<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="18" unit="altchapter"/> Verum quia homines sumus et inter homines <lb n="5"/>
            uiuimus — fateorque me nondum esse in eorum numero, <lb/>
            quos conpensatiua peccata non turbant — saepe me in rebus <lb/>
            humanis uincit sensus humanus nec resistere ualeo, cum <lb/>
            mihi dicitur: ecce graui morbo periclitatur aegrotus, cuius <lb/>
            iam uires ferre non possint, si ei mortuus unicus et carissimus <lb n="10"/>
            filius nuntietur. a te quaerit an uiuat, quem uitam <lb/>
            finisse tu nosti. quid respondebis, quando quidquid aliud <lb/>
            dixeris praeter unum de tribus: aut mortuus est aut uiuit <lb/>
            aut nescio, nihil aliud credit ille quam mortuum, quod te <lb/>
            intellegit timere dicere et nolle mentiri? tantundem ualet, <lb n="15"/>
            etiamsi omni modo tacueris. ex illis autem tribus duo falsa <lb/>
            sunt \'uiuit* et \'nescio'* nec abs te dici possunt nisi mentiendo. <lb/>
            illud autem unum uerum, id est mortuum esse, si dixeris et <lb/>
            perturbati hominis mors fuerit subsecuta, abs te occisus esse <lb/>
            clamabitur. et quis ferat homines exaggerantes quantum sit <lb n="20"/>
            mali salubre mendacium deuitari et homicidam diligi ueritatem? <lb/>
            moueor his oppositis uehementer, sed mirum, si etiam <lb/>
            sapienter. cum enim proposuero ante qualescumque oculos <lb/>
            cordis mei intellegibilem illius pulchritudinem, de cuius falsi <lb/>
            nihil ore procedit, quamuis ubi radians magis magisque <lb n="25"/>
            clarescit ueritas, ibi palpitans mea reuerberatur infirmitas, <lb/>
            tamen sic amore tanti decoris accendor, ut cuncta quae inde

<note type="footnote"> 1 vt <hi rend="italic">B</hi> subrepser (ps 8. <hi rend="italic">I.) 0</hi> tribuenda <hi rend="italic">T</hi> 2 mihi quidem <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            5 uerumtamen y 8 ne <hi rend="italic">M</hi> 9 pereclitatur <hi rend="italic">MT</hi> . 10 ferri <hi rend="italic">Y</hi> ferro 91 <lb/>
            11 nuntietur] minuitur (5 uita <hi rend="italic">T</hi> 12 quicquid <hi rend="italic">TOVrr</hi> 14 illae 9 <lb/>
            <hi rend="italic">om. JFLV</hi> 15 intelligit <hi rend="italic">T</hi> temere p et <hi rend="italic">om. FL</hi> tantumdem <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            18 si <hi rend="italic">om. RM</hi> 19 subaequuta <hi rend="italic">V</hi> 20 f.erat <hi rend="italic">Ch</hi> ferit V1 exagerantes <lb/>
            <hi rend="italic">Ch</hi> 21 deuitare <hi rend="italic">V</hi> omicidam <foreign xml:lang="grc">β</foreign> diligere <hi rend="italic">V</hi> 24 intelligibilem <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> falsi <hi rend="italic">om. Chl</hi> 25 ore <hi rend="italic">ante</hi> falsi <hi rend="italic">legitur</hi> in <hi rend="italic">bd</hi> 26 uitas <hi rend="italic">V1</hi> <lb/>
            ubi <hi rend="italic">M$palpans FL</hi> reuerbaeretur <hi rend="italic">Ch</hi> 27 ascendor <hi rend="italic">0</hi> me inde <lb/>
            me <hi rend="italic">T</hi> me inde g inde] in F1 </note> <lb/>
             
