<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/> Nihil autem iudicandus est dicere, qui dicit aliqua <lb/>
            iusta esse mendacia, nisi aliqua iusta esse peccata ac per hoc <lb n="20"/>
            aliqua iusta esse, quae iniusta sunt: quo quid absurdius dici <lb/>
            potest? unde enim est peccatum, nisi quia iustitiae contrarium <lb/>
            est? dicantur ergo alia magna, alia parua esse peccata, quia <lb/>
            uerum est nec auscultandum Stoicis, qui omnia paria esse contendunt; <lb/>
            dicere autem quaedam iniusta, quaedam iusta esse

<note type="footnote"> 24 cf. Cic. Ac. post. </note>

<note type="footnote"> 1 iudam imitandum <hi rend="italic">V</hi> 2 utrunque <hi rend="italic">LV</hi> siue illa ? illa <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            3 utrumque <hi rend="italic">om. V</hi> 4 sit ? 6 meretri candi (t 8. <hi rend="italic">I.)</hi> o 7 et <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            etsi <hi rend="italic">FL</hi> indg ctiam <hi rend="italic">FL</hi> iude etiamsi <hi rend="italic">V</hi> 8 esse] enim <hi rend="italic">W</hi> fecit <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            10 etiam <hi rend="italic">om. V</hi> putaatur If 11 utique <hi rend="italic">FL$omnibus</hi> quibus <lb/>
            hominum operibus p 12 operibus <hi rend="italic">om</hi>. o in quibus <hi rend="italic">om</hi>. p 14 quibus <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> quibasdã (dfi s. <hi rend="italic">I.) </hi>? 16 ezsistere <hi rend="italic">M</hi> 18 oppinio <hi rend="italic">T</hi> 19 es <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            20 peccata-esse <hi rend="italic">om. FL</hi> *ac 9 21 aliqua <hi rend="italic">om</hi>. y 22 est contrarium y <lb/>
            24 ascultandum <hi rend="italic">V</hi> stoycis <hi rend="italic">FL</hi> sthoicis <hi rend="italic">V</hi> histoicis <hi rend="italic">01</hi> 25 iusta <hi rend="italic">Fy</hi> <lb/>
            ._iusta <hi rend="italic">T</hi> iniusta <hi rend="italic">TVy</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="512"/>
            peccata, quid est aliud quam dicere quasdam esse iniustas, quas <lb/>
            dam iustas iniquitates? cum dicat apostolus Iohannes: omnis. <lb/>
            qui facit peccatum, iniquitatem facit; peccatum <lb/>
            iniquitas est. non igitur potest iustum esse peccatum, nisi <lb/>
            cum peccati nomen in alia re ponimus, in qua quisque non<lb n="5"/>
            peccat, sed aut facit aliquid aut patitur pro peccato. nam et <lb/>
            sacrificia pro peccatis peccata appellata sunt et poenae peccatorum <lb/>
            dicuntur aliquando peccata. haec plane possunt intellegi <lb/>
            iusta peccata, cum iusta dicuntur sacrificia uel iusta supplicia. <lb/>
            ea uero, quae contra legem dei fiunt, iusta esse non possunt. <lb n="10"/>
            dictum est autem deo: lex tua ueritas, ac per hoc quod <lb/>
            est contra ueritatem, iustum esse non potest. quis autem <lb/>
            dubitet contra ueritatem esse omne mendacium? nullum igitur <lb/>
            iustum potest esse mendacium. item cui non clareat ex ueritate <lb/>
            esse omne, quod iustum est? clamat autem Iohannes:<lb n="15"/>
            omne mendacium non est ex ueritate. omne ergo <lb/>
            mendacium non est iustum. quapropter quando nobis de <lb/>
            scripturis sanctis mentiendi proponuntur exempla, aut mendacia <lb/>
            non sunt, sed putantur esse, dum non intelleguntur, <lb/>
            aut, si mendacia sunt, imitanda non sunt, quia iusta esse<lb n="20"/>
            non possunt. 
</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>Sed quod scriptum est bene deum fecisse cum hebraeis

