<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="11" unit="altchapter"/> Neque id isto sermone suscepi, quod ad te magis <lb/>
            pertinet, qui Priscillianistarum latebras aperuisti, quantum ad<lb n="20"/>
            eorum adtinet dogmata falsa atque peruersa, ne ita inuestigata <lb/>
            uideantur, quasi docenda fuerint et non redarguenda. magis <lb/>
            ergo fac, ut expugnata iaceant, quae fecisti ut prodita pateant, <lb/>
            ne, dum uolumus ad indaginem hominum fallacium peruenire, <lb/>
            ipsas falsitates sinamus tamquam insuperabiles permanere,

<note type="footnote"> 4 Luc. 13, 28-30 </note>

<note type="footnote"> 1 uos <hi rend="italic">pro</hi> duos <hi rend="italic">ChTx</hi> 2 quod om. <hi rend="italic">T</hi> gesta <hi rend="italic">om. FL</hi> dicto o <lb/>
            <hi rend="italic">dictaque$bd</hi> 4 de—ait in <hi rend="italic">mg. 0</hi> 5 et <hi rend="italic">om. TEug</hi> ysaac <hi rend="italic">V</hi> isahac £<lb/>
             6 uos-dei <hi rend="italic">om</hi>. 9 origente <hi rend="italic">0</hi> 8 et <hi rend="italic">om</hi>. <foreign xml:lang="grc">β</foreign> 11 <hi rend="italic">tamquam filL T</hi> <lb/>
            13 non <hi rend="italic">fin. om. \'IV nunc FL</hi> 14 sed sunt] adsunt (8. 4 <hi rend="italic">add</hi>. t) m <lb/>
            16 propheticae <hi rend="italic">RTMCh</hi> prophetice <hi rend="italic">0</hi> prophetice o1 prophetia ©* nucleatim <lb/>
            B nucleate <hi rend="italic">MCh</hi> nucleate <hi rend="italic">0</hi> enucleanda <hi rend="italic">V nugcleate</hi> ,2 17 conctari<lb/>
             magis <hi rend="italic">V</hi> significanda <hi rend="italic">FL</hi> 18 pronuntiata <hi rend="italic">V</hi> consequenda <hi rend="italic">Y</hi> <lb/>
            19 id] enim ad <hi rend="italic">V</hi> istud <hi rend="italic">V</hi> sermonS <hi rend="italic">V</hi> suscipi <hi rend="italic">TCh</hi> 20 operuisti<lb/>
             <hi rend="italic">T</hi> 21 domata <hi rend="italic">TChV</hi> dommata <hi rend="italic">01</hi> 22 ut quasi <hi rend="italic">V</hi> fuerint <lb/>
            <hi rend="italic">s. Z. M</hi> fuerit <hi rend="italic">Chx</hi> 24 fallatium <hi rend="italic">Ch om. FL</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="503"/>
            cum potius debeamus et in latentium cordibus destruere <lb/>
            falsitates quam parcendo falsitatibus inuenire fallaces. porro <lb/>
            inter illa dogmata eorum, quae subuertenda sunt, etiam hoc <lb/>
            est utique quod dogmatizant, ad occultandam religionem religiosos <lb/>
            debere mentiri, in tantum ut non solum de aliis rebus <lb n="5"/>
            ad doctrinam religionis non pertinentibus, sed de ipsa quoque <lb/>
            religione mentiendum sit, ne patescat alienis, ut uidelicet <lb/>
            negandus sit Christus, quo possit inter inimicos suos latere <lb/>
            christianus. etiam hoc, obsecro te, dogma inpium nefariumque <lb/>
            subuerte, propter quod astruendum argumentantes de scripturis <lb n="10"/>
            colligunt testimonia, quibus uideantur non solum ignoscenda <lb/>
            uel toleranda, uerum et honoranda mendacia. ad te igitur pertinet, <lb/>
            sectam detestabilem cum refellis, sic accipienda monstrare <lb/>
            ista testimonia scripturarum, ut uel doceas non esse quae <lb/>
            putantur esse mendacia, si eo modo intellegantur, quo intellegenda <lb n="15"/>
            sunt, uel imitanda non esse etiam quae manifestum est <lb/>
            esse mendacia, uel certe ad extremum de his saltem rebus, quae <lb/>
            ad doctrinam religionis pertinent, nullo modo esse mentiendum. <lb/>
            sic enim uere funditus euertuntur, dum euertitur, ubi delitiscunt: <lb/>
            ut eo ipso minime sectandi et maxime cauendi iudicentur, <lb n="20"/>
            quo se ad occultandam haeresim suam profitentur esse <lb/>
            mendaces. hoc in eis est primitus expugnandum, hoc eorum <lb/>
            uelut idoneum munimentum ueritatis ictibus feriendum atque <lb/>
            deiciendum. nec eis quam non habebant, alia latebra, quo