<pb n="520"/>
            me reuocant humana contemnam. sed multum est, ut iste in <lb/>
            tantum perseueret affectus, ne in temptatione desit effectus. <lb/>
            nec me mouet contemplantem luminosum bonum, in quo <lb/>
            mendacii tenebrae nullae sunt, quod nobis mentiri nolentibus <lb/>
            et hominibus uero audito morientibus homicida dicitur ueritas. <lb n="5"/>
            numquid enim, si stuprum expetat inpudica et te non consentiente <lb/>
            saeuo. amore perturbata moriatur, homicida erit et <lb/>
            castitas? an uero, quia legimus: Christi bonus odor <lb/>
            sumus in omni loco, et in his qui salui fiunt et in <lb/>
            his qui pereunt, aliis quidem odor uitae in uitam,<lb n="10"/>
            aliis autem odor mortis in mortem. etiam odorem <lb/>
            Christi pronuntiabimus homicidam? sed quia homines sumus <lb/>
            et nos in huius modi quaestionibus et contradictionibus plerumque <lb/>
            superat aut fatigat sensus humanus, ideo mox et ille <lb/>
            subiecit: et ad haec quis idoneus? <lb n="15"/>
            
</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p>Huc accedit — ubi miserabilius eiulandum est — quod <lb/>
            si concesserimus pro salute illius aegri de uita filii eius fuisse <lb/>
            mentiendum, ita paulatim minutatimque subcrescit hoc malum <lb/>
            et breuibus accessibus ad tantum aceruum mendaciorum sceleratorum <lb/>
            sensim subintrando perducitur, ut numquam possit<lb n="20"/>
            penitus inueniri, ubi tantae pesti per minima additamenta in <lb/>
            inmensum conualescenti possit obsisti. unde prouidentissime <lb/>
            scriptum est: qui modica spernit, paulatim decidit

<note type="footnote"> 8 II Cor. 2, 15. 16 15 II Cor. 2, 16 23 Eccli. 19, 1 </note>

<note type="footnote"> 1 huinana <hi rend="italic">0</hi> umana <hi rend="italic">Ch</hi> contempnam <hi rend="italic">0</hi> contempnant <hi rend="italic">T</hi> 2 perseueraret <lb/>
            <hi rend="italic">TCh</hi> uel donec ne (ne <hi rend="italic">in mg. m. 2) V</hi> affectus <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            3 me mouet] comouet <hi rend="italic">V</hi> 4 mentiri <hi rend="italic">om. 0</hi> 5 <hi rend="italic">cum ttoce</hi> morientibus <lb/>
            <hi rend="italic">codex 0 finitur</hi> dicatur Y 6 nunquid <hi rend="italic">L</hi> enim <hi rend="italic">om. Y</hi> ad <lb/>
            stuprum te expectat <hi rend="italic">V</hi> 7 amore] animo <hi rend="italic">FL V</hi> ornicida <hi rend="italic">Ch</hi> 9 TOamus <lb/>
