<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029a.opp-lat1"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Sed uidete, rogamus uos, quemadmodum ipsa sua<lb n="20"/>
            defensione se peius implicent et agant causam nostram et <lb/>
            omnino perimant suam. nam post conlationem, posteaquam <lb/>
            uicti appellare uoluerunt, obiecta sunt eis haec uerba, et ea <lb/>
            conantur peiore sua implicatione defendere, quando ab eis <lb/>
            quid egerint quaeritis. ita enim uos putant cor non habere, <lb n="25"/>
            ut non intellegatis eos omni modo esse superatos, quando <lb/>
            uobis ea dicunt quae omnino non dicerent, si aliquid utile <lb/>
            quod dicerent inuenirent. quis enim ferat uictos homines conqueri, <lb/>
            quod nocte contra eos est prolata sententia? quasi non

<note type="footnote"> .3 cf. Breuic. II 3. </note>

<note type="footnote"> 1 se <hi rend="italic">om. A</hi> negarent forte se c 5 eitant <hi rend="italic">BCbc</hi> 8 possint <hi rend="italic">v</hi> <lb/>
            9 dixefunt c caluminari <hi rend="italic">C</hi> 11 illas <hi rend="italic">b</hi> iudicare <hi rend="italic">Bml</hi> 18 et et <hi rend="italic">cml</hi> <lb/>
            15 et ideo-consenserunt <hi rend="italic">om. em]</hi> 16 sentiant <hi rend="italic">BmlC</hi> aparere <hi rend="italic">BmlC</hi> <lb/>
            17 uindicare <hi rend="italic">ABmlCc</hi> se s. <hi rend="italic">l. Bm2</hi> 19 eis <hi rend="italic">Bml</hi> 26 non <hi rend="italic">om. BmlC</hi> <lb/>
            27 ea <hi rend="italic">om. BCb</hi> non <hi rend="italic">om. BmlC</hi> 28 quod <hi rend="italic">ex</hi> quid <hi rend="italic">Aml</hi> con quaeri <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="113"/>
            saepe iudices audiendi necessitas tenet, ut usque ad multam <lb/>
            partem noctis sedere cogantur, aut ideo non est uerum quod <lb/>
            dicitur, quia per noctem dicitur. nec audiunt scripturam clamantem: <lb/>
            per diem mandauit dominus misericordiam <lb/>
            suam et nocte declarauit, et iterum: ad annuntiandam <lb n="5"/>
            mane misericordiam tuam et ueritatem tuam <lb/>
            per noctem. aut quod dixerunt nocte uenisse ad dominum <lb/>
            tenendum persecutores, non adtendentes quoniam ipsis nocturnis <lb/>
            horis etiam dominus ueritatem suis discipulis praedicauit,. <lb/>
            nec aduertere uoluerunt quod scriptum est, apostolum Paulum <lb n="10"/>
            usque ad medium noctis produxisse sermonem. si haberent <lb/>
            uerum quod dicerent, nox eos impedire non posset. sed sane <lb/>
            tenebrosissimam noctem in suis mentibus patiebantur, quando contra <lb/>
            se ipsos tanta proferebant nec ad ueritatis lucem peruersum <lb/>
            animum corrigebant. et adhuc utique dies erat, quando <lb n="15"/>
            nobis forensi more de tempore praescribebant, dicentes causam <lb/>
            lapsam esse et agi iam omnino non posse, nec intellegentes <lb/>
            nihil se hominibus ostendisse nisi quantum timuerint ne ageretur, <lb/>
            ubi eorum peruersitas et catholica ueritas monstraretur. 
</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Adhuc dies erat, quando uolentes destruere iudicium <lb n="20"/>
            Romani episcopi Miltiadis, quo purgatus et absolutus <lb/>
            est Caecilianus, etiam ipsum Miltiadem traditorem fuisse dixerunt. <lb/>
            cuius criminationis cum ab eis esset exacta probatio, <lb/>
            gesta prolixissima recitarunt, ubi Miltiadis nomen, quod aliquid <lb/>
            tradiderit, non fuit. et recitauerunt etiam alia gesta, ubi <lb n="25"/>
            legebatur Miltiadem misisse diaconos cum litteris Maxenti

