Leguntur actis apud Carthaginis magistratum ex- „ pressa uerba Primiani, ubi dicit, quod parentes eorum nostri maiores uariis exiliis uexauerunt, et in conlatione probare conantur accusantibus maioribus suis ab imperatore Caecilianum exilio esse damnatum. dicunt in litteris suis communionem suam ecclesiam ueritatis, quae persecutionem patitur. non quae facit, et conantur ostendere Caecilianum damnatum iudicio imperatoris persequentibus maioribus suis, et hoc dicunt factum non per Donatum Casensem, sed per eum, quem prae ceteris praedicant, Donatum Carthaginiensem. hoc enim scriptis suis [per suos] modo iactare dicuntur, ubi uicti iudicem accusant, quia noctem cordis ipsorum nocturna ueritas confutauit. Donatum illum, illum, inquam, Donatum, quem dixerunt ecclesiae Carthaginis ornamentum et martyralis gloriae uirum, sic commendare uoluerunt, ut dicerent, quod apud imperatoris Constantini cognitionem ipse reum et asseruerit et conuicerit Caecilianum. ille ergo uir gloriae martyralis apud imperatoris cognitionem reum constituit et asseruit Caecilianum illamque cognitionem Caeciliani damnatio consecuta est, illo uiro gloriae martyralis accusante et instante Caecilianus ab imperatore 2 cf. Breuic. III 23, 41 15 in litteris mis] cf. Breuic. III 8, 10 init. 23 cf. Gesta secundae cognitionis cap. 10 4 inde eis Cml aliquit Bml 7 taenebrosa A 11 in actis Bm2b 16 suam esse v ecclesia C 21 per suos deleui, cf. 20, 32 sub fin . 23 alt . illum om. Cml inquandonatum Bml 24 martjrialis cv (passim) 26 asseruit Bm2 assuerit b 28 asseruit et constituit bml 29 uiro ex uero B damnatus est. quod quidem nos falsum esse conuicimus. qui eiusdem imperatoris litteras, quibus se inter partes audisse et iudicasse testatur, ubi Caeciliano absoluto atque purgato illorum calumnias detestatus est, prolatas de archiuo publico recitauimus. contra quas omnino quid responderent nihil inuenire potuerunt et ad eas confirmandas contra se ipsos alia protulerunt. proinde a maioribus eorum apud imperatorem accusatum constitit Caecilianum, damnatum autem non constitit, immo etiam constitit absolutum. sed tamen uel uos uidete, quantum adiuuerint causam nostram episcopi uestri, qui de illa uoluerunt etiam falsitate gloriari. si enim Donatus ille uir gloriae martyralis apud imperatoris cognitionem reum asseruit Caecilianum et illo uiro gloriae martyralis accusante et instante Caecilianus ab imperatore damnatus est, respondeant uobis, quando haec agebantur, quis erat martyr, utrum Donatus, qui hominem apud imperatorem persequebatur, an Caecilianus, qui illo persequente ab imperatore damnabatur? ubi est nunc illa definitiua regula ipsorum communionem Donati esse ecclesiam ueritatis quae persecutionem patitur, non quae facit? ecce patitur Caecilianus, Donatus facit: quis eorum est uir gloriae martyralis? Adtendite, aduertite, nolite in errorem perniciosum adhuc usque seduci. ueritatem, quae uobis occultabatur, deus aperire dignatus est, falsitatem. quae uobis offundebatur, deus confutare dignatus est; tanto eius beneficio quare adhuc estis ingrati? hoc est nempe, quod uobis saepe dicebant, unde cordis uestri oculos astuta fallacia caligabant, et adhuc etiam conuicti inde se iactant, inde nos lacerant, quia nos facimus persecutionem, ipsi patiuntur. hoc eis remansit omni ex parte superatis, unde adhuc nebulas faciant imperitis, hinc se quasi 2 cf. Breaic. III 19, 37 1 esse falsum BC concucimus Bml conuincimus Bm2 4 est Olll. B (an e uel # eras.t), et b arciuo Ac pubplico C 6 non potuerunt cml 7 aput C 14 imperatores BmlCml 17 damnabitur BmlC 21 pernitioni aduBquse Bml pernicionem aliqua ut uid. Bm2 pernitiosum adusque C pernicie aliqua b 23 nobis BCb ostendentes esse ecclesiam ueritatis, quia persecutionem patitur, non facit. non uos ergo adhuc fallant; hoc eis facimus., quod maiores suos et ipsum quem praedicant uelut martyralis gloriae uirum Caeciliano fecisse gloriantur. hoc egit ille apud imperatorem, conuictus Caecilianus ut illius iudicio damnaretur: hoc et nos egimus, ut isti conuicti similia paterentur. si male fecit, quare hoc illi Donatus faciebat? si autem recte fecit, quare hoc catholica parti Donati non faciat? immo recte fieri nec illi dubitant. qui hoc maiores suos, quos multum laudant, fecisse gloriantur, nec nos dubitamus, qui hoc eis esse faciendum negare non possumus, ut