            <hi rend="italic">Ch</hi> in <hi rend="italic">om. V iis$bd</hi> saIni-qui <hi rend="italic">om. V</hi> 11 in] ad <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            morte <hi rend="italic">TCh</hi> hodorem <hi rend="italic">TCh</hi> 12 pronuntiauimuB <hi rend="italic">TCh</hi> 13 in om. <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            quescionibua <hi rend="italic">Ch</hi> et contradictionibus <hi rend="italic">om</hi>. f plerunque <hi rend="italic">V</hi> 14 srasus <lb/>
            8. <hi rend="italic">I. M</hi> 15 quid p 16 heiulandum <hi rend="italic">MTClrpft</hi> est om. <hi rend="italic">TCIt</hi> <lb/>
            17 consenserimus <hi rend="italic">V</hi> iliius <hi rend="italic">om. Y</hi> 18 succrescit <hi rend="italic">ChFLVfrebd</hi> <lb/>
            19 acces»»»sibua <hi rend="italic">Ch</hi> acerbum <hi rend="italic">TCh</hi> 22 coualescenti <hi rend="italic">Ch</hi> 23 modica <lb/>
            spemit] spernit minima <hi rend="italic">FL</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="521"/>
            quid? quod uitae huius tales amatores, ut eam non dubitent <lb/>
            praeponere ueritati, ne homo moriatur, immo ut homo quandoque <lb/>
            moriturus aliquanto serius moriatur, non tantum mentiri, <lb/>
            sed etiam peierare nos uolunt? ut uidelicet, ne aliquanto <lb/>
            citius transeat uana salus hominis, nomen domini dei nostri <lb n="5"/>
            accipiamus in uanum. et sunt in eis docti, qui etiam regulas <lb/>
            figant finesque constituant, quando debeat, quando non debeat <lb/>
            peierari. Q ubi estis, fontes lacrimarum? et quid faciemus? quo <lb/>
            ibimus? ubi nos occultabimus ab ira ueritatis, si non solum <lb/>
            neglegimus cauere mendacia, sed audemus insuper docere <lb n="10"/>
            periuria? uiderint enim assertores defensoresque mendacii, <lb/>
            quale genus uel qualia genera mentiendi eos iustificare delectet: <lb/>
            saltem in dei cultu concedant non esse mentiendum; <lb/>
            saltem sese a periuriis blasphemiisque contineant; saltem ubi <lb/>
            dei nomen, ubi deus testis, ubi dei sacramentum interponitur, <lb n="15"/>
            ubi de diuina religione sermo promitur siue conseritur, nemo <lb/>
            mentiatur, nemo laudet, nemo doceat et praecipiat, nemo <lb/>
            iustum dicat esse mendacium; de ceteris mendaciorum generibus <lb/>
            eligat sibi, quod putat esse mitissimum atque innocentissimum <lb/>
            mentiendi genus, cui placet esse mentiendum. hoc <lb n="20"/>
            scio, quod etiam qui docet oportere mentiri, uerum docere <lb/>
            se uult uideri. nam si falsum est quod docet, quis falsae <lb/>
            uelit studere doctrinae, ubi et fallit docens et fallitur discens?