<note type="footnote"> 4 Ps. 41, 9 5 Ps. 91, 3 10 cf. Act. 20. 7 16 cf. Breuic. I <lb/>
            8. III 5, 6 22 cf. Breuic. III 17, 34 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 teneat <hi rend="italic">cv</hi> utque <hi rend="italic">Bml</hi> 3 audiuit <hi rend="italic">Bml</hi> 5 annuntiandum <hi rend="italic">BUbe <lb/>
            et Uulg</hi>. 7 quot <hi rend="italic">Bml</hi> ad] a <hi rend="italic">BmIC</hi> 8 nocturniis <hi rend="italic">uel</hi> nocturmis <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            12 impediri <hi rend="italic">BmlC</hi> 14 contra <hi rend="italic">om. BmIC</hi> aduersum <hi rend="italic">BC</hi> 15 dies <lb/>
            erat (erant <hi rend="italic">Bml)</hi> utique <hi rend="italic">BC, sed tr. ml</hi> 17 intelligientes <hi rend="italic">Cml</hi> 18 se <lb/>
            <hi rend="italic">s. I. A</hi> homines <hi rend="italic">b</hi> 21 Melcbiadis <hi rend="italic">cv (passim)</hi> 23 exacto <hi rend="italic">Bml</hi> <lb/>
            24 quo <hi rend="italic">BCb</hi> 25 non defuit <hi rend="italic">BCb</hi> 26 miltiade meminisse <hi rend="italic">BrnIC</hi> <lb/>
            maxentii <hi rend="italic">BCbc(v)</hi> </note>

<note type="footnote"> LIII. August. c. Don. III. </note>

<note type="footnote"> s </note> <lb/>
             
<pb n="114"/>
            imperatoris et praefecti praetorio ad praefectum urbi, ut reciperent <lb/>
            loca, quae fuerant a christianis tempore persecutionis <lb/>
            ablata. ubi cum Miltiadis crimen nullum penitus adpareret, <lb/>
            dixerunt superioribus traditionis gestis traditorem Stratonem <lb/>
            fuisse recitatum, quod uocabatur unus etiam ex diaconis,<lb n="5"/>
            quos ad recipienda loca miserat Miltiades, eundem ipsum esse <lb/>
            contendentes et non ostendentes. neque enim Stratonem qui <lb/>
            tradiderat saltem diaconum fuisse monstrabant. quod etiamsi <lb/>
            esset, respondimus eis ante paruum tempus in eodem clero <lb/>
            ecclesiae Romanae duos Petros diaconos fuisse. ita mente caeci<lb n="10"/>
            tenebrosas calumnias innectebant, addentes etiam manifestissimam <lb/>
            falsitatem, quod non solum nomen, sed etiam loca et <lb/>
            regiones et personae conuenirent, quibus non alius, sed ipse <lb/>
            esse Straton ostenderetur, cum in illis gestis omnino nihil <lb/>
            conueniens praeter similitudinem nominis legeretur, qua plena<lb n="15"/>
            est consuetudo generis humani, ut non solum duo, sed etiam <lb/>
            plures homines uno nomine uocitentur. nam ipsi quoque Donatum <lb/>
            suum Carthaginiensem, ne in iudicio Miltiadis ipse putaretur <lb/>
            esse damnatus, quoniam illum pro magno habent, a <lb/>
            Donato Casensi distinguendum esse clamauerunt, quia (non)<lb n="20"/>
            Donatus Carthaginiensis contra Caecilianum missus fuerat ad <lb/>
            Miltiadis episcopale iudicium, tam crassam noctem in corde <lb/>
            gestantes, ut Donatum infamari nollent similitudine nominis <lb/>
            sui et Miltiadem maculari uellent similitudine nominis alieni. <lb/>
            nunc autem Stratoni etiam Cassiani nomen addere dicuntur,