<note type="footnote"> 2 I Ioh. 3, 4 11 Ps. 118, 142 16 I Ioh. 2, 21 22 cf. Ex. <lb/>
            1, 17 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 esse iniustas <hi rend="italic">om. Ff</hi> iniustas] iustas <hi rend="italic">T</hi> 2 iniustas <hi rend="italic">T</hi> esse <lb/>
            iniquitates <hi rend="italic">V</hi> iohannes apostolus 7 omnis <hi rend="italic">om. V</hi> 3 facit et <lb/>
            iniquitatein <hi rend="italic">bd</hi> et iniquitatem <hi rend="italic">TFLOVft</hi> iniquitatem-peccatum OJII. m <lb/>
            et peccatum <hi rend="italic">FLV$4</hi> ergo <hi rend="italic">pro</hi> igitur <hi rend="italic">bd</hi> Qipp peccatum m 5 reponimus <lb/>
            <hi rend="italic">Fp</hi> 6 sed aut] set ut <hi rend="italic">T</hi> sed <hi rend="italic">F</hi> peccato-pro om. <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            7 sunt appellata <hi rend="italic">Y</hi> paenae <hi rend="italic">M</hi> poene &lt;p pene <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 8 dicentur p planae <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> plene <hi rend="italic">TO</hi> 9 peccata (ta 8. <hi rend="italic">I.)</hi> f dicentur p 10 dei legem <foreign xml:lang="grc">β</foreign> <lb/>
            11 ac cp quod est] quidem y 12 iustum-autem <hi rend="italic">om. y</hi> 13 omne <lb/>
            esse F mendacium omne <hi rend="italic">(ibd</hi> igitur] ergo <hi rend="italic">bd</hi> 14 esse potest <hi rend="italic">bd</hi> <lb/>
            16 ergo] igitur y 17 de scripturis sanctis nobis p 18 ponuntur <lb/>
            <hi rend="italic">RTFLOVfy</hi> 19 sed-non sunt <hi rend="italic">om. T</hi> 22 qaod] cum <hi rend="italic">F</hi> deum <lb/>
            bene <hi rend="italic">F</hi> fecisse deum p ebraeis <hi rend="italic">M</hi> haebraeis <hi rend="italic">T</hi> hebreis <hi rend="italic">OV,</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="513"/>
            obstetricibus et cum Raab Hiericuntina meretrice, non ideo <lb/>
            factum est, quia mentitae sunt, sed quia in homines dei <lb/>
            misericordes fuerunt. non est itaque in eis remunerata fallacia, <lb/>
            sed beniuolentia, benignitas mentis, non iniquitas mentientis. <lb/>
            sicut enim mirum absurdumque non esset, si alio prius tempore <lb n="5"/>
            commissa ab eis aliqua opera mala deus propter posteriora <lb/>
            bona uellet ignoscere, ita mirandum non est, quod uno <lb/>
            tempore in una causa deus utrumque conspiciens, id est <lb/>
            factum misericorditer factumque fallaciter, et bonum remunerauit <lb/>
            et propter hoc bonum malum illud ignouit. si enim <lb n="10"/>
            peccata, quae propter carnis concupiscentiam, non propter <lb/>
            misericordiam fiunt, propter posteriora opera misericordiae <lb/>
            dimittuntur, cur non merito misericordiae dimittuntur, quae <lb/>
            propter ipsam misericordiam committuntur? grauius est enim <lb/>
            peccatum, quod animo nocentis quam quod animo subuenientis <lb n="15"/>
            efficitur. ac per hoc si illud deletur opere misericordiae <lb/>
            postea subsequente, cur hoc, quod est leuius, non <lb/>
            deletur ipsa hominis misericordia et praecedente, ut peccet, <lb/>
            et comitante, cum peccat? ita quidem uideri potest. uerumtamen <lb/>
            aliud est dicere: peccare quidem non debui, sed opera <lb n="20"/>
            misericordiae faciam, quibus deleam, quod ante peccaui, et <lb/>
            aliud est dicere: peccare debeo, quia non possum aliter <lb/>
            misereri, aliud est, inquam, dicere: quia iam peccauimus.