<note type="footnote"> 1 quidqd <hi rend="italic">Ml</hi> sunt amatores <hi rend="italic">V</hi> amores <hi rend="italic">TCh</hi> 2 proponere <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            immo-moriatur <hi rend="italic">om. FL</hi> 3 aliquando <hi rend="italic">TCh Vp 4</hi> aliquando <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            5 ominis <hi rend="italic">Ch</hi> domini <hi rend="italic">om</hi>. p dei <hi rend="italic">om. Y</hi> nostri <hi rend="italic">om. FLf</hi> 7 fingant <lb/>
            <hi rend="italic">TFp</hi> 8 peierare <hi rend="italic">VfrFL</hi> o <hi rend="italic">om. V</hi> 9 hoccultabimus <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            10 necglegimus co negglegamus <hi rend="italic">Y</hi> insuper] super <hi rend="italic">Y</hi> dicere. <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            11 peioria <hi rend="italic">Ch</hi> peiora <hi rend="italic">T</hi> uderunt Qt etenim <hi rend="italic">T</hi> assartores c1 <lb/>
            assertatoreB p 12 delectent <hi rend="italic">T</hi> 13 saltem <hi rend="italic">om. V</hi> saltem-mentiendum <lb/>
            <hi rend="italic">in mg. Ch</hi> cultum <hi rend="italic">FL</hi> mendacium <hi rend="italic">V</hi> 14 saltim <hi rend="italic">YT</hi> <lb/>
            ae y peiuriis <hi rend="italic">Ch</hi> et blasphemiis f 15 ubi <hi rend="italic">pr. om. r</hi> interponimas <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 16 hubi <hi rend="italic">Ch</hi> ubi-promitur om. <hi rend="italic">B</hi> sine] vel <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            17 menti?ijatur <hi rend="italic">Ch</hi> laudat <hi rend="italic">TCh</hi> 18 mendacium esse <hi rend="italic">TCh</hi> ceteras <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> 19 pntate <hi rend="italic">M</hi> putet Vf esse <hi rend="italic">in raa. M</hi> 20 mentidi <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            mentiri <hi rend="italic">in ras. T</hi> illa cui f 21 docere] dicere <hi rend="italic">T</hi> 22 se <hi rend="italic">ex</hi> si <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            23 dicens <hi rend="italic">TCh</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="522"/>
            si autem, ut aliquem possit inuenire discipulum, docere se <lb/>
            asserit uerum, cum doceat esse mentiendum, quomodo erit <lb/>
            illud ex ueritate mendacium Iohanne apostolo reclamante: <lb/>
            omne mendacium non est ex ueritate? non est igitur <lb/>
            uerum aliquando esse mentiendum; et quod non est uerum,<lb n="5"/>
            nemini est omnino suadendum. 
</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="19" unit="altchapter"/> Sed agit partes suas infirmitas et causam uincibilem <lb/>
            fauentibus turbis se habere proclamat, ubi contradicit <lb/>
            et dicit: quomodo apud homines, qui procul dubio, si fallantur, <lb/>
            auertuntur a pernicie uel aliena uel sua, periclitantibus<lb n="10"/>
            subuenitur hominibus, si nos humanus ad mentiendum non <lb/>
            inclinet affectus? si patienter me audiat turba mortalitatis, <lb/>
            turba infirmitatis, respondebo aliquid pro negotio ueritatis. <lb/>
            certe pia, uera, sancta castitas nonnisi ex ueritate est: et <lb/>
            quisquis aduersus eam facit, profecto aduersus ueritatem<lb n="15"/>
            facit. cur ergo et, si non possit aliter periclitantibus subueniri, <lb/>
            non committo stuprum, quod ideo. est contrarium <lb/>
            ueritati, quia contrarium est castitati, et ut periclitantibus <lb/>
            subueniatur, loquor mendacium, quod ipsi apertissime est <lb/>
            contrarium ueritati? quid nos tantum promeruit castitas et<lb n="20"/>
            offendit ueritas? cum omnis ex ueritate sit castitas et sit <lb/>
            non corporis, sed mentis castitas ueritas atque in mente <lb/>
            habitet etiam corporis castitas. postremo, quod et paulo <lb/>
            ante dixi et iterum dico, quisquis mihi pro persuadendo