<note type="footnote"> 18 cf. Breuic. III 18, 36 25 cf. ibid. </note>

<note type="footnote"> 1 praefecto <hi rend="italic">C</hi> et praefecto preto torio <hi rend="italic">expuncta in B, om. b</hi> pretorii c <lb/>
            ad praefecto <hi rend="italic">Bml</hi> urbis <hi rend="italic">BCbcv</hi> 3 cum <hi rend="italic">om. BCb</hi> adpa«*reret <lb/>
            (ra <hi rend="italic">eras.) A</hi> 4 traditionibus <hi rend="italic">Bml</hi> stratorem <hi rend="italic">C</hi> 5 quod] qui <hi rend="italic">Bm2b</hi> <lb/>
            6 miltiadis <hi rend="italic">Bm]</hi> jeadem <hi rend="italic">Bml</hi> eucdem <hi rend="italic">(sic) C</hi> 7 condentes <hi rend="italic">BmlC</hi> <lb/>
            condennantes <hi rend="italic">Bm2b</hi> 8 diaconom <hi rend="italic">Cml</hi> 13 aliis <hi rend="italic">BC</hi> 16 duos\' A <lb/>
            18 in iudicio] inuidio <hi rend="italic">Btnl</hi> inuidia <hi rend="italic">Bm2b</hi> in iudio <hi rend="italic">C</hi> 19 quoniam illum <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi</hi> quem multum <hi rend="italic">Ac</hi> q.n multG <hi rend="italic">B</hi> q.nn multu <hi rend="italic">C</hi> quodque non multum <lb/>
            <hi rend="italic">Bm2b</hi> quem multi <hi rend="italic">v, cf. p. 118, 19 et Breuic. III 18, 36:</hi> maior <lb/>
            auctor ipsorum Donatus Carthaginiensis 20 distingendum <hi rend="italic">Cml</hi> non <lb/>
            <hi rend="italic">addidi, cf. Breuic. III 17, 31 extr</hi>. 25 nomine c dicantur <hi rend="italic">Aml</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="115"/>
            quod in conlatione tacuerunt, quasi Straton solus cognominalem <lb/>
            habere potuisset et Cassianus non potuit. nec adtendere <lb/>
            potuerunt interna sua nocte impediti non solum duos Iohannes, <lb/>
            unum baptistam, alterum euangelistam, sed etiam duos Simones, <lb/>
            unum Petrum, alterum magum, in ipso denique tam paruo <lb n="5"/>
            numero apostolorum non solum duos Iacobos, unum Alphaei, <lb/>
            alterum Zebedaei, sed etiam duos ludas, unum sanctum, alterum <lb/>
            diabolum; cui tamen Iudae apostolo sancto quisquis <lb/>
            similiter mente caecus de crimine Iudae traditoris calumniaretur, <lb/>
            non nisi istos imitaretur. non enim mirum est, si tales <lb n="10"/>
            istos calumniatores post tam longum tempus patitur existimatio <lb/>
            Miltiadis de duobus Cassianis uel de duobus Stratonibus, <lb/>
            quales euangelica ueritas patitur de duobus Herodibus. nam <lb/>
            quia non est expressum, quis Herodes pro Christo occisis <lb/>
            infantibus continuo mortuus fuerit et quis Herodes cum Pilato <lb n="15"/>
            dominum persecutus sit, putantes unum fuisse obiciunt euangelio <lb/>
            crimen falsitatis, sicut isti putantes unum fuisse Stratonem <lb/>
            uel Cassianum obiciunt Miltiadi maculam traditionis. <lb/>
            et tamen illi tolerabilius errant, quia non solum nomen, uerum <lb/>
            etiam dignitas consonat — uterque enim legitur rex Herodes —, <lb n="20"/>
            isti autem dignitatem consonare mentiti sunt, quia utrosque <lb/>
            fuisse diaconos nullo modo legere potuerunt. 
</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Adhuc dies erat, quando Cirtense concilium — <lb/>
            si tamen concilium dicendum est, in quo uix undecim uel <lb/>
            duodecim episcopi fuerunt —, unde recitauimus traditores <lb n="25"/>
            fuisse quosdam, qui cum Secundo Tigisitano contra Caecilianum <lb/>
            sententias protulerunt, falsum uolentes ostendere dixerunt <lb/>
            persecutionis tempore non potuisse in aliquam domum illos <lb/>
            undecim uel duodecim episcopos congregari, et ut probarent <lb/>
            tempus fuisse persecutionis, protulerunt martyrum gesta, ut

<note type="footnote"> 6 cf. Matth. 10, 3 23 cf. Breuic. III 15, 27. 17, 32-33 </note>

<note type="footnote"> 2 potuisse <hi rend="italic">Am2</hi> potusset <hi rend="italic">Bml</hi> potuit] potuerit <hi rend="italic">v</hi> 4 symones <hi rend="italic">bc</hi> <lb/>
            6 alphei <hi rend="italic">codd</hi>. 9 de <hi rend="italic">s. l. C</hi> 12 cassianus <hi rend="italic">Bml</hi> 13 patiturj <hi rend="italic">add. <lb/>
             Am2 in mg :</hi> nota 15 herodos <hi rend="italic">Cml</hi> 19 erant <hi rend="italic">Bml</hi> 23 aduc <hi rend="italic">Bml</hi> <lb/>
            cirthense <hi rend="italic">ABCb</hi> 26 tigisitanno <hi rend="italic">BCb</hi> </note>

