<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa029.opp-lat1"><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>Iacob autem quod matre fecit auctore, ut patrem fallere <lb/>
            uideretur, si diligenter et fideliter adtendatur, non est mendacium, <lb/>
            sed mysterium. quae si mendacia dixerimus, omnes <lb/>
            etiam parabolae ac figurae significandarum quarumque rerum, <lb n="10"/>
            quae non ad proprietatem accipiendae sunt, sed in eis aliud <lb/>
            ex alio est intellegendum, dicentur esse mendacia: quod absit <lb/>
            omnino. nam qui hoc putat, tropicis etiam tam multis locutionibus <lb/>
            omnibus potest hanc inportare calumniam, ita ut et <lb/>
            ipsa quae appellatur metaphora, hoc est de re propria ad rem <lb n="15"/>
            non propriam uerbi alicuius usurpata translatio, possit ista <lb/>
            ratione mendacium nuncupari. cum enim dicimus "fluctuare <lb/>
            segetes, gemmare uites, floridam iuuentutem, niueam canitiem", <lb/>
            procul dubio fluctus, gemmas, florem, niuem quia in his <lb/>
            rebus non inuenimus, in quas haec uerba aliunde transtulimus, <lb n="20"/>
            ab istis mendacia putabuntur. et petra Christus et cor

<note type="footnote"> 3 cf. Gen. 26. 7; 24 21 cf. I Cor. 10, 4 Ez. 36, 26 </note>

<note type="footnote"> 1 de <hi rend="italic">fin. om. IlLO</hi> 3 fecit] dixit p isaac fecit <hi rend="italic">FL</hi> ysaac <hi rend="italic">TL</hi> <lb/>
            4 coniungem &lt;p <hi rend="italic">cum uoce</hi> non <hi rend="italic">inc. cod. Chaltenhamensis = B</hi> 5 siiencio <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> com <hi rend="italic">ChB</hi> 6 conloquendo <hi rend="italic">T1</hi> ptitur <hi rend="italic">Ch</hi> promittitur P <lb/>
            pro <hi rend="italic">T</hi> 8 mendatium <hi rend="italic">B</hi> 9 misterium <hi rend="italic">Tjlo</hi> mendatio <hi rend="italic">B</hi> 10 parabole <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> significandarumqye rerum » quarumcumque <hi rend="italic">$bd</hi> 11 que <hi rend="italic">B</hi> <lb/>
            sunt accipiendae y accipienda <hi rend="italic">B</hi> 12 est <hi rend="italic">om. B</hi> esse <hi rend="italic">om. T</hi> <lb/>
            13 trophicis <hi rend="italic">BChT1</hi> loquutionibus <hi rend="italic">B</hi> 14 omnibus <hi rend="italic">om. B cum<lb/>
             syllaba</hi> niam <hi rend="italic">inc. cod. M fol. 103</hi>. ita ut nec ipsa <hi rend="italic">(bis pos.) B</hi> ista cp <lb/>
            et] nec <hi rend="italic">WRTFLOBo1</hi> hec P 15 metafora <hi rend="italic">RTOLMChBy</hi> methafora <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            re <hi rend="italic">om. F</hi> propria] probis <hi rend="italic">T</hi> 16 translatio] locutio 7 17 noncu. <lb/>
            pari 7 euim] autem <hi rend="italic">V</hi> fiucturae Tl flucture <hi rend="italic">Ch</hi> 18 saegetes <hi rend="italic">Ch</hi> <lb/>
            segetas <hi rend="italic">B</hi> gemmare uites <hi rend="italic">om. V</hi> conitiem Tl 19 lfores <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            niues <hi rend="italic">V</hi> quia] quam 7 que 0 20 stranstulimus y transtullimus tp <lb/>
            21 histis <hi rend="italic">Ch</hi> paetra <hi rend="italic">Ch</hi> </note>

<note type="footnote"> 32* </note> <lb/>
             
<pb n="500"/>
            lapideum iudaeorum, item leo Christus et leo diabolus <lb/>
            et innumerabilia talia dicentur esse mendacia. quid? quod haec <lb/>
            tropica locutio usque ad eam peruenit, quae appellatur antiphrasis, <lb/>
            ut dicatur abundare quod non est, dicatur dulce <lb/>
            quod acidum est, lucus, quod non luceat, parcae, quod non<lb n="5"/>
            parcant. unde illud est in scripturis sanctis: si non in <lb/>
            faciem benedixerit tibi, quod diabolus ait domino de <lb/>
            sancto Iob et intellegitur &lt;maledixerit&gt;. quo uerbo et Nabuthei <lb/>
            fictum crimen a calumniantibus nominatum est. dictum est <lb/>
            enim, quod benedixerit regi, hoc est maledixerit. hi omnes<lb n="10"/>
            modi locutionum mendacia putabuntur, si locutio uel actio <lb/>
            figurata in mendacio deputabitur. si autem non est mendacium, <lb/>
            quando ad intellegentiam ueritatis aliud ex alio significantia <lb/>
            referuntur, profecto non solum id quod fecit aut dixit <lb/>
            Iacob patri, ut benediceretur, sed neque illud quod Ioseph<lb n="15"/>
            uelut inludendis locutus est fratribus nec quod Dauid simulauit <lb/>
            insaniam nec cetera huius modi mendacia iudicanda <lb/>
            sunt, sed locutiones actionesque propheticae ad ea, quae uera <lb/>
            sunt intellegenda, referendae. quae propterea figuratis uelut <lb/>
            amictibus obteguntur, ut sensum pie quaerentis exerceant et