<note type="footnote"> 1 cf. Ios. cap. 2; 6, 25 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 obstitricibus <hi rend="italic">V</hi> rahab <hi rend="italic">T</hi> hiericuntina <hi rend="italic">MO</hi> hierccuntina <hi rend="italic">liF</hi> <lb/>
            iherichuntina <hi rend="italic">L</hi> ierichontina <hi rend="italic">V</hi> iericontina py iericuntina 7 2 factum] <lb/>
            dictum 3 4 beneuolentia <hi rend="italic">TFLbd</hi> benigne <hi rend="italic">Y</hi> 5 prius <hi rend="italic">om</hi>. f <lb/>
            6 aliqua <hi rend="italic">om. V</hi> maia opera p 7 opera <hi rend="italic">bona tTOVfbdEug</hi> bona <lb/>
            opera <hi rend="italic">FL$</hi> agnoscere <hi rend="italic">01</hi> 8 una in <hi rend="italic">V</hi> utrunque <hi rend="italic">L</hi> 9 misericordie <lb/>
            <hi rend="italic">FL</hi> fallacie <hi rend="italic">FL</hi> remunerabit <hi rend="italic">Ol</hi> 10 illa <hi rend="italic">T</hi> 11 concupiscentiam <lb/>
            carnis p 12 misericordiae opera <hi rend="italic">V</hi> tempora misericordiae <lb/>
            <hi rend="italic">Eug</hi> 13 cur-dimittuntur <hi rend="italic">om. T</hi> quur <hi rend="italic">0</hi> peccata dimittuntur <lb/>
            <hi rend="italic">FL</hi> 14 enim <hi rend="italic">om</hi>. p 16 efficiatur <hi rend="italic">W</hi> si <hi rend="italic">om. Vf</hi> opera <lb/>
            <hi rend="italic">MMTFVLlW Eug</hi> 17 subsequenti <hi rend="italic">V</hi> quur <hi rend="italic">0</hi> 18 peccent <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            19 comittante o peccatur <hi rend="italic">Y</hi> ueruntamen <hi rend="italic">L</hi> 23 miseri f est <lb/>
            <hi rend="italic">om. V</hi> peccabimus <hi rend="italic">Ol</hi> </note>

<note type="footnote"> XXXXI Ang. Sect. V pan III. </note>

<note type="footnote"> 33 </note> <lb/>
             
<pb n="514"/>
            benefaciamus, et aliud est dicere: peccemus, ut benefaciamus. <lb/>
            ibi dicitur: faciamus bona, quia fecimus mala, hic autem: <lb/>
            faciamus mala, ut ueniant bona. ac per hoc ibi exhaurienda <lb/>
            est sentina peccati, hic cauenda est doctrina peccandi. <lb/>
            <lb n="5"/>
            
</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p>Restat itaque, ut intellegamus illis mulieribus, uel in <lb/>
            Aegypto uel in Iericho, pro humanitate et misericordia redditam <lb/>
            fuisse mercedem utique temporalem, quae quidem <lb/>
            et ipsa aeternum aliquid etiam illis nescientibus prophetica <lb/>
            significatione figuraret. utrum autem sit aliquando uel<lb n="10"/>
            pro cuiusquam salute mentiendum, cum quaestio sit, in <lb/>
            qua dissoluenda etiam doctissimi fatigantur, ualde illarum <lb/>
            muliercularum in illis populis constitutarum et illis moribus <lb/>
            adsuetarum excedebat modum. itaque hanc earum ignorantiam, <lb/>
            sicut aliarum rerum, quas pariter nesciebant, sed sciendae<lb n="15"/>
            sunt a filiis non huius saeculi, sed futuri, dei patientia <lb/>
            sustinebat, qui tamen eis pro humana benignitate, quam <lb/>
            famulis eius inpenderant, quamuis caeleste aliquid significantia <lb/>
            praemia terrena reddebat. et Raab quidem ex Iericho <lb/>
            liberata in dei populum transitum fecit, ubi proficiens posset <lb n="20"/>
            ad aeterna et inmortalia munera peruenire, quae nullo sunt <lb/>
            quaerenda mendacio. 
</p><p><milestone n="16" unit="altchapter"/>Tunc tamen, quando illud opus bonum et pro suae <lb/>
            uitae condicione laudabile Israhelitis exploratoribus praestitit, <lb/>
            nondum erat talis, ut ab ea exigeretur: sit in ore uestro