<note type="footnote"> 8* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="116"/>
            diebus et consulibus consideratis quod tempus fuerit appareret. <lb/>
            quae martyrum gesta contra se ipsos protulisse conuicti sunt; <lb/>
            in eis quippe gestis manifestatum est illo tempore persecutionis <lb/>
            christianas plebes solitas congregari. unde constitit non <lb/>
            esse incredibile, quod etiam illi episcopi in priuatam domum<lb n="5"/>
            similiter conuenisse legebantur, ut plebi, quae poterat, sicut <lb/>
            gestis martyrum continebatur, etiam persecutionis tempore <lb/>
            congregari, occulte ordinaretur episcopus, qui posset sibi <lb/>
            etiam ipse occulte clericos ordinare in tanta necessitate, ubi <lb/>
            anterior episcopus cum clero lapsus per epistulam ipsius<lb n="10"/>
            Secundi, quae ab illis allegata est, monstrabatur. ex his martyrum <lb/>
            gestis, quae ipsi proferebant, admoniti sumus et in alia <lb/>
            gesta martyrum intendere, et inuenimus et diximus feruente <lb/>
            tempore persecutionis et priuatam domum, quod illi fieri potuisse <lb/>
            negauerant, congregationi christianorum fuisse concessam <lb n="15"/>
            et in carcere fuisse martyres baptizatos, ut uiderent, quam <lb/>
            non esset incredibile tempore persecutionis in priuatam domum <lb/>
            paucos episcopos congregari, quando et in ipso carcere celebrarentur <lb/>
            sacramenta Christi, in quo inclusi homines tenebantur <lb/>
            pro fide Christi. quantum uos ergo adiuuerint gesta martyrum <lb n="20"/>
            proferendo, quis non uideat, qui non similem noctem habet <lb/>
            in corde, qualem illi habebant qui haec non uidebant? 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Qui etiam hinc gestis ipsis Cirtensibus calumniabantur, <lb/>
            quia ibi dies et consules legebantur, et exigebant a <lb/>
            nobis, ut aliqua ecclesiastica concilia proferremus, ubi dies<lb n="25"/>
            recitarentur et consules. ipsi enim Carthaginiense concilium <lb/>
            factum sine die et consule proferebant. dicebant enim etiam <lb/>
            concilium Cypriani consules non habere, ubi tamen legitur <lb/>
            dies, in illo autem ipsorum Carthaginiensi nec dies. nos autem

<note type="footnote"> 26 cf. Breuic. III 14, 26-17, 32 </note>

<note type="footnote"> 4 christianis <hi rend="italic">Bml</hi> 11 his] is <hi rend="italic">Bml</hi> iis <hi rend="italic">Bm2</hi> hiis <hi rend="italic">b</hi> 12 ammoniti c <lb/>
            14 illi <hi rend="italic">om. BCb</hi> feri <hi rend="italic">BC</hi> 18 et <hi rend="italic">om. BC</hi> ce(cae-B)lebrarentur <lb/>
            <hi rend="italic">BCb</hi> celebrantur A celebrabantur <hi rend="italic">cv</hi> 20 adiu..uerint <hi rend="italic">B</hi> 21 nisi qui <lb/>
            <hi rend="italic">Bm2b</hi> 22 illi <hi rend="italic">om. b</hi> hoc <hi rend="italic">v</hi> 23 cirthensibus <hi rend="italic">ABCm2b</hi> cirthencibus <lb/>
            <hi rend="italic">Cml</hi> 24 exiebant <hi rend="italic">BmJ</hi> 26 concili*»um <hi rend="italic">A</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="117"/>
            quod in manibus erat Romanum concilium Miltiadis, sicut <lb/>
            illud Cirtense, et diem habere demonstrabamus et consules. <lb/>
            neque enim tunc ad horam antiqua archiua ecclesiastica discutienda <lb/>
            nobis fuerunt, unde ista consuetudo etiam ueterum <lb/>
            fuisse doceretur. nec tamen inanes eis etiam nos calumnias <lb n="5"/>
            mouere uoluimus, quare in Cypriani concilio dies inueniretur, <lb/>
            in ipsorum autem non inueniretur, quia illi uanas moras uolebant <lb/>
            innectere, quas nos conabamur (auertere). nam etiam hoc <lb/>
            exigebant, ut de scripturis sanctis ostenderemus alicubi dies <lb/>
            et consules esse conscriptos; quasi episcoporum concilia scripturis <lb n="10"/>
            canonicis aliquando fuerint conparata aut possint etiam <lb/>
            ipsi de scripturis sanctis proferre concilium, ubi apostoli iudices <lb/>
            sederint et accusatum aliquem uel damnauerint uel absoluerint. <lb/>
            et tamen respondimus eis etiam prophetas libros suos <lb/>
            praenotatis et definitis commendasse temporibus, quo anno <lb n="15"/>
            cuius regis, quoto mense anni, quoto die mensis factum super <lb/>
            eos fuerit uerbum domini, ut ostenderemus, quam inaniter et <lb/>
            calumniose de diebus et consulibus episcopalium conciliorum <lb/>
            quaestiones uanissimas excitarent. fieri enim potest, ut in codicibus <lb/>
            sit ista uarietas, dum alii etiam dies et consules diligentia <lb n="20"/>
            maiore describunt, alii tamquam superfluum praetermittunt: <lb/>
            sicut etiam codex, de quo primum legimus iudicium Constantini, <lb/>
            quo inter partes Caecilianum innocentem, illos autem calumniosissimos <lb/>
            pronuntiauit, diem et consulem non habebat, alius <lb/>
            autem, quem contra eorum calumnias postea protulimus, habebat. <lb n="25"/>
            qui etiam illic inuidiosissime proclamauerant, quod imperatoris

