Nos autem utraque accipientes testimonia demonstrabamus utrorumque concordiam. nam et illud accipiebamus, quod in suis litteris commemorauerunt, ecclesiae dictum esse: nec adiciet ultra per te transire incircumcisus et inmundus et illud, quod scriptum est: sinite utraque crescere usque ad messem, sed hoc esse in agro, illud futurum in horreo. denique et ipsi, qui diu contenderunt dicentes zizania, quae cum tritico simul crescere usque ad messem permissa sunt, non in ecclesia, sed in mundo esse contra intellectum martyris Cypriani, qui dixit: etsi uidentur in ecclesia esse zizania: non tamen inpediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus, et nolentes consentire mundi nomine ecclesiam posse significari contra uerba apostoli, qui dixit: deus erat in Christo mundum reconcilians sibi et contra ipsius uerba domini, qui dixit: non uenit filius hominis ut iudicet mundum, sed ut saluetur mundus per ipsum — neque enim reconciliari deo et saluari per ipsum mundus potest. nisi mundi nomine intellegatur ecclesia, quae sola per eum deo reconciliata saluatiir —, tamen in illa similitudine, quam ex euangelio commemorauimus, quod et boni et mali pisces, quousque in litore, hoc est in fine saeculi, separentur, intra eadem permixti retia continentur, uicti euidentia ueritatis malos in ecclesia usque in finem saeculi permixtos esse. confessi sunt, sed eos occultos esse dixerunt, quoniam sic a sacerdotibus ignorantur, quemadmodum pisces intra retia, cum 6 Esai. 52, 1. cf. Breuic. III 9, 16 7 Matth. 13, 30 12 Cypr. ep. 54, 3 17 II Cor. 5, 19 19 Ioh. 3, 17 26 cf. Matth. 13, 47—50 28 cf. Breuic. III 8, 10 11 immundo cml 12 qui] senserunt qui b 14 pr . aut oni. c nostra om. c ud JBml 18 uerba ipsius c 25 sepa*»rentur A 26 uicti) uiti Bml 27 fine c adhuc in mari sunt, a piscatoribus [intra retia] non uidentur. quomodo ergo testimonium propheticum, quod in sua responsione posuerunt, quo ecclesiae dictum est: non adiciet ultra per te transire incircumcisus et inmundus, ad hoc tempus pertinere intellegitur, quando ecclesia retibus comparata est, quibus in mari adhuc positis pisces malos bonis permixtos uel occultos esse confessi sunt? unde manifestum est non nisi in futuro saeculo post iudicium nullum incircumcisum et inmundum per ecclesiam transiturum. o uiolentia ueritatis. quae suos non in carne, sed in corde torquet inimicos, ut eam confiteantur inuiti! Ecce manifestatum est quod dicebatur a nobis, distinguenda esse tempora ecclesiae: non eam nunc esse talem, qualis post resurrectionem futura est; nunc malos habere permixtos, tunc omnino non habituram; ad illam eius puritatem. non ad huius temporis permixtionem illa diuina testimonia pertinere, quibus eam deus praedixit ab omni malorum permixtione penitus alienam. ecce etiam ipsi ueritate euangelica non aliud coacti sunt confiteri, qui malos occultos nunc ei permixtos esse dixerunt. ecce nunc transit per illam licet occultus inmundus. non est ergo tempus, quod praedictum est dicente propheta: non adiciet ultra per te transire incircumcisus et inmundus.nunc ergo transeunt uel occulti. nam et hoc ipsum, quod ait (non adiciet ultra\', ostendit eos prius solere transire, sed ultra non transituros. et a nobis inuidiose requirebant, quomodo potuerit in ecclesia Christi diabolus seminare zizania, cum ipsi faterentur in ecclesia malos saltem occultos esse permixtos nec uellent adtendere a diabolo utique seminatos. 3. 22 Esai. 52, 1 13 cf. Breuic. III 10, 20 25 cf. Breuic. III 10, 19 1 a piscatoribus s. I. Am2 intra retia del. Bm2, om. b, cf. p. 111, 6 2 propheticum testimonium b 3 quod bv 8 saeculo s. l. A 13 tempore Cml 17 permixtionem BmlCml 18 poenitus B 22 prophetam Bml 25 no**bis (no eras.) B 28 adtendere] permittere B, sed del. et in mg. adscript . attendere Hoc ipsum etiam, quod sibi acutum inuenisse uidebantur, contra se potius proferebant. si enim dominus propterea retibus bonos et malos pisces pariter congregantibus ecclesiam conparauit, quia malos in ecclesia non manifestos, sed latentes intellegi uoluit, quos ita nesciunt sacerdotes, quemadmodum sub fluctibus quid ceperint retia nesciunt piscatores, propterea ergo et areae conparata est, ut etiam manifesti mali bonis in ea permixti praenuntiarentur futuri. neque enim palea, quae in area est permixta frumentis, etiam ipsa sub fluctibus latet, quae sic omnium oculis est conspicua, ut potius occulta sint in ea frumenta, cum sit ipsa manifesta. de hac autem areae similitudine, quia et ipsam inter ceteras ex euangelio posueramus, nihil in litteris suis contra nos scribere potuerunt nisi Hieremian prophetam dixisse: quid paleis ad triticum? quod ideo dixit, quia similia non sunt, non quia permixta esse non possunt, quia in horreo non simul erunt, non quia in area pariter non triturantur. quamquam Hieremias, cum hoc diceret, non agebat de populo dei, sed de somniis hominum et uisionibus prophetarum, quia haec duo nulla similitudine conparanda sunt, sicut plenitudini tritici inanitas paleae non potest conparari.