<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/> Ad ostendenda ergo quaedam, quae putantur in<lb n="15"/>
            scripturis esse mendacia, non ea esse quod putantur, si recte <lb/>
            intellegantur, non tibi parum aduersus istos ualere uideatur, <lb/>
            quod non de apostolicis, sed de propheticis litteris inueniunt <lb/>
            uelut exempla mentiendi. illa quippe omnia, quae nominatim <lb/>
            commemorant, ubi sit quisque mentitus, in eis libris leguntur,<lb n="20"/>
            in quibus non solum dicta, uerum etiam facta multa <lb/>
            figurata conscripta sunt, quia et figurate gesta sunt. in figuris <lb/>
            autem quod uelut mendacium dicitur, bene intellectum uerum

<note type="footnote"> 1 fugiant <hi rend="italic">FL</hi> configiant <hi rend="italic">Ch</hi> esse <hi rend="italic">V</hi> ut puta f iis p 2 quonati <lb/>
            <hi rend="italic">Tl</hi> fuerant <hi rend="italic">V</hi> potuerant <hi rend="italic">V</hi> illos] eos <hi rend="italic">V</hi> 3 nos OIR. <lb/>
            <hi rend="italic">FLOpbd</hi> 4 esse] etiam T aliquando <hi rend="italic">V</hi> commentatius <hi rend="italic">T</hi> commendaciu9 <lb/>
            <hi rend="italic">SM</hi> comodatius <hi rend="italic">0</hi> 5 dicam cur] dicantur P quor <hi rend="italic">BJlO</hi> <lb/>
            tripartita <hi rend="italic">Rbd</hi> 6 patronos <hi rend="italic">V</hi> auis uolunt adhibere diuinas soripturas <lb/>
            <hi rend="italic">bd</hi> 10 contra contra <hi rend="italic">V</hi> ominum <hi rend="italic">Ch</hi> hominum <hi rend="italic">TFL</hi> oppiniones <lb/>
            <hi rend="italic">TCh</hi> 11 pertinere officium <hi rend="italic">V</hi> 12 tenendum] uidendum <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            doctrinam 9 13 exsequenda <hi rend="italic">ChOVMbd</hi> 14 coniunxi <hi rend="italic">T</hi> 16 quod— <lb/>
            intellegantur <hi rend="italic">om. 0</hi> quod] que <hi rend="italic">Ky</hi> 18 sed <hi rend="italic">om. V</hi> inueniuntur r <lb/>
            19 uelud <hi rend="italic">V</hi> ille <hi rend="italic">T\'</hi> iJlę <hi rend="italic">T1</hi> 20 commemorantur <hi rend="italic">V</hi> legentur P <lb/>
            21 multa facta <hi rend="italic">V</hi> 22 figurate &lt;p conscribta <hi rend="italic">Ch</hi> figuratae <hi rend="italic">JlGIt</hi> <lb/>
            figurat.e <hi rend="italic">T</hi> gesta <hi rend="italic">om. V</hi> 23 mentiendum <hi rend="italic">TV</hi> mendam <hi rend="italic">MCh?b</hi> <lb/>
            mundtt N </note> <lb/>
             