<note type="footnote"> 22 cf. Breuic. III 19, 37 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 e..rat (ra <hi rend="italic">eras.) C</hi> 2 cirthense <hi rend="italic">ABCb</hi> monstrabamus <hi rend="italic">BCb</hi> <lb/>
            3 oram <hi rend="italic">Bml</hi> arciua <hi rend="italic">Ac</hi> archiuan <hi rend="italic">Cml</hi> 6 mouere**.*** (ritis <hi rend="italic">eras.) C</hi> <lb/>
            7 in-inueniretur <hi rend="italic">om. BCb</hi> 8 auertere <hi rend="italic">om. codd</hi>. euertere <hi rend="italic">mg. Bm2, et b</hi> <lb/>
            9 exiebant <hi rend="italic">Bml</hi> 10 nesse <hi rend="italic">Cml</hi> quasi] quia <hi rend="italic">BCb</hi> 11 possint <hi rend="italic">ex</hi> <lb/>
            possent <hi rend="italic">Aml</hi> possent v 12 iudicis <hi rend="italic">Bml</hi> 13 damnauerunt uel absoluerunt <lb/>
            <hi rend="italic">Bml</hi> 14 respondemus <hi rend="italic">Am2</hi> 15 praeFnotatis <hi rend="italic">Aml</hi> temporibus <lb/>
            commendasse <hi rend="italic">b</hi> 18 de] di <hi rend="italic">Cml</hi> 20 ista sit <hi rend="italic">Cml ueritas ABCb</hi> <lb/>
            etiam alii <hi rend="italic">BCb</hi> etiam s. <hi rend="italic">1. Aml</hi> 25 horum <hi rend="italic">Bm2</hi> 26 qui <hi rend="italic">scripsi quia <lb/>
            codd. v, ef. p. 116, 23</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="118"/>
            litteras sine die et consule recitauimus, et tamen etiam ipsi <lb/>
            alias eiusdem imperatoris litteras in causa Felicis ordinatoris <lb/>
            Caeciliani, quas mirabili caecitate contra se ipsos protulerunt, <lb/>
            sine die et consule recitarunt. nec eis inde aliquid obiecimus, <lb/>
            ne similiter ut ipsi tempora necessaria superfluis uerbis occuparemus; <lb n="5"/>
            haec autem modo dicimus, ut uos saltem oculos <lb/>
            aperiatis et tenebrosa nocte careatis, quam uestri episcopi <lb/>
            corde gestabant, qui nocturnam sententiam cognitioni iudicis <lb/>
            obiecerunt et ipsi per diem interioribus tenebris inuoluti mirabili <lb/>
            caecitate contra se ipsos tanta dixerunt. <lb n="10"/>
            