- Temptauerunt sane episcopi uestri negare scriptum in euangelio, quod areae sit ecclesia conparata, sed mox euangelicorum uerborum commemoratione conuicti ad id se conuerterunt, ut etiam ibi dicerent occultos malos significatos, non manifestos, de quibus scriptum est: ueniet ferens uentilabrum in manu sua et mundabit aream suam, 14 Hier. 23, 28. cf. Breuic. III 8, 10 22 cf. Breuic. III 9, 15 26 Matth. 3, 12 3 pariter] paceter Cml 5 intelligit Bml 6 coeperint Aml 8 praenuntiaren tiarentur Arnl 9 fumentis Cml 10 in ea occulta sint b 11 hic (a 8. i) B 12 qua Bml 13 literis B 14 heremiam B hieremiam C ieremiam bc(v) paleae c 15 non quia-possunt mg. Bm2 18 cum hoc ageret non dicebat c 21 comparari non potest b 22 temtauerunt C 23 conparata om. b frumenta recondet in horreo, paleas autem conburet igni inextinguibili. uos itaque iudicate, aperite oculos, aures intendite ueritati. si propterea, sicut ipsi dixerunt, dominus ecclesiam retibus conparauit, quia non manifestos, sed latentes in ea malos intellegi uoluit, quos ita non uident sacerdotes, quemadmodum pisces intra retia sub fluctibus non uident piscatores, numquid et area sub aqua uel sub terra trituratur aut certe nocturnis horis, non in sole conteritur aut in ea rusticus caecus operatur? quanto ergo melius se ipsos corrigunt quam euangelia sancta peruertunt et ad uanum suae mentis errorem eloquia dominica detorquere conantur! aut enim et illa piscium similitudo non propter occultos, sed tantum propter mixtos in ecclesia malos a domino posita est aut certe singulis rebus propriae similitudines datae sunt, de piscibus propter occultos, de area propter manifestos malos, quod, sicut illi ante litus, sic isti ante uentilabrum bonis in ecclesia misceantur. ipsi enim nos admonent, ut in area paleam manifestos in ecclesia malos intellegamus, qui pisces reprobos intra natantia retia propterea malos occultos intellegi uolunt, quia, sicut illos nesciunt piscatores, sic istos nesciunt sacerdotes. cur enim non dicamus: \'sic ergo et palea manifesti sunt mali, quia in aperto eam uident trituratores\'? sed sicut illi non possunt ante litoris exitum separari, sic nec illa potest ante finem debitum uentilari. custodit autem deus innocentiam sanctorum et fidelium suorum sicut piscium bonorum, sicut pinguium frumentorum, ut intra ista retia non eis noceant permixta genera reprobanda et in ista area non eis noceat permixta palea uentilanda, quia, sicut ipsi dixerunt relegerunt suscripserunt, nec causae causa nec personae poterit praeiudicare persona. 1 horreum BCb et Uulg., cf. Cresc. II 22, 27 5 uidente Cml 7 areae Gml 11 conatur Bml 17 iruarea A aream b 19 propterea scripai propter codd. v occultos malos bv occulto A uoluit A 21 enim (nim in ras.) A sic] sicut Bm2 23 ante ex an Am2 28 sicut 8. l. B ipse Bml illi c Haec uerba se negarent forte dixisse, nisi sua possent suscriptione conuinci. ecce quam diligenter actum est pro salute uestra, ut uerbis nostris suscriberemus, quod fieri omnino nolebant et ut facerent tandem aliquando pudore conpulsi sunt. nam exstant uerba eorum, ubi hoc facere recusarunt, et rursus alia uerba, ubi hoc facere consenserunt quod primo negauerant; omnia scripta sunt, omnibus suscriptum est. ideo enim uidebantur nolle suscribere, ut negare se possent dixisse quod dixerant et de gestis corruptis iudici calumniari. quod modo quia non possunt, dicunt ipsum esse corruptum, qui ut contra illos iudicaret non nisi ipsi fecerunt, qui contra se ipsos pro nobis tanta dixerunt, quae ut negare non possent, etiamsi coacti et inuiti, suis tamen prosecutionibus suscripserunt. ideo ergo nolebant suscribere. ut liceret eis per calumniam corruptorum gestorum negare quod dixerant, et ideo postea instante iudice consenserunt, quia sentiebant omnibus apparere nihil se aliud indicare nolendo suscribere, nisi se uerba sua ne sibi legerentur timere. maluerunt enim prosecutiones suas quibuscumque nebulis postea defendere quam eas tam cito damnare.