<note type="footnote"> 3 Rom. 3, 8 25 Matth. 5, 37 </note>

<note type="footnote"> 1 peccabimus <hi rend="italic">FL</hi> ut] et <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 2 dicimus <hi rend="italic">Eug</hi> qui <hi rend="italic">V</hi> hi.c <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            3 ibi <hi rend="italic">om. V</hi> exaurienda <hi rend="italic">RMVO</hi> exorienda <hi rend="italic">T</hi> 4 sentina] sententia <lb/>
            <hi rend="italic">RTV</hi> 7 aegipto <hi rend="italic">M</hi> egipto <hi rend="italic">V</hi> egypto \'P hierico <hi rend="italic">M</hi> gericho <hi rend="italic">BT</hi> <lb/>
            iherico <hi rend="italic">F</hi> ihericho <hi rend="italic">L</hi> ierico <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 8 quae-figuraret <hi rend="italic">om. V</hi> 13 in OWl. <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            14 excedit <hi rend="italic">V</hi> itque <hi rend="italic">M</hi> 15 nesciebatis <hi rend="italic">T</hi> siendae <hi rend="italic">M</hi> 16 patientia <lb/>
            <hi rend="italic">T</hi> 17 sustinebant (n 8. <hi rend="italic">I) T</hi> eis <hi rend="italic">om. Y</hi> benignitate <lb/>
            humana <hi rend="italic">bd</hi> humana <hi rend="italic">om. FL</hi> humanitat fj1 19 rahab <hi rend="italic">V</hi> hierico <lb/>
            <hi rend="italic">MF</hi> hiericho <hi rend="italic">RLO</hi> iericho (h 8. <hi rend="italic">I.)</hi> &lt;p 20 liberata in <hi rend="italic">om. Y</hi> populo F <lb/>
            fecit] significauit <hi rend="italic">V</hi> possit <hi rend="italic">V</hi> 21 aetema. &lt;p nullius (i <hi rend="italic">8. l. <lb/>
             m. 2) T</hi> 23 uite sue f auauitate <hi rend="italic">T</hi> 25 ut ab] ut <hi rend="italic">V</hi> ut hab f </note><lb n="25"/>
             
<pb n="515"/>
            est est, non non. obstetrices autem illae quamuis Hebraeae <lb/>
            si secundum carnem tantummodo sapuerunt, quid aut <lb/>
            quantum est quod eis profuit remuneratio temporalis, quia <lb/>
            fecerunt sibi domos, nisi proficiendo pertinuerunt ad eam <lb/>
            domum, de qua deo cantatur: beati, qui habitant in <lb n="5"/>
            domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te? <lb/>
            multum autem fatendum est propinquare iustitiae et quamuis <lb/>
            re ipsa nondum, iam tamen spe atque indole animum esse <lb/>
            laudandum, qui numquam nisi hac intentione mentitur, qua <lb/>
            uult prodesse alicui, nocere autem nemini. sed nos cum quaerimus, <lb n="10"/>
            sitne boni hominis aliquando mentiri, non de homine <lb/>
            quaerimus adhuc ad Aegyptum uel ad Iericho uel ad Babyloniam <lb/>
            pertinente uel adhuc ad ipsam Hierusalem terrenam, <lb/>
            quae seruit cum filiis suis, sed de ciue illius ciuitatis, <lb/>
            quae sursum est libera mater nostra aeterna in caelis. et <lb n="15"/>
            respondetur quaerentibus nobis: omne mendacium non <lb/>
            est ex ueritate. filii autem illius ciuitatis filii sunt utique <lb/>
            ueritatis; eius ciuitatis filii sunt, de quibus scriptum est in <lb/>
            ore eorum non inuentum esse mendacium; eius ciuitatis <lb/>
            est filius, de quo item scriptum est: uerbum suscipiens <lb n="20"/>
            filius a perditione longe aberit; exc.ipiens <lb/>
            autem excepit illud sibi, et nihil falsi ex eius <lb/>
            ore procedit. his filiis supernae Hierusalem et sanctae

