Hinc est etiam illud, quod commemorasti eos dicere \'dominum Iesum, posteaquam resurrexit, ambulasse in itinere cum duobus discipulis, et propinquantibus eis castello, quo ibant, illum longius se ire finxisse\', ubi euangelista dicens: ipse autem se finxit longius ire, etiam ipsum uerbum posuit, quo mendaces nimium delectantur, ut inpune mentiantur: quasi mendacium sit omne quod fingitur, cum ueraciter aliud ex alio significandi causa tam multa fingantur. si ergo nihil aliud significasset Iesus in eo, quod longius ire se finxit, merito iudicaretur esse mendacium. porro autem si bene intellegatur et ad id, quod uoluit significare, referatur, inuenitur esse mysterium. alioquin erunt cuncta mendacia, quae propter quandam rerum significandarum similitudinem, cum gesta non sint, tamquam gesta narrantur. unde est illa de duobus unius hominis filiis, maiore, qui mansit apud patrem suum, et minore, qui longe peregrinatus est, tam prolixa narratio. in quo genere fingendi humana etiam dicta uel facta inrationalibus animantibus et rebus sensu carentibus homines 8 Ps. 30, 23 11 Luc. 24, 28 20 ef. Luc. 15, 11-32 1 mihi inaudita auris obediuit mihi V 3 faciae Rm . conspectu 7 5 pr . fuerat 0 interrogatiuiB V 6 omne mendacium FL mendaciani om. FL 7 commemoinQrasti Ch 8 Iesum] nrm T snrrexit V 9 discipolis Ch appropinquantibus FL quo. T 10 ire ae 70 se om. R ire Ch hubi Ch 11 fixit ChT1 12 posuit om. V mentiantur-omne om. o 13 sit om. Eug 14 causa] gratia P tam om . p 15 significaset Ch Iesus] is (8. I. m. 2) T se ire j3 Emg ire Ch 17 referatnr (re in ras )