Remanet igitur, ut, quod sentiunt Priscillianistae secundum haeresis suae nefariam falsitatem de deo, de anima. de corpore, de ceteris rebus, non dubitemus ueraci pietate damnare; quod autem sentiunt, ut ueritas occultetur, esse mentiendum, sit nobis et illis — quod absit — dogma commune. hoc tam magnum malum est, ut etiamsi conatus hic noster. quo eos per mendacium capere cupimus et mutare. ita prosperetur, ut eos capiamus atque mutemus, nullis lucris conpensentur haec damna, quibus et nos cum ipsis pro eorum correctione deprauamur. per hoc namque mendacium et nos erimus ex ea parte peruersi et ipsi semicorrecti, quandoquidem istuc, quod putant esse pro ueritate mentiendum, non in eis corrigimus, quia idem nos didicimus et docemus et fieri oportere praecipimus, ut ad eos emendandos peruenire possimus. quos tamen non emendamus, quibus mendum, quo uerum tegendum existimant, non auferimus, sed nos potius inmendamur, cum per tale mendum eos quaerimus nec inuenimus. quemadmodum eis conuersis credere ualeamus, quibus peruer sis mentiti sumus, ne forte, quod ut caperentur sunt passi. faciant capti, non solum quia facere consuerunt, sed quia et in nobis, ad quos ueniunt, hoc inueniunt. 1 mentiendum V quo Tl fronte tandem V 3 priscilianistae BM 4 nefarie V animo FL 5 et de ceteris bd 6 ut (s. I. m. 2) Chz 8 tam] tamen FL hic noster conatas P noster hic V 9 prosperatur FL 10 mutemus m. 2 pro sumus p 11 ipsis] illis Y illorum bd 12 correctiong Ch correptione* T correptione y deprauamus \'(q> nanque LV 13 illi pfcrf semicorecti 71 14 isto,ł ChFLTVfiytobd pro ueritate om . y ueritate* T 15 (Jiditimus c dicimus Vfob 17 mendum] mentiendum RTChfo mendacium FLY uero TCh 18 existimamus FL existimat M inmendamnr] inemendamur FL emmendamur P emendemus V 19 cum] dum Y talem TOll mendendum R mendacium FLVfa eos s. Z. 22 20 quemammodum