<pb n="505"/>
            inuenitur. apostoli uero in epistulis suis aliter locuti sunt <lb/>
            aliterque conscripti actus apostolorum iam uidelicet reuelato <lb/>
            testamento nouo, quod illis figuris propheticis uelabatur. denique <lb/>
            in tot epistulis apostolicis atque in ipso tam grandi libro, <lb/>
            in quo actus eorum canonica ueritate narrantur, non inuenitur <lb n="5"/>
            talis aliquis mentiens, ut de illo ab istis ad mentiendi licentiam <lb/>
            proponatur exemplum, quandoquidem illa Petri et Barnabae <lb/>
            simulatio, qua gentes iudaizare cogebant, merito reprehensa <lb/>
            atque correcta est, et ne tunc noceret et ne posteris ad imitandum <lb/>
            ualeret. cum enim uidisset apostolus Paulus, quia <lb n="10"/>
            non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, <lb/>
            dixit Petro coram omnibus: si tu, cum sis iudaeus, <lb/>
            gentiliter et non iudaice uiuis, quomodo gentes <lb/>
            cogis iudaizare? id autem quod ipse fecit, ut quasdam <lb/>
            obseruationes legitimas iudaica consuetudine retinendo et <lb n="15"/>
            agendo non se inimicum legi prophetisque monstraret, absit, <lb/>
            ut mendaciter eum fecisse credamus. de hac quippe re satis <lb/>
            est eius nota sententia, qua fuerat constitutum nec iudaeos, <lb/>
            qui tunc in Christum credebant, prohibendos esse a paternis <lb/>
            traditionibus nec ad eas gentiles, cum christiani <lb n="20"/>
            fierent, esse cogendos, ut ilia sacramenta, quae diuinitus praecepta <lb/>
            esse constaret, non tamquam sacrilegia fugerentur <lb/>
            nec tamen putarentur sic necessaria iam nouo testamento <lb/>
            reuelato, tamquam sine his quicumque conuerterentur ad <lb/>
            deum salui esse non possent. erant enim qui hoc putabant

<note type="footnote"> 10 cf. Gal. 2, 14 12 Gal. 2, 14. 15 </note>

<note type="footnote"> 1 epistolifl <hi rend="italic">RTMFLOVflfybd</hi> suis <hi rend="italic">om. V</hi> loquuti <hi rend="italic">V</hi> 3 propheticis <lb/>
            figuris P 4 aepostolis <hi rend="italic">Chx</hi> 5 narratur T declarantur <hi rend="italic">in ras</hi>. T <lb/>
            6 aliquis talis P licenciam <hi rend="italic">T</hi> 7 propanatur <hi rend="italic">Ch</hi> 9 <hi rend="italic">pr</hi>. et om. <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            10 quia] quod <hi rend="italic">V</hi> 11 ingrederentur y ingredirentur <hi rend="italic">V</hi> 12 com <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            sia s. Z. <hi rend="italic">0</hi> iudeus sis <hi rend="italic">FL</hi> iudena <hi rend="italic">RM</hi> 13 iudaicae <hi rend="italic">BM</hi> 15 legitima <lb/>
            <hi rend="italic">TChO\'</hi> iudeica <hi rend="italic">O</hi>. 16 non] ne T legis <hi rend="italic">Eug</hi> 17 re quippe (3 <lb/>
            18 eius <hi rend="italic">om. V</hi> iudeos <hi rend="italic">T</hi> 19 prohibendo <hi rend="italic">T</hi> 20 eos <hi rend="italic">Chfl</hi> com <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            21 esse <hi rend="italic">om. V</hi> coagendos <hi rend="italic">V</hi> 22 sagrilegia <hi rend="italic">Ch</hi> fogerentor--necessaria <lb/>
            <hi rend="italic">om. T</hi> 24 reuelata <hi rend="italic">TCh</hi> hiis <foreign xml:lang="grc">β</foreign> iis <hi rend="italic">bd</hi> 25 errant <hi rend="italic">Ch</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="506"/>
            atque praedicabant, quamuis iam recepto Christi euangelio. <lb/>
            et eis simulate consenserant Petrus et Barnabas ideoque <lb/>
            cogebant gentes iudaizare. id erat enim cogere, sic ea necessaria <lb/>
            praedicare, tamquam et recepto euangelio nulla sine illis <lb/>
            salus esset in Christo. hoc en-or quorundam putabat, hoc<lb n="5"/>
            timor Petri simulabat, hoc libertas Pauli redarguebat. quod <lb/>
            ergo ait: omnibus omnia factus sum, ut omnes lucri <lb/>
            facerem, conpatiendo id fecit, non mentiendo. fit enim quisque <lb/>
            tamquam ille, cui uult subuenire, quando tanta misericordia <lb/>
            subuenit, quanta sibi subueniri uellet, si esset ipse in eadem<lb n="10"/>
            miseria constitutus. itaque fit tamquam ille, non quia fallit <lb/>
            illum, sed quia se cogitat sicut illum. unde illud est eius <lb/>
            apostoli, quod iam supra commemoraui: fratres, si praeoccupatus <lb/>
            fuerit homo in aliquo delicto, uos qui <lb/>
            spiritales estis, instruite huius modi in spiritu<lb n="15"/>
            mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tempteris. <lb/>
            nam si propterea quia dixit: factus sum iudaeis <lb/>
            tamquam iudaeus et his qui sub lege erant tamquam <lb/>
            sub lege. ideo putandus est mendaciter suscepisse <lb/>
            legis ueteris sacramenta, debuit et gentium idololatriam eodem<lb n="20"/>
            modo mentiendo suscipere, quia dixit etiam his, qui sine <lb/>
            lege erant, tamquam sine lege se factum, ut eos lucri <lb/>
            faceret: quod utique non fecit. non enim alicubi sacrificauit