<note type="footnote"> 1 cf Apoc. 5, 5 cf. I Petro 5, 8 6 Iob. 2, 5 8 cf. III Reg. <lb/>
            20 (21), 13 15 cf. Gen. cap. 42 16 cf. I Reg. 21, 13 </note>

<note type="footnote"> 1 iudeorum <hi rend="italic">RTf</hi> item] et <hi rend="italic">B</hi> et <hi rend="italic">om</hi>. &lt;p 2 innumirabilia Ch <lb/>
            quidquid <hi rend="italic">B</hi> quicquid <hi rend="italic">W</hi> 3 tropida <hi rend="italic">ChT1</hi> loquutio <hi rend="italic">B V</hi> antifrasis <lb/>
            <hi rend="italic">RMTOnFLO YiCP</hi> ANT&lt;J&gt;PASIS <hi rend="italic">B</hi> 4 habundare <hi rend="italic">TV</hi> et dicatur <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> 5 luce.at <hi rend="italic">0</hi> parc.ae <hi rend="italic">B</hi> parcite <hi rend="italic">B</hi> quę 791 6 parcat <hi rend="italic">YB</hi> <lb/>
            portant cpl 7 farciem o domino <hi rend="italic">om. FL</hi> 8 quod, et] ei <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            nabutaei <hi rend="italic">B om. V</hi> 9 criminaca lumniantibus 91 nominatum est a <lb/>
            calumpniantibus <hi rend="italic">V</hi> 10 regi <hi rend="italic">om. V</hi> hii <hi rend="italic">BTB</hi> 11 modi locutionum] <lb/>
            modolationum <hi rend="italic">B</hi> loquutionum <hi rend="italic">BY</hi> loquutio <hi rend="italic">BV</hi> uel actio om. f <lb/>
            12 in mendacia <hi rend="italic">TB</hi> 13 ad <hi rend="italic">om. T</hi> alia ex aliis <hi rend="italic">FL</hi> 15 patri <hi rend="italic">om. FL</hi> <lb/>
            iosep 0 16 uelud <hi rend="italic">V</hi> inludena <hi rend="italic">in ras. T</hi> loquutus <hi rend="italic">BY</hi> fratribus <lb/>
            locutus est 7 nec] ne <hi rend="italic">TCTtVp aeque bd</hi> simulabit <hi rend="italic">O1</hi> 17 nec| <lb/>
            et <hi rend="italic">B</hi> ne <hi rend="italic">0</hi> huiusmodatia <hi rend="italic">B</hi> 18 sed neque <hi rend="italic">V</hi> loquutiones <hi rend="italic">BV</hi> <lb/>
            prophetiae <hi rend="italic">B</hi> ad-referendae om. <hi rend="italic">V</hi> 19 referandae <hi rend="italic">B quae-601,11</hi> <lb/>
            planius <hi rend="italic">om. B</hi> uelud <hi rend="italic">V</hi> uel <hi rend="italic">Chl</hi> 20 <hi rend="italic">pig Ch om. V</hi> inquirentis <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb n="20"/>
             
<pb n="501"/>
            ne nuda ac prompta uilescant. quamuis quae aliis locis aperte <lb/>
            ac manifeste dicta didicimus, cum ea ipsa de abditis eruuntur, <lb/>
            quodam modo in nostra cognitione renouantur et renouata <lb/>
            dulcescunt. nec inuidentur discentibus, quod his modis obscurantur, <lb/>
            sed commendantur magis, ut quasi subtracta desiderentur <lb n="5"/>
            ardentius et inueniantur desiderata iucundius. tamen <lb/>
            uera, non falsa dicuntur, quoniam uera, non falsa significantur <lb/>
            seu uerbo seu facto. quae significantur enim, utique ipsa <lb/>
            dicuntur. putantur autem mendacia, quoniam non ea quae <lb/>
            uera significantur, dicta intelleguntur, sed ea, quae falsa sunt, <lb n="10"/>
            dicta esse creduntur. hoc ut exemplis fiat planius, id ipsum, <lb/>
            quod Iacob fecit, adtende. haedinis certe pellibus membra <lb/>
            contexit. si causam proximam requiramus, mentitum <lb/>
            putabimus; hoc enim fecit, ut putaretur esse qui non erat; <lb/>
            si autem hoc factum ad illud propter quod significandum <lb n="15"/>
            reuera factum est referatur, per haedinas pelles peccata, per <lb/>
            eum uero, qui eis se operuit, ille significatus est, qui non <lb/>
            sua, sed aliena peccata portauit. uerax ergo significatio nullo. <lb/>
            modo mendacium recte dici potest. ut autem in facto, ita et in <lb/>
            uerbo. nam cum ei pater dixisset: qui es tu, fili? ille <lb n="20"/>
            respondit: ego Esau primogenitus tuus. hoc si referatur