<note type="footnote">5 Pa. 83, 5 13 cf. Gal. 4, 25. 26 16 I Ioh. 2, 21 18 Apoc. <lb/>
            14, 5 20 Prou. 24, 23 (29, 27) </note>

<note type="footnote"> 1 quanuis <hi rend="italic">V</hi> hebreae &lt;p haebreae <hi rend="italic">0</hi> 2 saperent <hi rend="italic">0</hi> 3 est om. p <lb/>
            proficit 3 4 dom\' <hi rend="italic">V</hi> nisi] sipj 9 non pertinuerunt Vo pertinuerint <lb/>
            <hi rend="italic">MFbd</hi> ad illam <hi rend="italic">V</hi> 5 deo cantatur] dictum est <hi rend="italic">FL</hi> <lb/>
            6 tua domine <hi rend="italic">V</hi> 8 iam tunc <foreign xml:lang="grc">β</foreign> animam (a <hi rend="italic">fin. in ras.) R</hi> 9 in <lb/>
            hac <foreign xml:lang="grc">β</foreign> quia <hi rend="italic">V</hi> 11 sitne] sit debeant <hi rend="italic">V</hi> ne sit <hi rend="italic">T</hi> 12 ad <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            egyptum f hiericum <hi rend="italic">MrpRTOW</hi> uel] aut <hi rend="italic">s. Z. m. 2 T</hi> babiloniam <lb/>
            <hi rend="italic">MLVIf</hi> 13 pertinentg <hi rend="italic">T</hi> 15 libera quae est mater <hi rend="italic">FL</hi> <lb/>
            caelis] saeculis <hi rend="italic">FL</hi> 16 nobis quaerentibus <hi rend="italic">FL</hi> 17 filiis &lt;p 18 ueritatis] <lb/>
            ciuitatis <hi rend="italic">FL</hi> 19 est inuentum <hi rend="italic">TVftbd</hi> ęşţ inuentum <hi rend="italic">F</hi> eius <lb/>
            est <hi rend="italic">0</hi> 20 est <hi rend="italic">om. 0</hi> filius est <hi rend="italic">Mbd</hi> 21 suscipiens o 22 ez. <lb/>
            cipit <hi rend="italic">TV</hi> illa Fo1 ex <hi rend="italic">om. T ore</hi> eius V<foreign xml:lang="grc">βφγ</foreign> 23 processit <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            hi filii <hi rend="italic">0</hi> et superne <hi rend="italic">V</hi> </note>

