<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/> Sunt quaedam eius modi etiam saluatoris in <lb/>
            euangelio, quia et ipse dominus prophetarum propheta esse <lb n="15"/>
            dignatus est. talia sunt illa, ubi de muliere, quae fluxum <lb/>
            sanguinis patiebatur, ait: quis me tetigit? et de Lazaro: <lb/>
            ubi posuistis eum? sic quippe interrogauit quasi nesciens <lb/>
            quod utique sciebat. ac per hoc nescire se finxit, ut aliquid <lb/>
            aliud illa uelut ignorantia sua significaret. quae significatio <lb n="20"/>
            quoniam uerax erat, mendacium profecto non erat. eos namque <lb/>
            significabant siue illa fluxum sanguinis patiens siue ille <lb/>
            mortuus quadriduanus, quos etiam qui cuncta sciebat quodam <lb/>
            modo nesciebat. nam et illa typum gerebat plebis gentium, <lb/>
            unde praemissa fuerat prophetia: populus, quem non

<note type="footnote"> 17 Lnc. 8. 45 18 Ioh. 11, 34 25 Ps. 17, 44 </note>

<note type="footnote"> 1 figmenta illa <hi rend="italic">V</hi> ficmenta <hi rend="italic">TCh</hi> liber.tam quas <hi rend="italic">TCh1</hi> 2 uita <lb/>
            Jemonstrauit <hi rend="italic">0</hi> 3 siue] seu 7 proferent <hi rend="italic">V</hi> 4 mentienda <hi rend="italic">Chx</hi> <lb/>
            pro propheticis f 6 praenuntiati <hi rend="italic">Chx</hi> praenuntiabus <hi rend="italic">(a</hi>. b <hi rend="italic">scr</hi>. t) <hi rend="italic">0</hi> <lb/>
            putantes se* \'P eo-mendacia <hi rend="italic">om. V1</hi> quod non B quidem <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            aliquando snnt <hi rend="italic">F</hi> sint <hi rend="italic">MChfabd</hi> 7 simillima <hi rend="italic">0</hi> 8 ista <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            9 mendacia] mendaces <hi rend="italic">FL</hi> 10 quippe est <hi rend="italic">FL</hi> significatio falsa <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            12 uerum-significatur <hi rend="italic">iterantur in</hi> If 15 et <hi rend="italic">om. FLO</hi> 16 quae <lb/>
            <hi rend="italic">om. ChlTl</hi> 18 hubi <hi rend="italic">Ch</hi> 19 sciebat) nouerat p hac <hi rend="italic">0</hi> fixit <hi rend="italic">TIChl</hi> <lb/>
            20 significao <hi rend="italic">fin. Tl</hi> 23 quatriduanus <hi rend="italic">F LOVT\'r\'Pbd</hi> quicumque sciebat <lb/>
            « 24 tipum p 25 premissa <hi rend="italic">EM</hi> promissa <hi rend="italic">TV</hi> non <hi rend="italic">om. 0</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="508"/>
            cognoui, seruiuit mihi, et Lazarus remotus a uiuentibus <lb/>
            tamquam ibi iacebat per significatiuam similitudinem, ubi ille, <lb/>
            cuius uox est: proiectus sum a facie oculorum tuorum. <lb/>
            et ideo, tamquam nesciretur a Christo et illa, quae <lb/>
            fuerit, et iste, ubi positus fuerit, uerbis interrogantis est<lb n="5"/>
            figuratum et omne uitatum ueraci significatione mendacium. 
</p></div></div></body></text></TEI>