<note type="footnote"> 7 I Cor. 9, 22 13 Gal. 6, 1 17 I Cor. 9, 20 </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 predicabant <hi rend="italic">RM</hi> recepto iam p iam <hi rend="italic">om</hi>. 7 pcepto <hi rend="italic">0</hi> rect\'pto M <lb/>
            euangelio xpi 7 euangelico <hi rend="italic">Ch</hi> 3 enim erat <hi rend="italic">FL Eug</hi> 4 cepto <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            5 saluus <hi rend="italic">Ch</hi> salo <hi rend="italic">V</hi> esse <hi rend="italic">R</hi> 7 omnia omnibus p 9 tamquern Ch <lb/>
            sicut p quando eidem tantum subuenit quantum <hi rend="italic">V</hi> 10 <hi rend="italic">alt</hi>. subuenire <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            ipse essot ţr 11 n)iseri(Qr4ia <hi rend="italic">Ch</hi> constituit <hi rend="italic">Ch</hi> 12 sicut illum <lb/>
            <hi rend="italic">om. 0</hi> eiusdem <hi rend="italic">VFL</hi> 13 et <hi rend="italic">ai$bd Eug</hi> 14 delicto aliquo <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            alico <hi rend="italic">Ch</hi> dilicto <hi rend="italic">Ch</hi> 15 estis <hi rend="italic">om. V1</hi> uiusmodi <hi rend="italic">Ch</hi> 16 mansoetudinis] <lb/>
            lenitatis <foreign xml:lang="grc">β</foreign> temptaris 91 17 et dixit <hi rend="italic">TOIx</hi> 18 erant <lb/>
            <hi rend="italic">om. p</hi> erant-lege <hi rend="italic">repetuntur in JRM</hi> 19 lege essem <hi rend="italic">V</hi> mendaciter <lb/>
            <hi rend="italic">om. 0</hi> 20 idololatriam <hi rend="italic">bd:</hi> idolatriam <hi rend="italic">codd</hi>. 21 mentiendoJ <lb/>
            mouendo <hi rend="italic">0</hi> suscipere mentiendo <hi rend="italic">Fj3</hi> qui <hi rend="italic">Eug</hi> iis <hi rend="italic">bd</hi> 22 s eom. <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            lucrifaccregt o 23 quo <hi rend="italic">Ch</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="507"/>
            idolis aut adorauit illa figmenta, ac non potius libere tamquam <lb/>
            martyr Christi detestanda et uitanda monstrauit. de <lb/>
            nullis igitur apostolicis actibus siue sermonibus isti proferunt <lb/>
            imitanda exempla mentiendi. de propheticis ergo factis seu <lb/>
            dictis ideo sibi uidentur habere, quod proferant, quia figuras <lb n="5"/>
            praenuntiatiuas putant esse mendacia, eo quod mendaciis sunt <lb/>
            aliquando similia. sed cum referuntur ad eas res, propter <lb/>
            quas significandas ita facta uel dicta sunt, reperiuntur significationes <lb/>
            esse ueraces, ac per hoc nullo modo esse mendacia. <lb/>
            mendacium est quippe falsa significatio cum uoluntate fallendi. <lb n="10"/>
            non est autem falsa significatio, ubi, etsi aliud ex <lb/>
            alio significatur, uerum est tamen quod significatur, si recte <lb/>
            intellegatur. 
</p></div></div></body></text></TEI>