<note type="footnote"> 33* </note> <lb/>
             
<pb n="516"/>
            ciuitatis aeternae si quando ut hominibus obrepit qualecumque <lb/>
            mendacium, poscunt humiliter ueniam, non inde quaerunt <lb/>
            insuper gloriam. 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="17" unit="altchapter"/> Sed dicet aliquis: ergone obstetrices illae atque <lb/>
            Raab melius fecissent, si nullam misericordiam praestitissent<lb n="5"/>
            nolendo mentiri? immo uero illae mulieres Hebraeae, si essent <lb/>
            tales, de qualibus quaerimus, utrum sit eis aliquando mentiendum, <lb/>
            nec aliquid falsi dicerent et foeda ministeria de <lb/>
            paruulis occidendis liberrime recusarent. sed, inquies, ipsae <lb/>
            morerentur. at uide, quid sequatur. morerentur enim caelestis<lb n="10"/>
            habitationis incomparabiliter ampliore mercede, quam domus <lb/>
            illae quas sibi fecerunt in terra esse potuerunt; morerentur <lb/>
            futurae in aeterna felicitate, mortem perpessae pro innocentissima <lb/>
            ueritate. quid illa in Iericho? numquid hoc posset? <lb/>
            nonne si quaerentes ciues mentiendo non falleret, uerum<lb n="15"/>
            dicendo latentes hospites proderet? an posset interrogantibus <lb/>
            dicere: scio ubi sint, sed deum timeo, non eos prodo? posset <lb/>
            hoc quidem dicere, si iam esset uera Israhelitis, in qua <lb/>
            dolus non esset: quod futura erat per misericordiam dei <lb/>
            transiens ad ciuitatem dei. uerum illi hoc audito, inquies, illam<lb n="20"/>
            perimerent, domum scrutarentur. sed numquid consequens <lb/>
            erat, ut illos etiam quos diligenter occultauerat inuenirent? <lb/>
            prospexerat enim cautissima mulier et ibi eos posuerat, ubi <lb/>
            latere potuissent, etiamsi ei mentienti creditum non fuisset. <lb/>
            ita et illa, si tamen a suis ciuibus esset occisa pro

<note type="footnote"> 18 cf. Ioh. 1, 48 </note>

<note type="footnote"> 1 aeternae <hi rend="italic">om</hi>. y 3 gloriam] ieraaalS suynll <hi rend="italic">V</hi> 4 ergo p 5 rahab <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            6 nolentes <hi rend="italic">FL</hi> haebreae <hi rend="italic">T</hi> hebreae !f eesen <hi rend="italic">Bl</hi> 7 de ovt. <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            quales <hi rend="italic">Y</hi> 8 neç ip falli p et <hi rend="italic">om. cp</hi> 9 occidendis OIJI. <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            ipse O-f 10 moreremur 0 morirentur F1 et <hi rend="italic">VftRTFLyW</hi> uides <lb/>
            <hi rend="italic">BMFL-fyW</hi> si enim morerentnr <hi rend="italic">V</hi> morerentur (8. o <hi rend="italic">add</hi>. e) T <lb/>
            11 habitationes <hi rend="italic">V</hi> quandomus <hi rend="italic">01</hi> 14 hierico <hi rend="italic">RLFOMW</hi> ierico a <lb/>
            16 menciendo <hi rend="italic">T</hi> 16 ospites <hi rend="italic">T</hi> 17 sunt <hi rend="italic">TFLVfaPbd</hi> 18 uere <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            israhelita <hi rend="italic">V</hi> israhelites cp 21 nunquid <hi rend="italic">L</hi> 22 inueniret p 23 prosperat <lb/>
            cp et <hi rend="italic">om. M</hi> 25 si pro misericordiae opere a suis ciuibus <lb/>
            fuisset (t 8. <hi rend="italic">Z. m</hi>. 2) occisa <hi rend="italic">0</hi> opere misericordiae p misericordi <lb/>
            <hi rend="italic">MFLfyW</hi> misericordia <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="517"/>
            misericordiae opere, uitam istam faeneam pretiosa in conspectu <lb/>
            domini morte finisset, et erga illos eius beneficium inane <lb/>
            non fuisset. sed, inquies, quid? si et ad illum locum, ubi <lb/>
            eos occultauerat, hi, a quibus quaerebantur, perscrutando <lb/>
            omnia peruenissent? isto modo dici potest: quid? si mulieri <lb n="5"/>
            uilissimae atque turpissimae non solum mentienti, uerum <lb/>
            etiam peieranti credere noluissent? nempe etiam sic consecutura <lb/>
            fuerant, quae timendo mentita est. et ubi ponimus uoluntatem <lb/>
            ac potestatem dei? an forte non poterat et illam nec <lb/>
            ciuibus suis mentientem nec homines dei prodentem et illos <lb n="10"/>
            suos ab omni pernicie custodire? a quo enim et post mulieris <lb/>
            mendacium custoditi sunt, ab eo potuerunt, etsi illa mentita <lb/>
            non esset, utique custodiri. nisi forte obliti sumus hoc fuisse <lb/>
            in Sodomis factum, ubi masculi in masculos nefanda libidine <lb/>
            accensi nec ostium domus, in qua erant quos quaerebant, <lb n="15"/>
            inuenire potuerunt, quando uir iustus in causa omnino simillima <lb/>
            pro suis hospitibus mentiri noluit, quos esse angelos <lb/>
            nesciebat et uim morte peiorem ne paterentur timebat. et <lb/>
            certe poterat talia respondere quaerentibus, qualia in Iericho <lb/>
            mulier illa respondit. nam prorsus similiter et illi interrogando <lb n="20"/>
            quaesierunt. sed homo iustus noluit pro corporibus hospitum <lb/>
            animam suam suo mendacio maculari, pro quibus uoluit

