationem defendere potuerunt ac non potius se multo perplexius implicarunt? sic namque in quibusdam scriptis suis locuti sunt: causam causae et personam non praeiudicare personae a nobis, inquiunt, dictum esse memoriter recensitum est, sed ad locum: (nobis non praeiudicari ab his qui a nobis uel reiecti sunt uel damnati'). hi autem, qui ex Caeciliani ordinatione descendunt, quos de praecessore origo numerat ad reatum, quemadmodum non possint ordinatoris sui criminibus obligari, cum per seriem protensus peccatorum funis, quoscumque communionis uinxerit uinculo, necesse e,\'Jt ut consortes faciat esse peccati ? o mira defensio! tam densum et artum est lutum ubi eis adhaeserunt pedes, ut eos euellere conantes frustra et manus et caput figant et in eodem luto haesitantes artius inuoluantur. ex eis enim, quos uel reiecisse se uel damnasse commemorant, hoc est ex Maximianistis, secum habent Felicianum et damnatorem Primiani et a se damnatum in causa Primiani. quid est quod funem 7 Luc. 24, 47 14 sqq.] cf. Breuic. III 16, 28 1 innocentum BC 4 qualis cumque (que s. l. in ras. m2) A 6 causae ABCc c praeiudicat bv, cf. p.102, 19 12 ac] aut b potius se] potuisse b 16 ad locum] alloquimur v praeiudicare Cml his] hiis b iis v 17 hi] hii bc ii v caecili A 18 praedecessore cv 19 possunt BCb 22 tam densum] tandem sum BmlC 23 lutum om. ABCcv 24 uellere Bml capud Brnl 25 enoluantur Cml tam longum a Caeciliano usque ad haec tempora catholicae ecclesiae implicare contendunt et catenam suam tam in proximo non attendunt? praeclara quippe illa Bagaitana sententia de Maximiano et sociis eius: trahit, inquit, ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii. Felicianus ergo ista catena trahebatur: si illis non praeiudicat Felicianus, quare nobis Caecilianus? an forte ubi uolunt praeiudicat, ubi autem nolunt causae non praeiudicat causa et pro libidine ipsorum fortior est funis antiquus quam noua catena? non praeiudicat Maximianus Feliciano a quo damnatus est, non praeiudicat Maximianus et Felicianus Primiano a quibus damnatus est, non praeiudicat Maximianus eis qui dilationem acceperunt. quibus in uno schismate sociatus est, non praeiudicat Felicianus parti Donati, a qua in eodem honore susceptus est nec baptismus quem in sacrilego schismate dedit ibi destructus est: et praeiudicat Caecilianus tot christianis gentibus, qui semel damnatus est absens quomodo Primianus et ter absolutus est praesens quomodo non Primianus. praeiudicat nobis olim defunctus ignotus: et istis non praeiudicat uiuus a quibus legitur paulo ante damnatus et quibus cernitur modo sociatus. nobis inuoluitur funis Caeciliani a quibus ignoratur: et illis non inuoluitur catena Feliciani quorum in eum sen.tentia recitatur, ubi ipsa catena damnatur. illis licet dicere: \'suscepimus quos damnauimus pro pace Donati, quia nec causa causae praeiudicat nec persona personae: et nobis non licet dicere: \'propter eos quos damnastis non deserimus pacem Christi, 4 Sententia concilii Bagaiensis 3 baga.itana B 4 inquid Bml 7 praeiudicant (N del. ml) A S causae-causa ex causa-causae coir. AmJ 10 a quo] cum quo coni. v; at cum Feliciaum a Maximiano rursus se separaret et Donatistis recollciliaretur, fieri non potuit, quin alter ab altero damnaretur: cf. Cresc. IIII 64, 79: qui (Felicianus) contra Maximianum aliquid forsitan scripserit praeiudicant cv 11 primoano Cml 16 christianus Bml 18 primianua non b 19 et ignotus et Bm2b 20 modo cernitur c :24 causae praeiudicat causa bml 26 deseruimus b Quia nec causa causae praeiudicat nec persona personae). o ferream frontem, o furoris tenebras, nocturnam sententiam iudici obicientes et in sui cordis nocte palpantes offendentes cadentes, contra nos rabide litigantes et pro nobis tanta dicentes!