Sed aliquando nobis ipsius quoque salutis aeternae periculum opponitur, quod nostro mendacio, si aliter non potest, depellendum esse clamatur: uelut si quisquam baptizandus in potestate sit inpiorum atque infidelium constitutus, ad quem perueniri non possit, ut lauacro regenerationis abluatur, nisi deceptis mentiendo custodibus. ab hoc inuidiosissimo clamore, quo cogimur non pro cuiusquam opibus uel honoribus in hoc saeculo transcurrentibus, non pro ipsa huius temporis uita, sed pro aeterna hominis salute mentiri, quo confugiam, nisi ad te, ueritas? et mihi abs te proponitur castitas. cur 4 cf. I Tim. 1, 13 1 possit per ueritatem V peiurua c si* fb 3 esse nescit T 4 ignorans (n 8. I.)