<note type="footnote"> 1 cf. Ps. 115, 6 (15) 22 cf. Gen. 19, 5 sqq. </note>

<note type="footnote"> 1 opere <hi rend="italic">om. V</hi> faeneam] foeniam <hi rend="italic">T</hi> femineam <hi rend="italic">V</hi> feneam <hi rend="italic">L</hi> finien- <lb/>
            <hi rend="italic">dam$bd erasum</hi> in y 2 finissent <hi rend="italic">0</hi> et-fuisset <hi rend="italic">om. o</hi> 3 inquies] <lb/>
            <hi rend="italic">dices 0 ad om. 0 4 hii T ii bd</hi> perscrutantur p 5 mulieris 3 <lb/>
            6 uilissimae atque turpissimae] uiri isti <hi rend="italic">V</hi> menciendi <hi rend="italic">T</hi> 7 perieranti <lb/>
            0 siconsecutura <hi rend="italic">M</hi> sicut secutura <hi rend="italic">LF1</hi> si consequuti <hi rend="italic">V</hi> 9 hac <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">V</hi> potestatem] nolnntatem <hi rend="italic">T</hi> poterant <hi rend="italic">V</hi> illa <hi rend="italic">T</hi> 10 suis <lb/>
            om. <hi rend="italic">V</hi> 11 ab <hi rend="italic">om</hi>. F1 omni] homini <hi rend="italic">T om</hi>. F1 pernici.e <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            mulieres cpt 13 fuisse <hi rend="italic">om</hi>. 9 15 in qua erant] inquirentes <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            quam V 17 ospitibus cpt noluit s. Z. m. 2 y angelos esse V <lb/>
            18 nim] ne in F <hi rend="italic">mortS It peiore V necarentur F</hi> timebant <lb/>
            0 19 talia (t <hi rend="italic">m. 2 s. I.) 0</hi> quaerentibus <hi rend="italic">om. W</hi> hiericho <lb/>
            <hi rend="italic">RTO</hi> hierico <hi rend="italic">M</hi> ierico &lt;p 20 prorsus similiter] pro suis hospitibus <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            21 corribus <hi rend="italic">V</hi> 22 suam] sari p </note> <lb/>
             