<note type="footnote"> 4 I Ioh. 2, 21 </note>

<note type="footnote"> 1 ut] aut <hi rend="italic">Ch</hi> discipolum <hi rend="italic">Ch</hi> 2 quomodo ex ueritate ulla mendacium <lb/>
            erit <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 3 illum <hi rend="italic">Ch</hi> ulla <hi rend="italic">Mf om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> apostolo <hi rend="italic">om. V</hi> 4 est <lb/>
            <hi rend="italic">fin. om. T</hi> igitur] ergo <hi rend="italic">bd</hi> 5 esse om. <hi rend="italic">V</hi> non <hi rend="italic">om. TCh</hi> <lb/>
            6 omnino est 7 7 ait <hi rend="italic">Y</hi> inuincibilem <hi rend="italic">bd</hi> 8 fatentibus <hi rend="italic">T</hi> contradit <lb/>
            <hi rend="italic">Ch</hi> dicit (c <hi rend="italic">8. I.) T</hi> 9 aput <hi rend="italic">Ch</hi> falluntur <hi rend="italic">Vfebd</hi> 10 pereclitantibus <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> 12 audeant <hi rend="italic">Ch</hi> turba mortalitatis <hi rend="italic">8. I. m</hi>. 2 T <lb/>
            14 certe] crede <hi rend="italic">V</hi> 16 quur <hi rend="italic">M</hi> ei* &lt;p periclinantibus <hi rend="italic">Y</hi> subuenire <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 17 cdmitto (x s. <hi rend="italic">I.)</hi> &lt;p contrarium est <hi rend="italic">V</hi> 18 si ut (si <lb/>
            <hi rend="italic">s. I.) f</hi> 19 contrarium est <hi rend="italic">FLVji</hi> 20 apud nos <hi rend="italic">b</hi> castitatis <hi rend="italic">R</hi> <lb/>
            21 ueritaa <hi rend="italic">ex</hi> uitas <hi rend="italic">m. 2 V</hi> 22 atque in mente] autem in corpore <lb/>
            atque in mente <hi rend="italic">V</hi> 23 etiam corporis castitas om. <hi rend="italic">V</hi> 24 dico iteram T <lb/>
            pro <hi rend="italic">om. Chf</hi> persuadenda If&gt;1 suadendo <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="523"/>
            et defendendo ullo mendacio contradicit, quid dicit, si uerum <lb/>
            non dicit? si autem propterea est audiendus, quoniam uerum <lb/>
            dicit, quomodo me uult facere uerum dicendo mendacem? <lb/>
            quomodo mendacium patronam sibi adhibet ueritatem? an <lb/>
            aduersario suo uincit, ut a se ipsa uincatur? quis hanc absurditatem <lb n="5"/>
            ferat? nullo modo igitur dixerimus eos, qui asserunt <lb/>
            aliquando esse mentiendum, id asserendo esse ueraces, <lb/>
            ne, quod est absurdissimum et stultissimum credere, ueritas <lb/>
            nos doceat esse mendaces. quale est enim, ut esse adulterandum <lb/>
            nemo discat a castitate, deum offendendum nemo discat <lb n="10"/>
            a pietate, cuiquam nocendum nemo discat a benignitate et <lb/>
            esse mentiendum discamus a ueritate? porro si hoc non docet <lb/>
            ueritas, non est uerum; si non est uerum, non est discendum; <lb/>
            si non est discendum, numquam est igitur mentiendum. <lb/>
            
</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>Sed perfectorum est, ait aliquis, solidus cibus. <lb n="15"/>
            multa enim secundum ueniam relaxantur infirmitati, quamuis <lb/>
            sincerissimae nequaquam placeant ueritati. dicat hoc quisquis <lb/>
            non metuit, quae consequentia metuenda sunt, si fuerint <lb/>
            aliquo modo aliqua permissa mendacia. nullo modo tamen in <lb/>
            tantum sunt permittenda conscendere, ut ad periuria blasphemiasque <lb n="20"/>
            perueniant; nec aliquam causam prorsus oportet <lb/>
            obtendi, cur debeat peierari uel, quod est execrabilius, cur <lb/>
            deus debeat blasphemari. non enim quia per mendacium <lb/>
            blasphematur, ideo non blasphematur. potest quippe hoc <lb/>
            modo dici non peierari, quia per mendacium peieratur. quis