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="16" unit="altchapter"/> Leguntur actis apud Carthaginis magistratum ex- „ <lb/>
            pressa uerba Primiani, ubi dicit, quod parentes eorum nostri <lb/>
            maiores uariis exiliis uexauerunt, et in conlatione probare <lb/>
            conantur accusantibus maioribus suis ab imperatore Caecilianum <lb/>
            exilio esse damnatum. dicunt in litteris suis communionem<lb n="15"/>
            suam ecclesiam ueritatis, quae persecutionem patitur. <lb/>
            non quae facit, et conantur ostendere Caecilianum damnatum <lb/>
            iudicio imperatoris persequentibus maioribus suis, et hoc dicunt <lb/>
            factum non per Donatum Casensem, sed per eum, quem prae <lb/>
            ceteris praedicant, Donatum Carthaginiensem. hoc enim scriptis<lb n="20"/>
            suis [per suos] modo iactare dicuntur, ubi uicti iudicem accusant, <lb/>
            quia noctem cordis ipsorum nocturna ueritas confutauit. <lb/>
            Donatum illum, illum, inquam, Donatum, quem dixerunt ecclesiae <lb/>
            Carthaginis ornamentum et martyralis gloriae uirum, sic <lb/>
            commendare uoluerunt, ut dicerent, quod apud imperatoris<lb n="25"/>
            Constantini cognitionem ipse reum et asseruerit et conuicerit <lb/>
            Caecilianum. ille ergo uir gloriae martyralis apud imperatoris <lb/>
            cognitionem reum constituit et asseruit Caecilianum illamque <lb/>
            cognitionem Caeciliani damnatio consecuta est, illo uiro gloriae <lb/>
            martyralis accusante et instante Caecilianus ab imperatore

<note type="footnote"> 2 cf. Breuic. III 23, 41 15 <hi rend="italic">in litteris mis]</hi> cf. Breuic. III 8, 10 <lb/>
            init. 23 cf. Gesta secundae cognitionis cap. 10 </note>

<note type="footnote"> 4 inde eis <hi rend="italic">Cml</hi> aliquit <hi rend="italic">Bml</hi> 7 taenebrosa <hi rend="italic">A</hi> 11 in actis <hi rend="italic">Bm2b</hi> <lb/>
            16 suam esse v ecclesia C 21 per suos <hi rend="italic">deleui, cf. 20, 32 sub fin</hi>. <lb/>
            23 <hi rend="italic">alt</hi>. illum <hi rend="italic">om. Cml</hi> inquandonatum <hi rend="italic">Bml</hi> 24 martjrialis cv <hi rend="italic">(passim)</hi> <lb/>
            26 asseruit <hi rend="italic">Bm2</hi> assuerit <hi rend="italic">b</hi> 28 asseruit et constituit <hi rend="italic">bml</hi> 29 uiro <hi rend="italic">ex</hi> uero <hi rend="italic">B</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="119"/>
            damnatus est. quod quidem nos falsum esse conuicimus. qui <lb/>
            eiusdem imperatoris litteras, quibus se inter partes audisse et <lb/>
            iudicasse testatur, ubi Caeciliano absoluto atque purgato illorum <lb/>
            calumnias detestatus est, prolatas de archiuo publico recitauimus. <lb/>
            contra quas omnino quid responderent nihil inuenire <lb n="5"/>
            potuerunt et ad eas confirmandas contra se ipsos alia protulerunt. <lb/>
            proinde a maioribus eorum apud imperatorem accusatum <lb/>
            constitit Caecilianum, damnatum autem non constitit, <lb/>
            immo etiam constitit absolutum. sed tamen uel uos uidete, <lb/>
            quantum adiuuerint causam nostram episcopi uestri, qui de <lb n="10"/>
            illa uoluerunt etiam falsitate gloriari. si enim Donatus ille uir <lb/>
            gloriae martyralis apud imperatoris cognitionem reum asseruit <lb/>
            Caecilianum et illo uiro gloriae martyralis accusante et instante <lb/>
            Caecilianus ab imperatore damnatus est, respondeant uobis, quando <lb/>
            haec agebantur, quis erat martyr, utrum Donatus, qui hominem <lb n="15"/>
            apud imperatorem persequebatur, an Caecilianus, qui illo persequente <lb/>
            ab imperatore damnabatur? ubi est nunc illa definitiua <lb/>
            regula ipsorum communionem Donati esse ecclesiam ueritatis <lb/>
            quae persecutionem patitur, non quae facit? ecce patitur Caecilianus, <lb/>
            Donatus facit: quis eorum est uir gloriae martyralis? <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>