<pb n="518"/>
            corpora filiarum alienae libidinis iniquitate uim perpeti. faciat <lb/>
            ergo homo etiam pro temporali hominum salute quod potest: <lb/>
            cum autem ad hunc articulum uentum fuerit, ut tali saluti <lb/>
            consulere nisi peccando non possit, iam se existimet non <lb/>
            habere quid faciat, quando id reliquum esse perspexerit quod<lb n="5"/>
            non recte faciat. proinde Raab in Iericho, quia peregrinos <lb/>
            homines dei suscepit hospitio, quia in eorum susceptione <lb/>
            periclitata est, quia in eorum deum credidit, quia diligenter <lb/>
            eos ubi potuit occultauit, quia per aliam uiam remeandi consilium <lb/>
            fidelissimum dedit, etiam supernae Hierusalem ciuibus<lb n="10"/>
            imitanda laudetur. quod autem mentita est, etiamsi aliquid <lb/>
            ibi propheticum intellegenter exponitur, non tamen imitandum <lb/>
            sapienter proponitur, quamuis deus illa bona memorabiliter <lb/>
            honorauerit, hoc malum clementer ignouerit. 
</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>Quae cum ita sint, quoniam nimis longum est omnia<lb n="15"/>
            pertractare, quae in illa Libra Dictinii sunt posita uelut imitanda <lb/>
            exempla mentiendi, ad hanc regulam mihi uidentur non <lb/>
            solum ista, uerum etiam si qua sunt talia redigenda, ut aut <lb/>
            quod creditur, ostendatur non esse mendacium — siue ubi <lb/>
            tacetur uerum nec dicitur falsum; siue ubi significatio uerax<lb n="20"/>
            aliud ex alio uult intellegi, quod genus figuratorum uel dictorum <lb/>
            uel factorum abundat in propheticis litteris — aut quae <lb/>
            conuincuntur esse mendacia, non esse imitanda monstrentur

<note type="footnote"> 1 iniquitatem <hi rend="italic">cp.W</hi> et uim <hi rend="italic">V</hi> uim] uiri p 2 etiam hoc <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            potest (te s. <hi rend="italic">I.) V</hi> 3 huc 22?1 uentum] rtitQ <hi rend="italic">01</hi> ujtali (a. i <hi rend="italic">add</hi>. <lb/>
            t) cp salute <hi rend="italic">T</hi> 4 consuli <hi rend="italic">V</hi> posit <hi rend="italic">R</hi> 5 quit <hi rend="italic">T</hi> quod <hi rend="italic">LFT</hi> <lb/>
            facit RM relicum <hi rend="italic">RMTO</hi> prospexerit <hi rend="italic">V</hi> 6 rahab <hi rend="italic">OY raab</hi> <lb/>
            meretrii y hiericho <hi rend="italic">RTO</hi> hierico Mcp 7 hospicio <hi rend="italic">T</hi> 8 pereclitata <lb/>
            <hi rend="italic">M</hi> eorum aduentu <hi rend="italic">FL</hi> 10 fldeliasimum <hi rend="italic">om. FL</hi> superna <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            hyeruealem cp ierusalem <hi rend="italic">FLVfrbd</hi> 11 autem] hoc <hi rend="italic">W</hi> 12 prophaeticum <lb/>
            &lt;p intellegendfl <hi rend="italic">W</hi> imponitur <hi rend="italic">V</hi> ponitur <hi rend="italic">W</hi> non—proponitur <lb/>
            <hi rend="italic">om</hi>. (p 13 proonitur <hi rend="italic">V</hi> ponitur <hi rend="italic">T</hi> 14 ignorauerit <hi rend="italic">RO\'r1 W</hi> <lb/>
            15 sunt <hi rend="italic">T</hi> longum est nimis <hi rend="italic">V</hi> nimis <hi rend="italic">om. T</hi> 16 dictynii <hi rend="italic">T</hi> <lb/>
            dyptini <hi rend="italic">0</hi> dictimi <hi rend="italic">V</hi> dictyjnii 9 18 etiam alia si y alia <hi rend="italic">V</hi> 19 esse <lb/>
            creditur <hi rend="italic">TFLOVftybd</hi> 20 nec (c 8. <hi rend="italic">1.)</hi> &lt;p 21 alitit <hi rend="italic">V</hi> 22 habundat <lb/>
            <hi rend="italic">TV</hi> aut quae] atque <foreign xml:lang="grc">β</foreign> </note> <lb/>
             
<pb n="519"/>
            et si qua nobis ut alia peccata subrepserint, non eis tribuendam <lb/>
            iustitiam, sed ueniam postulandam. hoc quidem mihi <lb/>
            uidetur; et ad istam sententiam me superius disputata conpellunt. <lb/>
            </p></div></div></body></text></TEI>