<note type="footnote"> 15 Hebr. 5, 14 </note>

<note type="footnote"> 1 mihi contradicit <hi rend="italic">V</hi> 2 si-dicit <hi rend="italic">in mg</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> est <hi rend="italic">om. T</hi> audienda <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            uerum (r 8. <hi rend="italic">exp</hi>. 1) a 3 mendacium <hi rend="italic">V</hi> 4 patronum <hi rend="italic">V</hi> adhibebit <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            5 ipso <hi rend="italic">FL</hi> 6 ergo <hi rend="italic">pro</hi> igitur <hi rend="italic">post</hi> nullo <hi rend="italic">praeb. bd</hi> 7 <hi rend="italic">pr</hi>. esse <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            8 absurdum est <hi rend="italic">V</hi> doceat ueritas <hi rend="italic">V</hi> 9 nos om. <hi rend="italic">V</hi> esse mendaces <lb/>
            doceat p quale. <hi rend="italic">Ch</hi> esse] esset <hi rend="italic">V</hi> adhulterandum <hi rend="italic">V</hi> 10 a <lb/>
            castitate-discat <hi rend="italic">om</hi>. q; 11 et <hi rend="italic">om. V</hi> 12 tion docet (s. ti <hi rend="italic">add</hi>. n) 9 <lb/>
            15 ait] ut <hi rend="italic">V</hi> 17 placent <hi rend="italic">V</hi> quiquis <hi rend="italic">V</hi> 18 consequentia cp si <lb/>
            autem <hi rend="italic">V</hi> fuerunt cp1 21 neque o obportet <hi rend="italic">ChT1</hi> 22 optendi <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            obtundi <hi rend="italic">V</hi> eisecrabilius <hi rend="italic">TMChV$24</hi> ideo <hi rend="italic">om. V</hi> ideo-blasphematur <lb/>
            <hi rend="italic">om. T</hi> hoc modo quippe dici potest <hi rend="italic">V</hi> 25 peiuratur ipl </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="524"/>
            enim per ueritatem possit esse periurus? sic etiam per ueritatem <lb/>
            nullus potest esse blasphemus. sane mitius falsum iurat, qui <lb/>
            falsum nescit esse et uerum putat esse quod iurat: sicut et <lb/>
            Saulus excusabilius blasphemauit, quia ignorans fecit. ideo <lb/>
            autem peius est blasphemare quam peierare, quoniam peierando<lb n="5"/>
            falsae rei adhibetur testis deus, blasphemando autem <lb/>
            de ipso falsa dicuntur deo. tanto est autem quisque inexcusabilior <lb/>
            siue periurus siue blasphemus, quanto magis ea, quae <lb/>
            peierando uel blasphemando asserunt, falsa nouerunt esse uel <lb/>
            credunt. quisquis itaque dicit pro periclitantis hominis temporali<lb n="10"/>
            salute uel uita esse mentiendum, nimis ipse ab itinere <lb/>
            exorbitat aeternae salutis et uitae, si dicit in ea causa etiam <lb/>
            iurandum per deum uel etiam blasphemandum deum. 
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="20" unit="altchapter"/> Sed aliquando nobis ipsius quoque salutis aeternae <lb/>
            periculum opponitur, quod nostro mendacio, si aliter non<lb n="15"/>
            potest, depellendum esse clamatur: uelut si quisquam baptizandus <lb/>
            in potestate sit inpiorum atque infidelium constitutus, <lb/>
            ad quem perueniri non possit, ut lauacro regenerationis abluatur, <lb/>
            nisi deceptis mentiendo custodibus. ab hoc inuidiosissimo <lb/>
            clamore, quo cogimur non pro cuiusquam opibus uel honoribus<lb n="20"/>
            in hoc saeculo transcurrentibus, non pro ipsa huius temporis <lb/>
            uita, sed pro aeterna hominis salute mentiri, quo confugiam, <lb/>
            nisi ad te, ueritas? et mihi abs te proponitur castitas. cur