sine effusione sanguinis, qui uerbis non emendantur, aliqua mitissima poena legum corripiantur inquieti; et si forte imperator permotus mentis sacrilegae pertinaciam grauiore supplicio statuit esse plectendam, mitius agant iudices, quibus semper licuit lenire atque emollire sententiam. interim ergo, quamuis non possit ostendi Caecilianum ab imperatore Constantino esse damnatum, a uobis tamen error ille sublatus est, quo putabatis eam esse ueram ecclesiam quae persecutionem patitur, non quae facit; fecit enim Donatus, passus est Caecilianus. et si persecutionem patitur pars Donati, patitur cum illa etiam pars Maximiani. quam et ipsi Christi ecclesiam non esse confirmant. ac per hoc et facere persecutionem non est iniquitatis indicium, quia et boni faciunt malis et mali bonis, et pati persecutionem non est iustitiae documentum, quia eam non soli boni pro pietate, sed (et) mali pro iniquitate patiuntur. Restat ergo uobis errore depulso ecclesiam Christi 15 ef. epist. 139, 2 1 esse in ecclesiam (sed in del. mf) AC esse in ecclesia c quia scripsi quae codd. v 2 non quae facit Bm2bc, cf. 31, 53 post med . 3 uelud Bml 4 caecilianum Bml 5 ut conuictus Caecilianus bm2v 7 pr . facit Bml ille ABmlCc 10 ei A 12 mittissima BmlC 13 permotos Am2 14 pertinatia Bml 15 mollire Bb 16 ostendit Bml 18 eam om. c ueram esse c 23 et om. c 26 et addidi 27 Restat-121. 2 patitur om. BmlCml uidere ac tenere catholicam, non ut inde eam eligatis. quia persecutionem patitur. cum enim dixisset dominus: beati qui persecutionem patiuntur, ne inde se iactent haeretici, addidit: propter iustitiam. nam quanta mala nostris fecerint furiosissimi clerici et circumcelliones partis Donati, nostis et uos. incensae sunt ecclesiae, missi in flammas codices sancti, incensae etiam priuatae domus, rapti homines de sedibus suis, et omnibus quae inerant ablatis aut perditis ipsi caesi laniati excaecati. nec ab homicidio potuit - temperari, quamuis sit mitius huic luci morientem quam istam lucem auferre uiuenti. uentum est ad homines. non ut retenti aliquo ducerentur, sed tantum ut ista paterentur. nec tamen nostros ideo iustificamus. quia ista perpessi sunt, sed quia pro christiana ueritate, pro Christi pace, pro ecclesiae unitate perpessi sunt. illi autem sub tam multis. sub tam seueris legibus et sub tanta ecclesiae catholicae quam dominus ei tribuit potestate quid tale patiuntur? si quando enim morte multantur, aut ipsi se occidunt aut eorum cruentae uiolentiae dum resistitur occiduntur, non pro communione partis Donati nec pro errore sacrilegi schismatis, sed pro apertissimis facinoribus et sceleribus suis, quae more latronum inmani furore et crudelitate committunt. pro parte autem Donati uix aliquid tale patiuntur, quale Caecilianum Donato instante passum esse dixerunt. Aut ergo persecutio non omnis iniusta est aut non est persecutio dicenda cum iusta est. quapropter aut persecutionem pars Donati patitur iustam aut persecutionem non patitur, quia patitur iuste. non autem iuste passus est Caecilianus, quia innocens probatus et absolutus est. quod quidem 2 Matth. 5, 10 1 inde eam scripsi in ea ABCev eam b, cf. p. 119, 27: inde nos lacerant, quia nos facimus persecutionem 3 ne inde] ninde Bml non inde C iactant Bml 6 incensae sae (sae del. m1) A 8 aut (u s. I.) A ut BmlC et Bm2bc 12 tamen] tantum BCb 16 potestatem A 17 se om. BCmlb 21 commitunt BC 23 donatum Cml donato instante cecilianum bml 24 non omnis iusta est Bml non nisi iusta est Bm2b illi negauerunt et potius ab imperatore damnatum esse dixerunt, et ideo maiores suos maximeque Donatum a se tanta praedicatione laudatum Caeciliano persecutionem fecisse confessi sunt. illum autem conuictum atque damnatum probare minime potuerunt, immo etiam, quod nos dicebamus, eum esse absolutum atque purgatum ipsi quoque multa contra se ipsos legendo firmarunt. et tamen liberum arbitrium sibi ab imperatore concessum esse iactant. uicti atque confusi id sibi etiam nunc flagitabant debere concedi, quod maiores eorum Caeciliano non concedebant, quem sic apud imperatorem accusarunt, quem illis accusantibus ab imperatore damnatum isti etiam mentiri uoluerunt. si uoluntas libera unicuique tribuenda est, Caeciliano prius tribueretur; si haec non homini iudici permittenda, sed deo potius dimittenda sunt, Caecilianus apud imperatorem prius non accusaretur.