<note type="footnote"> 12 cf. Gen. 27, 16 20 Gen. 27, 18. 19 </note>

<note type="footnote"> 1 promta <hi rend="italic">MTCh</hi> prolata in <hi rend="italic">ras. T</hi> a.perte <hi rend="italic">Ch</hi> 2 dicta <hi rend="italic">om. Ch</hi> <lb/>
            dicimus y de] die <hi rend="italic">T</hi> geruantar y 3 in nostra quodam modo <lb/>
            cognitione fftrf cogitatione <hi rend="italic">T</hi> 4 descendentibus <hi rend="italic">TOni:;</hi> commedantur <lb/>
            <hi rend="italic">Ch</hi> ea desiderentur rp 6 iocandiuB <hi rend="italic">FLfr&lt;pd</hi> 7 dicentur p <lb/>
            8 utique enim <hi rend="italic">Eug</hi> ipsa utique YSr 9 dicentur P1 10 significantur <lb/>
            aera P uere <hi rend="italic">FL</hi> significant- <hi rend="italic">T</hi> 11 hoc autem <hi rend="italic">FL</hi> ut <hi rend="italic">om</hi>. y <lb/>
            fiant <hi rend="italic">TCh</hi> id] hoc <hi rend="italic">0</hi> nam id <hi rend="italic">B</hi> ad <hi rend="italic">T</hi> 12 fecit iacob <hi rend="italic">FL</hi> adtendae <lb/>
            <hi rend="italic">B</hi> atende &lt;p haedinis] et in his <hi rend="italic">0</hi> dinis <hi rend="italic">T</hi> aedinis <hi rend="italic">BCh</hi> hedinis <lb/>
            Vj certe] quippe P 13 proiimam] propriam <hi rend="italic">FL</hi> requirimus <hi rend="italic">LF</hi> <lb/>
            mendacium <hi rend="italic">FL</hi> 14 enim] autem <hi rend="italic">FL</hi> quod <hi rend="italic">B</hi> 16 reuera om. T <lb/>
            aedinas <hi rend="italic">M</hi> edinas <hi rend="italic">Tl</hi> 17 quia <hi rend="italic">(Jh,</hi> eis 96 (i <hi rend="italic">et</hi> se <hi rend="italic">a. l. m. 2) 0</hi> <lb/>
            18 portabit T1 <hi rend="italic">voce</hi> portauit <hi rend="italic">fin. cod. B</hi> mendacium nullo <lb/>
            modo <hi rend="italic">V</hi> 19 recte <hi rend="italic">om. V</hi> 21 ego ow. <hi rend="italic">01</hi> ego sum <hi rend="italic">FVafabd</hi> <lb/>
            esau <hi rend="italic">om. FL</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="502"/>
            ad duos illos geminos, mendacium uidebitur; si autem ad <lb/>
            illud, propter quod significandum ista gesta, dicta, conscripta <lb/>
            sunt, ille est hic intellegendus in corpore suo, quod est eius <lb/>
            ecclesia, qui de hac re loquens ait: cum uideritis Abraham <lb/>
            et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno<lb n="5"/>
            dei, uos autem expelli foras. et uenient ab oriente <lb/>
            et occidente et aquilone et austro, et accumbent <lb/>
            in regno dei. et ecce sunt nouissimi qui erant <lb/>
            primi, et sunt primi qui erant nouissimi. sic enim <lb/>
            quodam modo minor maioris primatum frater abstulit atque<lb n="10"/>
            in se transtulit fratris. cum igitur tam uera tamque significentur <lb/>
            ueraciter, quid hic debet putari factum dictumue mendaciter? <lb/>
            cum enim quae significantur, non utique non sunt <lb/>
            in ueritate, sed sunt seu praeterita seu praesentia seu futura, <lb/>
            procul dubio uera significatio est nullumque mendacium. sed<lb n="15"/>
            nimis longum est in hac significatione prophetica enucleate <lb/>
            cuncta rimari, in quibus palmam ueritas habet, quia ut signi- <lb/>
            ficando praenuntiata sunt, ita consequendo claruerunt. 
</p></div></div></body></text></TEI>