<note type="footnote"> 4 cf. I Tim. 1, 13 </note>

<note type="footnote"> 1 possit per ueritatem <hi rend="italic">V</hi> peiurua c si* <hi rend="italic">fb</hi> 3 esse nescit T <lb/>
            4 ignorans (n 8. <hi rend="italic">I.)</hi> &lt;p fecit <hi rend="italic">om. Ch</hi> 5 est <hi rend="italic">om. TCh</hi> pegerare qp <lb/>
            6 falsa ęręi <hi rend="italic">Ch</hi> deus testis <hi rend="italic">V</hi> 7 deo falsa dicuntur <hi rend="italic">V</hi> dicuntur <lb/>
            falsa p deum <hi rend="italic">TCh</hi> autem est <hi rend="italic">V</hi> quisquis <hi rend="italic">V</hi> inexcusabilius <lb/>
            quisque <hi rend="italic">F</hi> inexcusabilior quisque <hi rend="italic">L inexcusabilius RMChVftyb</hi> inetcnsabilits <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 9 asserit <hi rend="italic">V</hi> nouerit <hi rend="italic">V</hi> noQuerunt cp 10 credit <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            credyijt IfI ita <hi rend="italic">V</hi> hominis] omnis <hi rend="italic">T</hi> salute temporali <hi rend="italic">bd</hi> 11 ipse <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> 12 exorbitat at <hi rend="italic">T</hi> sij et <hi rend="italic">V</hi> 13 iurando <hi rend="italic">T</hi> iurandd Ch <lb/>
            15 opponimus <hi rend="italic">V</hi> apponitur cp mendacio (0 <hi rend="italic">ex</hi> um) <hi rend="italic">T</hi> 18 ad quem] <lb/>
            atque <hi rend="italic">V</hi> generationis <hi rend="italic">Ch</hi> ablvatur (v <hi rend="italic">8. I.)</hi> y 19 mentiendo (0 <lb/>
            <hi rend="italic">s. ras.)</hi> &lt;p inuidiosissimil <hi rend="italic">TCh</hi> 20 quo <hi rend="italic">om. V</hi> opibus <hi rend="italic">V</hi> 21 uios <lb/>
            <hi rend="italic">Ch</hi> OHt. <hi rend="italic">V</hi> 22 sed (d 8. <hi rend="italic">I.) rp</hi> quod <hi rend="italic">Ch</hi> quo* <hi rend="italic">T</hi> 23 ad te] adite Ch </note> <lb/>
             
<pb n="525"/>
            enim si custodes isti, ut nos ad baptizandum hominem admittant, <lb/>
            stupro inlici possunt, non facimus contraria castitati et, si <lb/>
            mendacio decipi possunt, facimus contraria ueritati? cum <lb/>
            procul dubio nulli esset fideliter amabilis castitas, si non eam <lb/>
            praeciperet ueritas. proinde ut perueniatur ad hominem baptizandum, <lb n="5"/>
            fallantur mentiendo custodes, si hoc iubet ueritas. <lb/>
            sed quomodo iubeat ueritas, ut homo baptizetur, esse mentiendum, <lb/>
            si non iubet castitas, ut homo baptizetur, esse <lb/>
            moechandum? cur autem hoc non iubet castitas, nisi quia <lb/>
            hoc non docet ueritas? si ergo nisi quod ueritas docet, facere <lb n="10"/>
            non debemus, cum ueritas doceat nec propter hominem baptizandum <lb/>
            facere quod contrarium est castitati, quomodo nos <lb/>
            docebit facere propter hominem baptizandum, quod ipsi est <lb/>
            contrarium ueritati? sed sicut oculi ad intuendum solem <lb/>
            parum firmi ea tamen, quae a sole inlustrantur, libenter intuentur, <lb n="15"/>
            sic animae iam ualentes delectari pulchritudine castitatis <lb/>
            non tamen continuo per se ipsam considerare ueritatem, <lb/>
            unde lucet castitas, possunt, ut cum uentum fuerit ad aliquid <lb/>
            faciendum quod aduersum est ueritati, ita refugiant et exhorreant, <lb/>
            quemadmodum refugiunt et exhorrent, si faciendum <lb n="20"/>
            aliquid proponatur quod aduersum est castitati. ille autem <lb/>
            filius, qui uerbum suscipiens a perditione longe

