<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>Cum igitur blasphemare deum doceamus nostros, ut eos <lb/>
            Priscillianistae credant suos, uideamus, quid mali dicant ipsi, <lb n="10"/>
            quando propterea mentiuntur, ut eos nostros esse credamus. <lb/>
            anathematizant Priscillianum et ad nostrum arbitrium detestantur; <lb/>
            dicunt animam creaturam dei esse, non partem; exsecrantur <lb/>
            Priscillianistarum falsa martyria; catholicos episcopos, a <lb/>
            quibus illa haeresis nudata, oppugnata, prostrata est, magnis <lb n="15"/>
            efferunt laudibus et cetera huius modi. ecce ipsi uera dicunt, <lb/>
            quando mentiuntur, non quo simul possit hoc ipsum uerum <lb/>
            esse, quod mendacium est, sed in alio quando mentiuntur, <lb/>
            in alio uera dicunt; quando enim nostros se esse mentiuntur, <lb/>
            de fide catholica uera dicunt. ac per hoc ipsi, ne Priscillianistae <lb n="20"/>
            inueniantur, loquuntur mendaciter uera; nos autem, ut <lb/>
            eos inueniamus, non solum mendaciter loquimur, ut ad illos <lb/>
            pertinere credamur, sed etiam falsa loquimur, quae ad illorum

<note type="footnote"> 2 cf. I Tim. 1, 20 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 tradiderit homines <hi rend="italic">L</hi> 2 etiam <hi rend="italic">om. Y</hi> sathane <hi rend="italic">Y</hi> discant y <lb/>
            3 aeruire <hi rend="italic">Y</hi> eathane <hi rend="italic">Y</hi> ut] et ut <hi rend="italic">T</hi> 5 exitum <hi rend="italic">MBl</hi> 6 priuseoa <lb/>
            <hi rend="italic">om. FL</hi> 7 quam <hi rend="italic">Y</hi> eos <hi rend="italic">om. T</hi> quos <hi rend="italic">L</hi> 8 liberandos <lb/>
            prius efficiamur blasphemi§ quam ueritatis <hi rend="italic">sqq. FL</hi> eius esse <hi rend="italic">om. L</hi> <lb/>
            9 deum blasphemare <hi rend="italic">Y</hi> 10 priscilliani <hi rend="italic">FL</hi> quod <hi rend="italic">M</hi> discant <hi rend="italic">FL</hi> <lb/>
            12 anathematizent <hi rend="italic">T</hi> anathemazaent <hi rend="italic">Ch</hi> priscilianum tp nostrom <hi rend="italic">Chl</hi> <lb/>
            13 dei esse creaturam Y execrantur <hi rend="italic">TV$14</hi> priscillyanistarum <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            priscilianistarum <hi rend="italic">B</hi> prisciillianistarum fl eps <hi rend="italic">Ch</hi> 15 est <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            17 ipsi mentiuntur <hi rend="italic">Y</hi> non-mentiuntnr <hi rend="italic">om. V</hi> ipsum <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            18 mendum <hi rend="italic">MCh</hi> mentiendum &lt;p alio falsa <hi rend="italic">FL</hi> 19 alium uerum &lt;p <lb/>
            nero <hi rend="italic">ChT</hi> quando-dicunt <hi rend="italic">om. F</hi> nostros] de nostro <hi rend="italic">T</hi> de nostros <lb/>
            <hi rend="italic">Ch</hi> 20 edicunt uera <hi rend="italic">V</hi> hac <hi rend="italic">Ch</hi> ne <hi rend="italic">om. T</hi> prisciilianistae ip <lb/>
            21 ut inueniantur (ut <hi rend="italic">8. I.) T</hi> inueniatur <hi rend="italic">P</hi> locuntur Tlf 22 illo <hi rend="italic">Ch</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Aug. Sect. V pari III. </note>

<note type="footnote"> 31 </note> <lb/>
             
<pb n="482"/>
            errorem pertinere cognouimus. itaque illi quando nostri putari <lb/>
            uolunt, et falsum est ex parte et uerum est ex parte, quod <lb/>
            dicunt — falsum est enim eos nostros esse, uerum est autem <lb/>
            animam partem dei non esse — nos uero quando ad eos <lb/>
            pertinere putari uolumus, falsum est utrumque, quod dicimus,<lb n="5"/>
            et Priscillianistas nos esse et animam partem dei esse. itaque <lb/>
            illi deum laudant, non blasphemant, quando se occultant; et <lb/>
            quando se non occultant, sed sua proferunt, blasphemare se <lb/>
            nesciunt. ideo si ad fidem catholicam conuertantur, consolantur <lb/>
            semet ipsos, quia possunt dicere, quod apostolus, qui<lb n="10"/>
            cum inter cetera dixisset: prius fui blasphemus, misericordiam, <lb/>
            inquit, consecutus sum, quia ignorans feci. <lb/>
            nos contra, ut se nobis aperiant, si hoc quasi iustum mendacium <lb/>
            fallendis eis capiendisque proferimus, profecto et ad <lb/>
            blasphematores Priscillianistas pertinere nos dicimus et, ut<lb n="15"/>
            nobis credant, sine excusatione ignorantiae blasphemamus. <lb/>
            neque enim catholicus, qui blasphemando uult haereticus <lb/>
            credi, potest dicere: ignorans feci. 
</p></div></div></body></text></TEI>