<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="14" unit="altchapter"/> Quia ergo non inueniunt mendaces haeretici in <lb/>
            testamenti noui litteris imitanda exempla mendacii, copiosissimos<lb n="5"/>
            se esse existimant in hac disputatione, qua opinantur <lb/>
            esse mentiendum, cum de ueteribus propheticis libris, quia <lb/>
            non ibi apparet nisi intellegentibus paucis quo referantur <lb/>
            significatiua dicta et facta ueracia, multa sibi uidentur inuenire <lb/>
            ac proferre mendacia. sed habere cupientes quibus se<lb n="10"/>
            tueantur uelut imitanda exempla fallendi, se ipsos fallunt, et <lb/>
            mentitur eorum iniquitas sibi. illae autem personae, quas <lb/>
            credendum ibi non est prophetare uoluisse, si quid faciendo <lb/>
            uel dicendo finxerunt uoluntate fallendi, quamuis ex ipsis <lb/>
            quoque factis earum sine dictis aliquid propheticum possit<lb n="15"/>
            exsculpi, per illius omnipotentiam praeseminatum atque dispositum, <lb/>
            qui bene uti nouit etiam malis hominum, tamen, <lb/>
            quantum ad ipsas adtinet, sine dubitatione mentitae sunt. <lb/>
            sed non ideo debent imitanda existimari, quia in eis reperiuntur <lb/>
            libris, qui sancti et diuini merito nominantur. habent<lb n="20"/>
            enim conscripta et mala hominum et bona, illa uitanda, ista <lb/>
            sectanda, et quaedam ita posita, ut de illis etiam sit prolata <lb/>
            sententia, quaedam uero tacito ibi iudicio nobis iudicanda <lb/>
            permissa, quoniam non solum nos nutriri manifestis, uerum <lb/>
            et exerceri oportebat obscuris. <lb n="25"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>