<note type="footnote"> 22 cf. Prou. 24, 23 (29, 27) </note>

<note type="footnote"> 1 isti uųt &lt;p ammittant <hi rend="italic">RMTCkVy1</hi> 2 stuprum <hi rend="italic">V</hi> inlicito <lb/>
            (to 8. <hi rend="italic">I.) T</hi> illi <hi rend="italic">V</hi> poscunt <hi rend="italic">V</hi> faciamus <hi rend="italic">TFL</hi> castitati-con- <lb/>
            <hi rend="italic">traria in mg</hi>. p <hi rend="italic">4 esse Ch si] sed V</hi> praeciperet eam 0 5 preceperit <lb/>
            <hi rend="italic">Y</hi> 6 custodes-quomodo <hi rend="italic">om</hi>. &lt;p 7 ueritas] castitas <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            baptizaetur <hi rend="italic">Ch</hi> esse-baptizetur <hi rend="italic">om. V</hi> mentiendum-esse <hi rend="italic">om. <foreign xml:lang="grc">Τβ</foreign></hi> <lb/>
            8 si-moechandum <hi rend="italic">om. S</hi> ai* &lt;p non] nos Q iubeat r <lb/>
            9 moecandum <hi rend="italic">M</hi> mochandum cp1 mecbandum <hi rend="italic">L</hi> hoc <hi rend="italic">om. V</hi> quia] <lb/>
            quod <hi rend="italic">T</hi> 10 non <hi rend="italic">om. T</hi> 11 debebamus <hi rend="italic">V</hi> docet cp doceat <lb/>
            ueritas p 12 quod-facere <hi rend="italic">om. T</hi> 13 baptizandum hominem pM <lb/>
            hominem nos docebit facere <foreign xml:lang="grc">β</foreign> contrarium est <hi rend="italic">FIJp</hi> 14 sed] et <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            intuenda (dQ s. <hi rend="italic">I.)</hi> &lt;p 15 sunt firmi <hi rend="italic">V</hi> ea] et <hi rend="italic">V</hi> libentur <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            16 nolentes <hi rend="italic">V</hi> pulcritudine <hi rend="italic">MCh</hi> pnlchrituding <hi rend="italic">T</hi> 18 ut <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            19 auersum <hi rend="italic">M</hi> exorreant <hi rend="italic">RMTy</hi> 20 quemammodum &lt;p eiorrent <lb/>
            <hi rend="italic">JRM</hi> si <hi rend="italic">ex</hi> se <hi rend="italic">Ch</hi> aliquid faciendum <hi rend="italic">Y</hi> 22 suscipiens nerbum <foreign xml:lang="grc">β</foreign> </note> <lb/>
             
<pb n="526"/>
            aberit, et nihil falsi ex eius ore procedit, tam sibi <lb/>
            clausum deputat, si ad subueniendum homini per mendacium <lb/>
            quam si per stuprum transire cogatur. et pater exaudit orantem, <lb/>
            ut ualeat sine mendacio subuenire, cui uult pater ipse, <lb/>
            cuius inscrutabilia sunt iudicia, subueniri. talis igitur filius<lb n="5"/>
            ita obseruat a mendacio, sicut a peccato. nam et aliquando <lb/>
            mendacii nomen pro peccati nomine ponitur. unde illud est: <lb/>
            omnis homo mendax. sic enim dictum est, tamquam diceretur: <lb/>
            omnis homo peccans. et illud: si autem ueritas <lb/>
            dei in meo mendacio abundauit. ac per hoc cum mentitur<lb n="10"/>
            ut homo, peccat ut homo, et ea sententia tenebitur, <lb/>
            qua dictum est: omnis homo mendax, et: si dixerimus <lb/>
            quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, <lb/>
            et ueritas in nobis non est. cum uero nihil <lb/>
            falsi ex eius ore procedit, secundum eam gratiam sic erit,<lb n="15"/>
            de qua dictum est: qui natus est ex deo, non peccat. <lb/>
            haec enim natiuitas si sola esset in nobis, nemo peccaret; et <lb/>
            quando sola erit, nemo peccabit. nunc autem adhuc trahimus, <lb/>
            quod corruptibiles nati sumus, quamuis secundum id, quod <lb/>
            renati sumus, si bene ambulamus, de die in diem renouamur<lb n="20"/>
            interius. cum uero et corruptibile hoc induerit <lb/>
            incorruptionem, uita totum absorbebit, et nullus mortis <lb/>
            aculeus remanebit; aculeus autem mortis est peccatum. 
</p></div></div></body></text></TEI>