<note type="footnote"> 1 debeamus] habeaDJus <hi rend="italic">V</hi> 2 inueniri £ 7 4 docmatizant <hi rend="italic">TCI,</hi> <lb/>
            occultanda <hi rend="italic">Tl</hi> occultandum <hi rend="italic">T2;</hi> religionem-tantum <hi rend="italic">om. T</hi> religiosuB <lb/>
            <hi rend="italic">ChFL</hi> 6 religionis <hi rend="italic">om. FL</hi> sed (d <hi rend="italic">m. 2 8. I.) R</hi> 7 uidaelicet <lb/>
            <hi rend="italic">Ch</hi> 8 suos <hi rend="italic">om</hi>. P 9 christianos <hi rend="italic">TCh</hi> 10 porter <hi rend="italic">Ch</hi> adstruendum <lb/>
            o 12 uel toleranda om. 7 tolleranda tp 14 ista <hi rend="italic">om. V</hi> <lb/>
            non-imitnnda <hi rend="italic">om. V</hi> 15 esse <hi rend="italic">om. FLf</hi> intelleguntur o 16 manifesta <lb/>
            sunt <hi rend="italic">V</hi> 17 extremum] ultimum <hi rend="italic">FL</hi> his (s a. <hi rend="italic">I.)</hi> q:&gt; saltim <lb/>
            <hi rend="italic">ChO1 om. V</hi> 19 sic-dum <hi rend="italic">om</hi>. \'P delictiscunt <hi rend="italic">M</hi> dilictiscunt <hi rend="italic">C/i</hi> <lb/>
            delitescunt <hi rend="italic">FLVfaybd</hi> 20 et] sed <hi rend="italic">V</hi> 21 occulendam <hi rend="italic">MVo</hi> heresim <lb/>
            <hi rend="italic">RTFLOf</hi> mendaces esse profitentur <hi rend="italic">V</hi> se esse P 23 uelud <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            momentum <hi rend="italic">T</hi> mumentum <hi rend="italic">Ch</hi> munimen <hi rend="italic">FL</hi> hictibus <hi rend="italic">T</hi> 24 que <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            habeant <hi rend="italic">0</hi> habent <foreign xml:lang="grc">β</foreign> latrebra <hi rend="italic">T</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="504"/>
            confugiant, est praebenda, ut, si forte ab his produntur, quos <lb/>
            conati fuerint seducere nec potuerint, dicant: temptare illos <lb/>
            uoluimus, quoniam nos prudentes catholici docuerunt ad inueniendos <lb/>
            haereticos id esse faciendum. sed aliquanto commendatius <lb/>
            oportet ut dicam, cur ista mihi uideatur tripertita ratio<lb n="5"/>
            disputandi aduersus eos, qui patronas mendaciis suis scripturas <lb/>
            uolunt adhibere diuinas: ut prius ostendamus nonnulla, <lb/>
            quae ibi putantur esse mendacia, non esse quod putantur, si <lb/>
            recte intellegantur; deinde, si qua ibi mendacia manifesta <lb/>
            sunt, imitanda non esse; tertio contra omnes omnium opiniones,<lb n="10"/>
            quibus uidetur ad uiri boni officium pertinere aliquando <lb/>
            mentiri, omni modo tenendum in doctrina religionis nullo <lb/>
            modo esse mentiendum. haec enim tria tibi exequenda paulo <lb/>
            ante commendaui et quodam modo iniunxi. 
</p></div></div></body></text></TEI>